Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 4/Caput 7

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 7
Inest autem qualitati contrarietas, licet non omni. Quod qualiter intelligatur dictum est in praedicamento substantiae. Dicit autem philosophus, quod dubitatur utrum qualitas suscipiat magis et minus, non autem dubitatur de quali: nam dubitatur utrum iustitia sit magis vel minus, non autem utrum iustus, quia dicitur iustior, seu magis iustus: quod qualiter intelligatur, ibidem dictum est. Proprium vero qualitatis est secundum eam simile vel dissimile dici, quod in praedicamento quantitatis declaratum est.
Et sic patet de praedicamento qualitatis.

Notes