Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 1/Caput 5

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 5
Dividitur autem genus in genus generalissimum et genus subalternum. Genus generalissimum est illud supra quod non est aliud superveniens genus: quod sic debet intelligi. Ut enim dictum est, genus sumitur a conceptu conformitatis aliquorum quae in aliquibus aliis perfectionibus formalibus sunt difformia, a quibus perfectionibus formalibus sumuntur differentiae. Sicut animal est genus, quia dicit motum et sensum, in quibus homo et equus conformantur; qui tamen sunt difformes in aliquibus aliis perfectionibus: puta quia in homine est ratio quae non est in equo; a quo sumitur differentia, scilicet rationale. Conformatur etiam homo cum planta in vivo; ex qua conformitate sumitur aliud genus, scilicet animatum corpus: et haec est minor conformitas quam prima.
Et quia ad plura se extendit animatum corpus quam animal, ideo hoc est superius genus. Cum lapide vero conformatur in corporeitate, a qua sumitur aliud genus superius, scilicet corpus. Cum Angelo vero conformatur in substantia, quae adhuc est remotior conformitas, a qua sumitur aliud genus, scilicet substantia.
Si vero esset homo difformis alicui rei in substantia, nulla eis conformitas remaneret, nisi entitas.
Cum autem ens non possit esse genus, ut dicetur; restat quod substantia sit genus generalissimum: reliqua vero genera quae sub substantia diximus, scilicet corpus, animatum corpus, et animal, sunt genera subalterna, quae aliquando ponuntur esse genera, et aliquando species: quodlibet enim eorum est species respectu superioris generis, et est genus respectu inferioris speciei.
Ex his potest patere, quomodo una et eadem differentia est divisiva et constitutiva. Si enim animatum quod est differentia, addatur corpori; cum illud quod significat corpus, inveniatur in non habentibus hanc perfectionem quae est animatum, haec differentia dividit corpus, quod modo est genus, et constituit unam speciem, scilicet animatum corpus.
Unde haec differentia animatum modo est divisiva generis et constitutiva speciei: et sic est accipere in aliis generibus, usque ad species specialissimas, quarum non sunt differentiae divisivae. Quae autem sint species specialissimae, ex dictis haberi potest. Quod autem ens non possit esse genus, sic patet. Ut enim dictum est, illud est genus, quod ita se habet ad suam differentiam divisivam, quod differentia significat aliquid explicite quod non significat ipsum genus, licet implicite ambo totum dicant: unde genus est extra intellectum differentiarum. Et datur exemplum in rebus compositis ex materia et forma: ignis enim et aqua conveniunt in materia prima, differunt autem in forma; quia alia est forma substantialis ignis, et alia aquae.
Unde ignis et aqua sic conveniunt in materia, quod materia est pars essentialis eorum: forma vero ignis et aquae conveniunt in materia, sicut in quodam diverso ab essentia eorum, determinabili tamen per ipsas. Sic suo modo species aliter conveniunt in genere quam differentiae: nam species conveniunt in genere sicut in eo quod includitur in ratione ipsarum et in earum principali significato: in ratione enim hominis et in eius principali significato includitur animal. Sed differentiae conveniunt in genere sicut in quodam determinabili secundum rationem per eas, quod est extra intellectum earum: sicut rationale et irrationale conveniunt in animali. Cum ergo nihil possit inveniri extra cuius intellectum sit ens; nihil poterit esse differentia entis, nec per consequens ens poterit esse genus. Assignatur etiam alia ratio quare ens non sit genus: quia non potest esse univocum ad substantiam et accidens.
Notandum, quod in praedicto exemplo aliter sumitur materia quam sumebatur primo, quando dictum est, quod individua distinguuntur per materiam, et quod materia est principium individuationis. Est enim materia prima, et materia signata, seu haec, quae videlicet quantitate signatur, et aliis accidentibus individuantibus.
Dicitur autem materia prima illud quod est in potentia ad omnes formas substantiales, quae consideratur solum in sua nuda potentialitate: quae dicitur una per remotionem omnium formarum, in quantum consideratur una quidem natura potentialis perfectibilis per formas absque hoc quod actu perfecta sit: et de ista materia loquebamur in exemplo supraposito.
Materia vero signata, seu haec, dicitur prout habet esse cum hac quantitate et hac qualitate, et in aliis accidentibus: et sic considerata non est una omnium, sed per quaelibet individua est divisa, sicut divisa sunt praedicta accidentia uniuscuiusque individui.
Et quia omnia individua, et quodlibet eorum habet partem primae materiae, considerando illam partem non ut est signata ex his vel his accidentibus; dicitur ignis et aqua convenire in una materia, ut in dicto exemplo dictum est.
Patet ergo de tribus praedicabilibus essentialibus, quae concurrunt ad ordinandum praedicamentum, scilicet de genere et specie et differentia: quae dicuntur essentialia, quia sunt de essentia eorum, de quibus praedicantur et cetera.

Notes