Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 4/Caput 5

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 5
Quarta vero species qualitatis est forma, vel circa aliquid constans figura. Sciendum, quod forma potest sumi dupliciter. Uno modo ut est actus quidam, et sic est de transcendentibus, quia in pluribus praedicamentis invenitur; ideo etiam forma est de transcendentibus, quia invenitur in praedicamento substantiae, quantitatis et qualitatis et huiusmodi. Et isto modo non sumitur forma hic. Ad videndum quid importatur hic per formam, primo videamus de figura, quae est nobis magis nota.
Unde sciendum, quod, ut supra dictum est, proprium totius praedicamenti quantitatis est secundum eam aequale vel inaequale dici: unde ipsa primo vel secundario omnis res quanta est. Ratio est, quia illud dicitur esse proprium alicuius, quod immediate causatur a principiis suae essentiae. Sed positis duabus quantitatibus eiusdem speciei, statim sequitur quod sunt aequales vel inaequales, hoc statim sequitur tamquam immediate causatum ex principiis essentialibus quantitatis. Ergo aequale et inaequale quantumcumque sint in genere relationis, tamen sunt proprium quantitatis.
Sic ergo se habet figura respectu quantitatis continuae habentis positionem, cuiusmodi sunt linea, superficies et corpus et locus. Nam ad lineam sequitur rectum vel curvum. Ad superficiem sequitur triangulare et quadrangulare et huiusmodi: ad corpus sequitur pyramidale, cubicum et huiusmodi: ad locum materialiter sumptum sequitur variatio figurae secundum variationem contenti. Omnia autem praedicta figurae sunt, quae sunt in quarta specie qualitatis: non enim figura est quantitas, sed qualitas immediate causata a praedictis speciebus quantitatis.
Et inde est quod figura magis ducit nos in cognitionem substantiae tam individualis quam specificae, quam aliquod aliud accidens, quantitas autem licet sit fundamentum aliorum accidentium, tamen sequitur materiam.
Et quia materia de se non est causa cognitionis, sed sola forma; ideo quantitas non bene ducit nos in cognitionem substantiae in qua est. Sed quia figura est tamquam quid formale, et forma absolute se habet immediate ad quantitatem, a qua non potest absolvi quantitas, ut dictum est; quod non est sic de aliis speciebus quantitatis; ideo figura perfectius ducit in cognitionem substantiae: ut clare patet de figuris animalium vel hominum sculptis.
Et sic patet de figura.
Forma autem, ut hic sumitur, differt a figura, licet ad idem genus reducantur: figura enim, ut dictum est, sequitur quantitatem continuam habentem positionem; forma vero sequitur animam habentem aliqua sacramenta: character enim impressus est in essentia animae ex receptione aliquorum sacramentorum, quod est signum distinctionum inter habentes illud sacramentum et non habentes; sic forma quae est in quarta specie qualitatis, non posset dici figura, quia ibi non est quantitas continua: licet aliqui dicant, quod omnis figura etiam forma dici possit, et quod sint sicut synonyma.

Notes