Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 3/Caput 3

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 3
Continua vero quantitas est cuius partes ad unum communem terminum copulantur.
Notandum, quod aliqui sic intelligunt hoc, scilicet quod partes continui copulentur ad unum terminum communem: nam partes lineae terminantur ad unum punctum quae actu eam terminat, non ad punctum in potentia: similiter superficiei partes copulantur ad lineam quae actu eam terminat, et partes corporis ad superficiem terminantem illud. Ad quod intelligendum, sciendum est, quod nos debemus imaginari punctum, quod est indivisibile in linea, moveri, et motu suo causare lineam, et lineam motam causare superficiem, et superficiem motam causare corpus, et nunc motum causare tempus. Quibus sic causatis et imaginatis, licet non ita sit realiter, intelligimus praedictam definitionem: si enim punctus motus causat lineam, omnes partes lineae per punctum copulantur.
Et quia in qualibet parte lineae est imaginari secundum istam viam punctum ad quem se continue habet alia particula sine alia decisione, ideo dicitur linea esse continua. Eodem modo se habet de superficie respectu lineae, a qua mota, ut dictum est, imaginamur eam causari: nam partes eius per lineam et ad lineam continuantur: similiter etiam se habet de corpore respectu superficiei.
Et quia locus superficies quaedam est, eodem modo habet terminum communem suarum particularum, sicut superficies. Sciendum tamen est, quod philosophus libro praedicamentorum dicit, quod partes loci copulantur ad eumdem terminum ad quem copulantur partes corporis: quod non bene intelligitur, si locus est superficies corporis continentis. Cum enim terminus communis partium corporis sit superficies, sequitur quod terminus loci sit superficies; et sic superficies erit terminus superficiei.
Ubi nota, quod locus potest dupliciter considerari. Uno modo, pro superficie corporis continentis; et tunc terminus partium eius dicitur linea, ut dictum est: alio modo sumitur locus pro toto corpore locante, sicut aer dicitur esse locus aquae, et ignis locus aeris; et isto modo dicit philosophus, quod partes loci copulantur ad eundem terminum ad quem copulentur partes corporis. Partes autem temporis copulantur ad nunc.
Et sic patet de definitione quantitatis continuae.

Notes