Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 2/Caput 3

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 3
Dividitur autem substantia in primam et secundam. Est autem prima substantia, quae proprie principaliter, et maxime dicitur substare, quae nec in subiecto est, nec de subiecto dicitur.
Ad videndum autem praedictam descriptionem, sciendum est, quod substare dicitur dupliciter: scilicet pro substare accidentibus, sicut dicimus quod substantia substat accidentibus: et pro substare universalibus, sicut dicimus quod minus universale substat magis universali: stat enim sub eo in ordine praedicamentali: unde maius universale de minus universali praedicatur. Si substare sumatur primo modo, sic prima substantia proprie substat: sicut enim supra dictum est, illud inest alicui proprie, quod inest per se ei, non per aliud; sicut calor proprie inest igni.
Sic eodem modo inest primae substantiae substare accidentibus: licet enim superficies substet colori, et linea curvitati, tale substare habent non per se, sed per aliud, scilicet per substantiam primam: remota enim inhaerentia superficiei et lineae, quam habent ad primam substantiam actu et aptitudine, non erit superficies nec linea. Substant igitur accidentibus, quia substantia prima substat eis. Proprium ergo primae substantiae est substare accidentibus. Ex quo sequitur quod substare accidentibus insit principaliter et primo substantiae primae. Illud enim primo convenit alicui, quod convenit sibi, et non per aliud: Petro enim non convenit primo esse risibile, quia sibi per aliud, scilicet per hominem: unde homini convenit primo esse risibile. Sic, licet substare accidentibus conveniat substantiae primae et secundae, tamen secundis substantiis, scilicet generibus et speciebus, convenit secundario, quia convenit eis per individua, quae sunt primae substantiae: non enim homo currit, nisi quia Petrus vel Socrates currit.
Et sic patet qualiter prima substantia substat proprie et principaliter. Sed dicitur quod substat maxime; et sumitur substare secundo modo, scilicet pro esse sub alio, sicut minus universale sub magis universali.
Cum autem primae substantiae subiiciantur omnibus speciebus et generibus, quae sunt supra se; species vero et genera non subsunt tot; ergo primae substantiae respectu secundarum isto modo maxime dicuntur substare. Dicitur postea quod non dicuntur de subiecto, quia non sunt praedicabilia de aliis sicut species et genera; et non sunt in subiecto, quia non sunt accidentia. Sola enim accidentia sunt in subiecto, ut hic sumitur esse in subiecto.
Et sic patet descriptio primae substantiae, seu individui. Secundae vero substantiae dicuntur species et genera, quae sunt in praedicamento substantiae. Differentiae vero quae cadunt ex latere, non proprie dicuntur substantiae, quia non proprie dicuntur esse in praedicamento, nisi forte reductive. Dicuntur autem secundae substantiae, quia secundo, ut dictum est, substant accidentibus. Inter secundas autem substantias dicuntur magis substantiae species quam genera: non quod substantia suscipiat magis et minus, ut infra dicetur; sed quia utroque modo substandi magis substant species quam genera, ut ex dictis haberi potest. Species vero specialissimae dicuntur aequaliter substantiae, quia aequaliter omnibus substant.
Et sic patet de primis et secundis substantiis. Qualiter autem praedicamentum substantiae sit ordinatum, patet in arbore Porphyrii, quam gratia exempli ponimus: licet non in toto reperiam eam veram: nam rationale animal non est genus, ut ipse ponit, nec dii sunt rationales, ut ipse dicit. (Figura).

Notes