Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 2/Caput 4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 4
Restat nunc dicere de communitatibus et proprietatibus substantiae. Habet autem substantia duo communia cum aliquibus accidentibus: scilicet quod non suscipit contrarietatem, et quod non suscipit magis et minus. Ad quae intelligenda sciendum est, quod quaedam formae habent in se latitudinem, quaedam vero non.
Et quia quaedam formae habent praedictam latitudinem, ideo habent contrarietatem; licet non semper sit verum in omnibus.
Ad sciendum autem praedictam latitudinem, nota quod in rebus spiritualibus augmentum transfertur a quantitate corporali. Dicitur autem in quantitate corporali aliquid magnum, secundum quod ad debitam perfectionem quantitatis perducitur: unde aliqua quantitas reputatur magna in homine, quae non reputatur magna in elephante: sic etiam in formis dicitur aliquid magnum ex hoc quod est perfectum. Perfectio autem formae dupliciter potest considerari: vel secundum ipsam formam, vel secundum participationem subiecti. Primo modo dicitur ipsa forma parva vel magna, ut parva albedo. Secundo modo dicitur magis vel minus: ut magis vel minus album. Formae ergo quae de se indeterminatae sunt, ut magis vel minus, seu perfectius et imperfectius sint in subiecto, illae formae dicuntur praedictam habere latitudinem, et praedictos gradus intensionis et remissionis. Ad sciendum autem quae sint illae formae, nota quod in forma tria possumus considerare. Primo si agens potest se diversimode habere ad eam. Secundo si subiectum eam recipiens, aliquando sit magis vel minus dispositum ad ipsam. Tertio qualiter ipsa forma participatur a subiecto.
Unde in illis formis in quibus agens non se habet diversimode, nec aliquando subiectum est magis, et aliquando minus dispositum: illae formae non habebunt praedictam latitudinem: sed in ultima perfectione suae speciei, semper recipiuntur in subiecto.
Verbi gratia: si enim aer esset semper eodem modo dispositus ad recipiendum lucem, et illuminans aerem eodem modo semper se haberet, nunquam lumen in aere reciperetur magis nec minus, nec aer esset magis vel minus illuminatus: sed quia aliquod istorum variatur, ideo aliter se habet de lumine.
Cum autem in formis substantialibus semper eodem modo se habeat agens et subiectum quod est materia prima, sit semper aeque dispositum; forma ergo substantialis non habebit latitudinem praedictam. Quod ipsa materia prima sit semper aeque disposita, non oportet probare, quia clarum est. De agente vero seu producente formam substantialem patet. Licet enim tale agens diversimode se habeat abiiciendo dispositiones contrarias ab ipsa materia, et hoc faciat virtute formarum accidentalium, seu qualitatum, tamen formam substantialem introducit virtute suae formae substantialis, quae uniformiter se habet in omnibus generabilibus eiusdem speciei.
Et idem et eodem modo potest concludi de propriis passionibus quae simul cum subiecto producuntur, et subiectum respectu earum aliquo modo se habet active, ut supra dictum est. Tam igitur formae substantiales quam propriae passiones, et quia agens ad eas producendas non se habet diversimode, et quia subiectum eas recipiens semper eodem modo est dispositum, ideo non suscipiunt magis nec minus.
Si vero subiectum non esset eodem modo dispositum ad formam, vel agens adhuc diversimode se haberet, oportet considerare tertium quod dictum est: scilicet qualiter ipsa forma participatur a subiecto. Nam si participatur secundum rationem indivisibilitatis, talis forma non suscipiet magis nec minus: sicut patet de speciebus numeri, quae consistunt in indivisibili unitate; et de speciebus quantitatis continuae secundum numeros, ut bicubitum, tricubitum; et de aliquibus relationibus, ut duplum et dimidium; et de figuris, ut trigonum et tetragonum.
Et quia omnes quantitates et figurae sic recipiuntur in subiectis, ideo quantitas et figura et hac relationes non suscipiunt magis nec minus. Non solum autem de quantitatibus sic consideratis, sed simpliciter loquendo de quantitate, ut linea, superficies et corpus, verum est quod non suscipit magis nec minus. Cuius ratio est, quia perfectio et imperfectio quantitatis est secundum maiorem vel minorem extensionem, secundum quam aliquid dicitur maius aut minus.
Non autem maior vel minor extensio est causa sufficiens quod aliquid dicatur magis vel minus: quia non dicitur esse secundum extensionem; ut patet in aliis formis in quibus est extensio et non intensio, sicut in formis inanimatorum et brutorum: quorum formae sunt extensae, et non dicuntur secundum magis et minus.
Patet ergo quae formae suscipiunt magis et minus, et quae non. Quia videlicet habentes praedictam latitudinem, suscipiunt magis et minus.
Ex his scitur statim, quae formae recipiunt contrarietatem, et quae non. Nulla enim forma quae non recipit magis et minus, recipit contrarietatem.
Ubi nota, quod formae quae habent latitudinem praedictam, quaedam habent eam solam servando eamdem speciem, quaedam vero in genere et in specie: nam tales gradus latitudinis sunt usque ad ultimum in quo salvatur species illa: quem gradum si transeat forma, variabit speciem et remanebit sibi idem genus: et in ista secunda specie, habet etiam gradum quamdiu perveniat ad ultimum: quem si transcenderet, non esset in eadem specie.
Verbi gratia: croceum habet gradus, et fit magis croceum quamdiu veniat et fiat rubeum: et licet rubedo sit alia species quam croceitas, sunt tamen eiusdem generis; conveniunt enim in hoc quod est participare lucem incorporatam. Et de rubeo venitur ad nigrum usque ad ultimum gradum nigri, qui in eodem genere transcendi non potest. Si etiam croceitas remittatur, fit palliditas et postea albedo: et istae formae istorum duorum graduum, scilicet albedo et nigredo, sunt contrariae.
Nota, quod multi moderni tenent, quod duo gradus faciunt unam contrarietatem, sicut albedo et rubedo, albus et magis albus: et apud ipsos duplex est contrarietas, scilicet completa et incompleta. Prima est inter extrema maxime distantia, scilicet inter albedinem summam et nigredinem summam. Secunda est inter gradus medios; quia duo gradus distincti numero, non compatiuntur se ad invicem et denominative in eadem parte subiecti, sicut gradus ut duo et gradus ut tria, et sic de singulis.
Unde talis latitudo, scilicet perfectius et imperfectius participari a subiecto, sequitur formas, aut ratione formae, aut ratione subiecti. Ratione formae, ut patet in coloribus: nam lux incorporata magis vel minus participata, causat species contrarias: nam species quae perfectius participat de tali luce, puta albedo, est contraria speciei quae imperfectius talem lucem participat, puta nigredo: et in talibus invenitur contrarietas. Quando vero tali latitudine non participat ratione formae, sed solum ratione subiecti, ut patet de magis vel minus illuminato; tunc talis forma, licet recipiat magis vel minus, tamen non habet contrarium: lumini enim nihil est contrarium; et tamen constat quod aer est aliquando magis illuminatus, et aliquando minus. Ubicumque enim est contrarietas, ibi est magis et minus, et latitudo praedicta in formis. Ubicumque vero talis latitudo non est, ibi non est vera contrarietas.
Et dico vera contrarietas; quia quaedam dicuntur contraria, quae opponuntur secundum habitum et privationem, sicut rationale et irrationale par et impar, sicut dicimus: et in unoquoque genere est una prima contrarietas, quae non est vere contrarietas, sed magis est habitus et privatio. Et hoc idem dico de omnibus contrariis immediatis: scilicet quod non opponuntur vere contrarie, licet sint habitus et privatio: sanitas enim et aegritudo sic opponuntur: nam si sanitas est humorum aequalitas, et aegritudo inaequalitas.
Et quia aequale et inaequale opponuntur privative, melius diceretur quod sanitas et aegritudo opponuntur per modum habitus et privationis quam contrarie; et est causa quare non dicuntur habere medium.
Sciendum est autem quod licet, ut dictum est, in aliquibus inveniatur latitudo et gradus, non tamen est intelligendum, quod cum una forma intenditur, quod augeatur per additionem gradus ad gradum, ita quod sint ibi duo gradus distincti, quorum unus addatur alteri, et posset ab eo distincte signari. Sed fit tale augmentum in quantum forma imperfecta fit perfecta: ita quod ipsa perfecta habet plusquam prius, non secundum partes signabiles diversas, sed virtute: ita quod primus gradus continetur in secundo virtute, sicut imperfectum continetur in gradu perfecto. Ex istis patet, quod quia substantia non suscipit magis vel minus, ut dictum est, quod substantiae nihil est contrarium. Et sic patent communitates substantiae.
Proprium autem substantiae est, quod secundum sui mutationem sit susceptibilis contrariorum. Dicitur autem hoc esse proprium substantiae, quia sibi soli per se convenit: et si aliqua dicuntur suscipere contraria, sicut linea dicitur recta vel curva; tamen linea non suscipit ista nisi ratione substantiae. Datur etiam instantia de oratione et opinione, quae eadem manens, aliquando est vera, aliquando est falsa. Ad quam respondet philosophus, quod hoc non fit secundum mutationem orationis vel opinionis: non enim mutatur oratio vel opinio, dum Socrates sedet, eo surgente, sed mutatur res: non enim per sui mutationem, oratio vel opinio dicitur esse susceptibilis contrariorum, sed per mutationem rei significatae. Soli ergo substantiae huiusmodi convenit: et si aliis convenit huiusmodi, est ratione substantiae in qua habent esse: ut patet de superficie quae est susceptibilis albedinis et nigredinis, de cuius ratione est actu vel aptitudine esse in substantia, ut supra dictum est.
Et sic patet de praedicamento substantiae et cetera.

Notes