Authors/Ockham/Summa Logicae/Book III-4/Chapter 13

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search


Latin English
CAP. 13. DE FALLACIA SECUNDUM QUID ET SIMPLICITER.
Sequitur videre de fallacia secundum quid et simpliciter, quae est quando arguitur sophistice ab aliquo sumpto cum determinatione ad aliquid per se sumptum, vel e converso.
Causa apparentiae istius fallaciae est similitudo alicuius per se sumpti ad ipsum sumptum cum alio. Causa non-exsistentiae est eorum diversitas. Oportet autem scire quod `secundum quid' vocatur hic aliquis terminus sumptus cum addito, `simpliciter' autem vocatur terminus per se sumptus, sine tali addito. Sunt autem huius fallaciae duo modi principales. Unus est quando arguitur ab esse quod est secundum adiacens ad ipsum quando est tertium adiacens, sive affirmative sive negative.
Secundus modus est quando a parte eiusdem extremi arguitur ab aliquo sumpto cum addito ad ipsum, vel ad suum superius vel convertibile, sine addito vel e converso. Penes primum modum peccant talia sophismata `Antichristus non est, igitur Antichristus non est possibilis'; `Antichristus non est, ergo Antichristus non est cognitus a te'. Hic in secundo argumento nulla est fallacia consequentis, quia non sequitur e converso, quamvis in primo argumento simul sit fallacia consequentis et fallacia secundum quid et simpliciter.
Est autem ibi fallacia secundum quid et simpliciter, quia arguitur ab esse per se sumpto ad ipsum cum praedicato sequente, quod praedicatum ita potest competere termino supponenti pro non ente sicut pro ente.
Et quandocumque sic arguitur, est fallacia secundum quid et simpliciter arguendo negative, et e converso arguendo affirmative. Sicut hic est fallacia secundum quid et simpliciter `a est producibile a Deo, igitur a est', et similiter hic `a non est, igitur a non est producibile a Deo'.
Similiter hic `Antichristus non est, igitur Antichristus non est praescitus a Deo', et e converso `Antichristus est praescitus a Deo, igitur Antichristus est'. Unde quia illud quod non est, potest praesciri sicut illud quod est, ideo in talibus est fallacia secundum quid et simpliciter.
Et ista est una regula generalis pro isto modo istius fallaciae. Sed scire in particulari quando praedicatum potest competere termino pro non ente sicut pro ente ad praecise logicum scire non pertinet, sed hoc pertinet ad scientem logicam et alias scientias particulares. Alia regula pro isto modo est quod quando praedicatum non est commune omnibus, semper est fallacia secundum quid et simpliciter, vel affirmative vel negative arguendo.
Sicut hic est fallacia secundum quid et simpliciter `Sortes non est asinus, igitur Sortes non est'; `homo est, igitur homo est asinus'. Unde generaliter quando arguitur negative, est fallacia secundum quid et simpliciter. Similiter arguendo ex consequente, est fallacia secundum quid et simpliciter affirmative. Secundus modus principalis est quando a parte eiusdem extremi arguitur ab aliquo sumpto cum addito ad ipsum, vel suum convertibile vel superius, per se sumptum, vel e converso.
Et tunc videndum est an illud additum et illud cui additur se habent sicut adiectivum et substantivum vel non. Si primo modo, aut praedicatio unius de alio est impossibilis, aut praedicatio unius de alio universaliter sumpto est necessaria aut contingens.
Si sit impossibilis, semper arguendo affirmative a tali sumpto cum alio ad ipsum, vel convertibile, est fallacia secundum quid et simpliciter, non tamen semper arguendo ad quodlibet suum superius.
Sicut hic est fallacia secundum quid et simpliciter `Sortes est homo mortuus, igitur Sortes est homo', quia haec est impossibilis `homo est mortuus'. Similiter, propter idem, hic est fallacia secundum quid et simpliciter `Sortes est homo mortuus, igitur Sortes est rationalis vel risibilis'.
Similiter hic `a est syllogismus sophisticus, igitur a est syllogismus', quia haec est impossibilis `aliquis syllogismus est sophisticus'. Similiter hic `hoc est falsum argumentum, igitur hoc est argumentum'. Similiter hic `iste est bonus latro, igitur iste est bonus'.
Similiter hic `iste est perfectus latro, igitur iste est perfectus'. Verumtamen quamvis ad unam partem sit fallacia secundum quid et simpliciter, non tamen semper arguendo ad aliam est fallacia secundum quid et simpliciter.
Sicut hic nulla est fallacia `Sortes est homo mortuus, ergo Sortes est mortuus'. Nec hic `Sortes est perfectus latro, igitur est latro'. Nec hic `iste est bonus sutor, ergo iste est sutor'. Nec hic `a est syllogismus sophisticus, igitur a est sophisticus'. Ad sciendum autem ad quam partem arguendo est fallacia secundum quid et simpliciter et ad quam non, oportet definire totum compositum, vel aliquod nomen cum eo convertibile, definitione exprimente quid nominis. Et si in illa definitione ponatur una pars affirmative, vel aliquod convertibile cum una parte et non cum altera, semper arguendo ad illam partem est bonum argumentum et arguendo ad aliam est fallacia secundum quid et simpliciter.
Verbi gratia definiatur hoc totum `homo mortuus' vel aliquod nomen cum eo convertibile. Et dabitur talis definitio `quod non est homo, sed fuit homo'. Hic ponitur `homo' negative, ideo ad hominem arguendo est fallacia secundum quid et simpliciter, et ad aliam partem est bonum argumentum.
Similiter definiatur hoc totum, vel aliquod nomen cum eo convertibile, `perfectus latro', et dicetur sic `latro, sciens perfecte artem latrocinandi'. Hic ponitur `latro' et non `perfectus', nec aliquod convertibile cum perfecto, et ideo hic non est fallacia secundum quid et simpliciter `iste est perfectus latro, igitur est latro', sed hic est fallacia secundum quid et simpliciter `iste est perfectus latro, igitur iste est perfectus'.
Similiter, bonus sutor est sutor habens perfecte artem suendi, ideo hic non est fallacia secundum quid et simpliciter `iste est bonus sutor, igitur est sutor', sed hic `iste est bonus sutor, igitur iste est bonus'.
Et sicut dicitur de istis, ita dicendum est de aliis.
Nam si esset aliquod nomen convertibile cum hoc toto `albus monachus', deberet taliter definiri `monachus utens ex professione alba veste'. Et propter hoc hic non est fallacia secundum quid et simpliciter `iste est albus monachus, igitur iste est monachus', sed hic `iste est albus monachus, igitur iste est albus'.
Si autem praedicatio unius partis vel totius de alia sit necessaria, semper ad utramque partem est bonum argumentum sine fallacia, saltem in creaturis. Forsan in divinis propter aliquid proprium Deo, qui est una essentia simplex et tres personae, talis modus arguendi non valet `essentia est Pater generans, igitur essentia est generans'. Si autem praedicatio unius partis vel totius de alia sit contingens, tunc, utendum est illa arte quae exprimit definitionem alicuius nominis convertibilis cum illo toto.
Et si in illa definitione ponitur utraque pars, vel cum utraque parte aliquod convertibile, semper tunc a toto ad utramque partem est bonum argumentum sine fallacia. Sicut si esset aliquod nomen convertibile cum hoc toto `homo albus' et deberet definiri ultimata definitione exprimente quid nominis, deberet tali modo definiri `homo habens albedinem'.
Et hic ponitur `homo', et hic ponitur `habens albedinem' quod convertitur cum `albo', et ideo sequitur `Sortes est homo albus, igitur Sortes est homo et Sortes est albus'. Si autem non utraque pars vel aliquod convertibile ponitur in tali definitione ultimate exprimente quid nominis sed una tantum, tunc ad unam esset fallacia secundum quid et simpliciter et non ad aliam.
Et per istam regulam patet quod talia argumenta non peccant per fallaciam secundum quid et simpliciter `homo albus est aggregatum per accidens, igitur homo est aggregatum per accidens'; `lapis intellectus est ab aeterno, igitur lapis est ab aeterno'; `Caesar opinabilis est, igitur Caesar est' et huiusmodi.
Potest tamen in talibus et consimilibus assignari aliqua multiplicitas penes aequivocationem vel amphiboliam, et in uno sensu erunt consequentiae bonae et in alio non valebunt.
Ista quae dicta sunt intelligenda sunt quando ex talibus arguitur affirmative. Ex quibus faciliter patere potest quid de eis est dicendum quando arguitur negative, quia quando affirmative arguendo est fallacia secundum quid et simpliciter, arguendo negative ex opposito consequentis erit similiter fallacia secundum quid et simpliciter.
Si autem additum et illud cui additur non se habent sicut adiectivum et substantivum, tunc vel totum ex addito et illo cui additur potest esse indifferenter praedicatum et subiectum propositionis, --- cuiusmodi sunt talia `album secundum dentes', `intellectio lapidis', `servus hominis' et huiusmodi ---, vel non.
Si sic, videndum est an pars praedicetur de toto necessario posita constantia subiecti --- quod potest sciri per definitionem exprimentem quid nominis --- vel non. Si sic, semper a toto ad illam partem est bonum argumentum, et ideo bene sequitur `intellectio lapidis est prior Filio, igitur intellectio est prior Filio'.
Similiter bene sequitur `intellectio qua Deus intelligit lapidem est posterior Patre, igitur intellectio creaturae est posterior Patre'. Similiter ista consequentia est bona `intellectio qua Deus intelligit creaturam est posterior Patre, igitur intellectio qua Deus intelligit est posterior Patre'.
Et ideo sicut consequens est falsum, ita antecedens est falsum. Propter quod tales propositiones sunt falsae `intellectio creaturarum praesupponit suppositum divinum'; `intellectio creaturarum praesupponit emanationem personarum';
'persona praesupponit intellectionem creaturarum'; `persona praesupponit essentiam' et huiusmodi. Si autem non oportet quod totum praedicetur de parte nec e converso, etiam posita constantia subiecti, semper a tali cum addito ad ipsum per se sumptum est fallacia secundum quid et simpliciter. Sicut hic `album secundum dentes currit, igitur album currit'; `iste est pater tuus, igitur est tuus'; `hoc est opus tuum, ergo est tuum'.
Ad sciendum autem quando est talis fallacia et quando non in tali modo arguendi, utile est resolvere propositiones in propositiones priores, quantum possibile est, vel exprimendo definitiones exprimentes quid nominis terminorum, vel aliquo alio convenienti modo, et videre an ex propositionibus in quas fit resolutio valeat talis modus arguendi.
Verbi gratia ista propositio `Aethiops est albus secundum dentes' aequivalet isti `aethiops habet dentes albos'; et ideo sicut manifestum est quod non sequitur `Aethiops habet albos dentes, igitur est albus', ita non sequitur `Aethiops est albus secundum dentes, igitur est albus'.
Oportet autem scire quod praedicta intelligenda sunt de propositionibus mere categoricis quae non aequivalent condicionalibus, quia in talibus non semper valent tales consequentiae, quamvis pars praedicetur de toto.
Propter quod talis modus arguendi ex aliquibus verbis non valet et ex aliis valet. Unde bene sequitur `Sortes est in luto cum centum marcis, igitur Sortes est in luto'. Et tamen non sequitur `Sortes vellet esse in luto cum centum marcis, igitur Sortes vellet esse in luto'. Nam ista `Sortes est in luto cum centum marcis' non aequivalet alicui condicionali, sed ista
'Sortes vellet esse in luto cum centum marcis' aequivalet isti condicionali `Sortes vellet esse in luto si deberet per hoc lucrari centum marcas'. Similiter ista consequentia est bona `non vendo tibi equum, igitur non vendo tibi equum pro centum marcis'; et tamen non sequitur `nollem tibi vendere equum, igitur nollem tibi vendere equum pro centum marcis'. Si autem illud quod additur et illud cui additur non possunt esse indifferenter subiectum vel praedicatum propositionis, tunc est adverbium illud quod additur, vel praepositio cum suo casuali, vel aliquid simile talibus.
Quantum ad talia et in talibus est difficile vel impossibile dare regulam generalem propriam illis, quia aliquando negative est fallacia secundum quid et simpliciter arguendo a determinabili cum addito ad ipsum per se sumptum, et aliquando est fallacia secundum quid et simpliciter arguendo affirmative.
Sicut hic est fallacia secundum quid et simpliciter `homo non est necessario animal, igitur homo non est animal; `Deus non fuit semper creans, igitur Deus non fuit creans'; `homo non currit velociter, igitur homo non currit'.
Similiter affirmative arguendo est fallacia secundum quid et simpliciter, arguendo in talibus ab aliquo per se sumpto ad ipsum sumptum cum determinatione tali, sicut hic `homo est animal, igitur homo necessario est animal'.
Oportet autem scire pro ista fallacia quod quando arguitur ab aliquo sumpto cum determinatione ad ipsum per se sumptum, vel e converso, accipienda est propositio qua expressa talis consequentia in syllogismum reducitur, et videndum est an illa propositio, vel condicionalis illi categoricae correspondens, sit necessaria vel non.
Si sic, non est fallacia secundum quid et simpliciter.
Si nec illa categorica nec condicionalis sibi correspondens est necessaria, est fallacia secundum quid et simpliciter. Verbi gratia si arguatur sic `Sortes est albus secundum pedem, igitur Sortes est albus' addenda est ista propositio `omne album secundum pedem est album', qua expressa completur forma syllogistica, sic arguendo `omne album secundum pedem est album; Sortes est albus secundum pedem; igitur Sortes est albus'.
Et si ista propositio, vel ista condicionalis, `si aliquid est album secundum pedem, ipsum est album' sit necessaria, prima consequentia erit bona. Sed quia neutra illarum propositionum est necessaria, ideo est ibi fallacia secundum quid et simpliciter.
Et consimiliter est de aliis.

Notes