Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-3/Chapter 36

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 36. DE INDUCTIONE ILLARUM DE CONTINGENTI.
Circa illas de contingenti est sciendum quod singulares de contingenti non inferunt universalem de contingenti, quia ista regula non valet `singulares sunt contingentes, igitur universalis est contingens'; quaelibet enim singularis istius universalis est contingens `omne verum contingens est verum', et tamen universalis est necessaria. Similiter ista est impossibilis `nullum verum contingens est verum', et tamen quaelibet singularis est contingens; et ita talis inductio non valet `hanc propositionem veram contingentem esse veram est contingens, et illam, et sic de singulis, igitur omnem propositionem veram contingentem esse veram est contingens'.
Similiter non sequitur e converso, quia haec regula falsa est `universalis est contingens, igitur quaelibet singularis', sicut prius dictum est. Per ista patet quod ambae istarum regularum sunt falsae `omnes singulares sunt impossibiles, igitur universalis est impossibilis'; `universalis est impossibilis, igitur omnes singulares sunt impossibiles', sicut patet per praedicta.
Et eodem modo raro aliae propositiones modales sumptae in sensu compositionis inferunt suas singulares sumptas in eodem sensu; sicut non sequitur `omnem hominem esse risibilem est primo verum, igitur hunc hominem esse risibilem est primo verum'.
Et tamen frequenter ƿ est bona inductio ex singularibus ad universalem; unde bene sequitur `hunc hominem esse animal est per se verum, et illum hominem, et sic de singulis, igitur omnem hominem esse animal est per se verum'.
Et ita est de multis aliis. Quando autem hoc sit et quando non, potest faciliter sciri per ea quae dicta sunt et sciendo quid requiritur ad hoc quod talis propositio modalis sit vera, et ideo ad praesens ista de inductione sufficiant.

Notes