Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 3/Caput 2

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 2
Oratio est vox aggregata ex distinctis syllabis eam mensurantibus, et in partibus suis non habens permanentiam. Ad intelligendum autem praedictam definitionem, sciendum quod vox non ponitur hic pro qualitate: est enim vox in tertia specie qualitatis, ut infra patebit; sed pro aliquo quod fuit in voce: quia in tali voce sunt multae dictiones et syllabae, quae licet indivisibiles sint, tamen sunt successivae: nam una succedit alteri.
Unde in talibus syllabis est duo considerare: scilicet indivisibilitatem earum, et successionem. Talis autem indivisibilitas non est indivisibilitas unitatis, alioquin oratio esset numerus: sed est indivisibilitas mensurans durationem, secundum quod tales plures syllabae indivisibiles plus durant quam una.
Unde si in oratione consideramus indivisibilitatem syllabarum, per hoc convenit cum numero.
Si vero ibi consideratur mensura durabilitatis, quae tamen non est semper stans, sed est successiva; in hoc convenit cum tempore, quod est mensura successivorum, ut infra patebit. Non tamen oratio est numerus simpliciter, sed est numerus pertinens ad mensuram durationis: nec est tempus continuum, quod nihil aliud est quam successio continuata semper divisibilis; sed est successio aliquorum indivisibilium, puta syllabarum.
Sciendum est autem, quod philosophus libro praedicamentorum dicit, quod oratio mensuratur syllaba brevi et longa. Alius textus habet quod syllaba brevis et longa mensuratur oratione. Mensuratur autem oratio syllaba eo modo, sicut dictum est, quod numerus mensuratur unitate quae indivisibilis est, in quantum huiusmodi: similiter etiam oratio mensuratur syllaba, quae ut dictum est, indivisibilis est. In hoc autem quod dicitur, talis syllaba brevis est vel longa, non est intelligendum quod talis brevitas vel longitudo pertinet ad tempus continuum, ita videlicet quod oratio sit aggregata ex multis temporibus continuis: alioquin non esset alia species a tempore: partes enim temporis non faciunt aliam speciem a tempore. Sed indivisibili durationi syllabae aliquando coexistit tempus continuum, seu simul cum eo existit: quod tempus aliquando est breve, et aliquando longum: unde tempus continuum est mensura successivorum quae sunt in motu. Syllabae vero existunt in quodam indivisibili, et sine motu, licet sint cum mutatione et successione, sub aliqua tamen mensura, ut dictum est.
Unde mensura quae est tempus, et mensura quae est ipsius syllabae, licet sint diversae mensurae durationum seu durabilium, tamen possunt simul existere. Et sic syllaba dicetur brevis vel longa, non ex longitudine vel brevitate continua quae sit in ea, cum ipsa sit indivisibilis; sed ex longitudine et brevitate temporis continui, quod ei coexistit. Aliqui tamen dicunt, quod licet syllabae non sint motus, tamen fiunt per motum.
Cum autem omnis motus mensuretur tempore continuo, propter hoc syllabae dicuntur longae vel breves, ex longitudine vel brevitate temporis continui mensurantis motus per quos syllabae fiunt. Alii dicunt aliter de oratione. Secundum enim eos cum numerus causetur ex divisione continui, et nihil addat supra continuum nisi divisionem in qua quodlibet est indivisum, et tamen est alia species quantitatis quam continua; ita accidit de oratione respectu temporis: nam oratio est multa tempora divisa, quorum quodlibet est indivisum; et tamen est alia species a tempore.
Et sic patet de quantitate discreta et cetera.

Notes