Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 3/Caput 7
From The Logic Museum
< Authors | Ps-Aquinas | Summa Totius Logicae | TRACTATUS 3
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
CAPUT 7 | |
Tempus autem est numerus motus primi mobilis secundum prius et posterius. Ad intelligendum autem praedictam definitionem, sciendum quod duplex est numerus: scilicet quo numeramus, ut duo, tria et huiusmodi; et ista est prima species quantitatis discretae, de qua dictum est. Alius est numerus numeratus, scilicet istae res, quibus nos istum numerum applicamus in quantum numerantur, ut duo canes, vel tres lineae; et isto modo sumitur hic numerus. | |
Sciendum quod in omni motu est quantitas successiva faciens ipsum formaliter quantum quantitate successiva, quae quantitas successiva non est motus, sed accidens eius. Motus autem primi mobilis, scilicet ultimi caeli, quia est regularissimus et simplicissimus omnium motuum, ideo quantitas eius successiva est regularissima et simplicissima omnium aliarum quantitatum successivarum. | |
Et ideo applicando illam ad omnes alios motus, qui ut dictum est, successivi sunt, certificamur de duratione ipsorum; et hoc est mensurari, ut supra dictum est. Quia vero anima in illa successione motus primi mobilis, considerat prius et posterius, illa successio sic numerata vel mensurata ab anima per prius et posterius dicitur esse tempus: sicut diem vocamus successionem unius partis motus primi mobilis, prout scilicet partes eius moventur ab oriente in occidentem. | |
Unde tale prius in successione, prout scilicet pars primi mobilis movebatur in oriente, et tale posterius, prout scilicet pars movebatur in occidente, considerata ab anima faciunt dictum tempus, puta diem, et sic de aliis; et hoc tempus, ut dictum est, applicando ad omnia successiva, de eis certificamur quantum ad ipsorum durationem in tali successione. | |
Patet ergo qualiter tempus est numerus motus secundum prius et posterius. | |
Notandum, quod quia, ut dictum est, tempus est subiective in motu primi mobilis, sicut est passio in suo subiecto; secundum ea quae sunt in illo motu, dicimus aliqua esse in tempore. | |
Unde in motu est considerare mobile, et indivisibile ipsius motus, quod dicitur mutatum esse, quod se habet ad motum sicut punctus ad lineam. Et sicut in qualibet parte lineae est imaginari punctum, sic in qualibet parte motus est considerare mutatum esse: omnis enim motus si terminabilis est, terminatur ad mutatum esse sicut ad terminum intraneum, sicut linea ad punctum. | |
Unde illi motui respondet tempus dupliciter: quia et sicut eius passio, quia est successio eius, ut dictum est; et sicut eius mensura: non enim tempus solum mensurat alios motus, sed etiam partes motus primi mobilis: dicimus enim quod una circulatio facta est in una die. Ipsi vero mutato esse, quod est indivisibile in motu, respondet in tempore nunc, quod est indivisibile temporis, vel est idem re, licet posset ratione differre: et in omni tempore est signare nunc, sicut in linea punctum; et si tempus terminaretur, utique ad nunc terminaretur. | |
Patet ergo de tempore. |