Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 4/Caput 4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 4
Tertia vero species qualitatis dicitur passio vel passibilis qualitas.
Notandum, quod passio, ut est in motu, est unum de decem praedicamentis, et sic non sumitur hic passio. Sed dicitur passio vel passibilis qualitas, quia infertur per aliquam passionem primo modo sumptam, vel quia infert aliquam passionem.
Verbi gratia: calor et frigus dicuntur passibiles qualitates, eo quod inferunt sensui tactus aliquam passionem; sed albedo et nigredo dicuntur passibiles qualitates, quia generantur ex aliquibus passionibus illatis: propter enim magnum aestum agentem in corpora Aethiopum, Aethiopes sunt nigri, germani sunt albi propter frigus. Licet etiam albedo et nigredo possint dici passibiles qualitates, eo quod inferunt passionem sensui visus: videre enim est quoddam pati.
Ubi nota, quod licet quaedam entia absoluta non habeant speciem ab aliquo extrinseco, quod non est de essentia eorum, et quod distinguantur se ipsis, ut patet in simplicibus (albedo enim se ipsa distinguitur realiter a nigredine, vel ab aliqua parte intrinseca sui, sicut homo distinguitur ab equo, et contrario, per formas eorum: nihil enim extrinsecum quod non est de essentia rei constituit vel distinguit aliud ab alio specifice); tamen nihil prohibet, quin aliquando aliqua distinguantur causis extrinsecis, scilicet finali et efficiente: sicut dicimus, quod potentiae distinguuntur per actus tamquam per fines, et actus distinguuntur per obiecta, tamquam per causas efficientes.
Et licet hoc modo extrinseca distinguentia non sint de essentia distinctorum, tamen per tales distinctiones cognoscitur ratio specifica eorum: per actus enim definitur potentia, quia est principium transmutandi, ut dictum est, sicut per manifestationem suae rationis specificae; et per obiecta definiuntur actus, sicut dicimus quod videre est visum moveri a colore. Sic est in proposito. Licet enim passio et passibilis qualitas, ut formae simplices, se ipsis sint in esse specifico; tamen quaedam definiuntur per actus sicut per fines, quia scilicet habent causare passionem in sensu: quandoque vero per causas efficientes, quia scilicet habent causari ex passionibus.
Differunt autem passio et passibilis qualitas, quia passio cito transit; sicut rubedo quae fit ex verecundia, et palliditas quae fit ex timore, dicuntur passiones, quia cito transeunt: nec per talem rubedinem vel palliditatem in lingua Graeca denominantur rubei vel pallidi, licet forte non sic in lingua nostra, sed pro nunc denominatur verecundans rubeus, et timens pallidus.
Et quia ira, amor et odium et huiusmodi, quae omnia philosophus 2 Ethic., passiones vocat, fiunt cum aliqua passione et transmutatione corporis, et parum durant; sub istis passionibus computantur. Passibilis vero qualitas dicitur quae non cito transit, sicut dictum est de frigore et calore.
Si vero ira, amor, odium et haec quae hic philosophus passiones secundum animam vocat, diu durarent, passibiles qualitates dicerentur.

Notes