Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 3/Caput 8
From The Logic Museum
< Authors | Ps-Aquinas | Summa Totius Logicae | TRACTATUS 3
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
CAPUT 8 | |
Commune est autem omni quantitati, non suscipere magis et minus, nec suscipere contrarietatem. Quod qualiter intelligatur, supra de praedicamento substantiae dictum est. Sciendum autem quod a philosopho, Lib. Praedicam., ponitur instantia de magno et parvo, quae videntur esse in quantitate, et videntur esse contraria. Et respondet primo, quod magnum et parvum non sunt in genere quantitatis, licet sint passiones ipsius quantitatis; sed sunt in genere relationis: non enim magnum dicitur aliquid absolute: alioquin non diceretur milium magnum et mons parvus, nisi per respectum ad aliud milium, vel per respectum ad montem magnum. Secundum respondet, quod dato quod magnum et parvum essent in genere quantitatis, non tamen essent contraria: idem enim non potest esse contrarium sibiipsi: et tamen una et eadem quantitas dicitur magna per respectum ad minorem, et parva per respectum ad maiorem. | |
Proprium autem quantitatis est secundum eam aequale vel inaequale dici. Ad quod intelligendum, sciendum est quod quantitas dupliciter potest sumi. Uno modo pro magnitudine molis; alio modo pro magnitudine perfectionis. Primo modo quantitas pertinet ad hoc praedicamentum, quia ista est prior et notior acceptio quantitatis. Secundo modo quantitas est de transcendentibus, quia in multis generibus invenitur, sicut et perfectum: dicimus enim, iste est magnus medicus, idest perfectus: et, ista est magna similitudo; et secundum quantitatem utroque modo sumptam dicitur aequale et inaequale: dicimus enim duas lineas esse aequales, et duas albedines similiter. | |
Et quia quantitas primo modo est notior et magis propria, secundo autem modo dicitur transumptive ab illa, ideo aequale vel inaequale dicitur proprie secundum quantitatem primo modo sumptam. | |
Notandum, quod unum convertitur cum ente; et sic quicquid est ens, est unum. | |
Cum autem substantia, quantitas et qualitas sint entia, oportet quodlibet eorum esse unum. Et cum in substantia, quantitate et qualitate possint esse plura entia, ergo in eis possunt esse plura quorum quodlibet est unum, quae sunt multa. In quolibet ergo istorum praedicamentorum est unum et multa. In uno autem in substantia fundatur relatio quae dicitur identitas; in uno vero in quantitate fundatur relatio quae dicitur aequalitas: in uno in qualitate, fundatur relatio quae dicitur similitudo; diversimode tamen. | |
Nam unum dicitur tripliciter: scilicet unum numero, ut Socrates vel Plato: quilibet enim per se est unus numero; aliud est unum specie, ut Socrates et Plato sunt unum in homine; aliud est unum genere, ut homo et equus sunt unum in animali. Identitas autem quae fundatur in uno in substantia, non fundatur in uno in genere, nec in uno in specie, sed in uno numero, ac si essent duae substantiae. Unum vero numero est idem sibiipsi, prout nunc sumitur idem: licet etiam in substantia possit dici idem specie et idem genere, tamen non sic modo sumitur identitas: unde talis identitas non est relatio realis, sed rationis, ut infra dicetur. Aequale vero et simile, non fundatur in uno secundum numerum, quia nihil est aequale vel simile sibiipsi, sed fundatur in uno secundum speciem: nam duas lineas dicimus aequales, et duas albedines similes. | |
Notandum quod aequale et simile sumuntur communiter, scilicet pro utroque fundamento aequalitatis, et utroque eius termino: aequalitas enim est duorum, unius fundamentaliter, et alterius ut termini, et e converso: similitudo autem est multa terminis: nam ad similitudinem sufficit participatio qualitatis secundum eamdem speciem: quae enim sunt alba, sunt similia, et quae participant diversas qualitates quantum ad speciem, sunt dissimilia, ut album et nigrum. Non est autem sic de aequalitate: non enim sufficit ad aequalitatem, quod sint duae quantitates eiusdem speciei: alioquin omnes lineae quae sunt eiusdem speciei, essent aequales, quod tamen falsum est; sed requiritur, quod sint duae quantitates eiusdem speciei cum privatione maioris et minoris, ut scilicet una omnino non sit maior, nec minor altera. Inaequale vero non sumitur secundum diversas species quantitatis, ut dictum est de simili in qualitate, sed in eis quae sunt eiusdem speciei sine privatione maioris et minoris. | |
Et sic patet quid sit idem, quid aequale, quid simile. | |
Sciendum quod licet fundamentum identitatis sit substantia, ut dictum est, tamen potest dici de aliis praedicamentis, et in eis fundari: dicimus enim quod haec albedo est eadem sibiipsi, et haec linea est eadem sibiipsi. | |
Et ideo non est proprium substantiae secundum eam dici idem vel diversum, cum hae conveniant aliis praedicamentis, licet conveniat substantiae principaliter. Proprium autem quantitatis est secundum eam dici aequale vel inaequale, quia nihil dicitur aequale vel inaequale nisi secundum quantitatem. Proprium vero qualitatis est secundum eam dici simile vel dissimile. | |
Et sic patet de praedicamento quantitatis. |