Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-4/Chapter 14

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 14. DE FALLACIA SECUNDUM IGNORANTIAM ELENCHI.
Nunc restat dicere de fallacia secundum ignorantiam elenchi, quae est deceptio proveniens ex defectu alicuius illarum quatuor particularum `ad idem', `secundum idem', `similiter', et
'in eodem tempore'. Ad cuius evidentiam sciendum est quod istae particulae non debent poni in elencho, sed debent assumi tales propositiones ex quarum forma non denotetur quod fiat verificatio respectu diversorum, vel secundum diversa, vel non similiter, vel non in eodem tempore; et quando aliter denotatur per formam propositionis, est fallacia secundum ignorantiam elenchi.
Et potest fieri ista fallacia quatuor modis, secundum istas quatuor particulas.
Uno modo ex hoc quod referuntur ad diversa, sic `hoc est duplum respectu a; et hoc non est duplum respectu b; ergo hoc est duplum et non duplum'. Similiter `Sortes est similis Platoni; Sortes non est similis Ioanni; ergo Sortes est similis et non similis'.
Similiter hic `Sortes est filius Platonis; Sortes non est filius Ciceronis; ergo Sortes est filius et non filius'. Penes secundum modum, scilicet `secundum idem', fiunt tales paralogismi `Sortes est similis Platoni secundum albedinem; Sortes non est similis Platoni secundum musicam; ergo Sortes est similis Platoni et non est similis Platoni'. Similiter hic `a est duplum respectu b secundum longitudinem; a non est duplum respectu b secundum latitudinem; ergo a respectu b est duplum et non duplum'.
Potest etiam fieri sic ignorantia elenchi `a est duplum respectu b; a non est latius b ergo a respectu b est duplum et non duplum'. Secundum tertium modum fiunt tales paralogismi `Sortes currit velociter; Sortes non currit necessario; igitur Sortes currit et non currit'.
Similiter hic `iste disputat scientifice; iste non disputat invite; igitur iste disputat et non disputat'. Secundum quartum modum fiunt tales paralogismi `iste curret cras; iste non curret post cras; igitur iste curret et non curret'.
Similiter hic `Christus fuit Deus ab aeterno; et fuit homo ex tempore; igitur fuit homo et non fuit homo'. Et peccant omnia praedicta sophismata, quia in praedictis fit verificatio respectu diversorum, vel secundum diversa, vel non similiter, vel non in eodem tempore.
Oportet autem scire quod in tali modo arguendi vel infertur contradictio incomplexorum, sicut exemplificatum est, et tunc simpliciter non valet discursus; vel contingit inferre contradictoria incomplexa, et tunc adhuc non valet discursus de virtute sermonis, quamvis secundum usum aliquorum improprium concedendae essent conclusiones.
Aut inferuntur non contradictoria incomplexa de eodem sed aliqua quae sunt contraria relativa, et tunc possunt absolute concedi discursus sine fallacia. Sicut bene sequitur `Sortes est similis Platoni; Sortes est dissimilis Ciceroni; igitur Sortes est similis et dissimilis'.
Similiter in quarto modo contingit inferre contradictoria incomplexa, sic arguendo `Sortes erit albus in a; Sortes erit non-albus in b; igitur Sortes erit albus et non albus'. Sed non sequitur `Sortes erit albus et non albus, ergo Sortes erit albus et non erit albus', propter hoc quod ista consequentia non valet `Sortes erit non-albus, igitur Sortes non erit albus'.
Tamen si argueretur per verbum de praesenti, esset consequentia bona. Et tunc potest esse ignorantia elenchi sine fallacia secundum quid et simpliciter; et tamen frequenter ubi est ignorantia elenchi, est fallacia secundum quid et simpliciter, quia tunc frequenter arguitur sophistice ab aliquo sumpto cum addito ad ipsum sumptum per se, et per consequens est ibi fallacia secundum quid et simpliciter.

Notes