Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 4/Caput 6

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 6
Quale autem sumitur a qualitate. Ad quod intelligendum sciendum est, quod omnium praedicamentorum duplex est modus intelligendi vel significandi: scilicet abstractus et concretus. Omne enim quod intelligimus vel cognoscimus ut quo est, est habitum: vel ut quod est, est habens: humanitas enim intelligitur ut quo est aliquid; humanitate enim homo est homo: similiter se habet de albedine: albedine enim aliquid est album. Homo vero et album intelligitur ut quod est, et ut habens humanitatem, et ut habens albedinem.
Describitur autem quale sic. Quale est, quod secundum qualitatem denominatur. Secundum enim logicum, album denominatur ab albedine, et non e converso: nam vere denominativa tria debent habere. Primo quod conveniant in voce cum eo a quo denominantur, scilicet in principio. Secundo quod differant in fine. Tertio quod idem significent; unum tamen ut quod aliquid est, et alterum, ut quod est, et ut habens; sicut se habet de albedine et albo. Conveniunt enim albedo et album in principio quantum ad vocem, et differunt in fine vocis, et significant idem, licet diversis modis.
Sciendum quod quaedam sunt qualia, quae omnia ista tria perfecte habent, ut album: quaedam vero sunt qualia, quae differunt ab his a quibus denominantur, in significatione, sicut cursor et pugillator, prout sunt in secunda specie qualitatis: cursor enim et pugillator denominantur ab arte currendi et pugillandi, et non a potentia, quia non est nomen impositum tali potentiae. Vel dicuntur denominative a cursu et pugna, quae non sunt in secunda specie qualitatis, et ideo non conveniunt in significatione in significatione cum his a quibus denominantur. Aliqua vero qualia dicuntur denominativa, quae cum his a quibus denominantur, nullo modo conveniunt, nec in voce, nec in principio, nec in fine, nec in significatione, ut a virtute dicitur studiosus. Et sic praedicti duo ultimi modi qualis, diminute dicuntur, quia non dicuntur perfecte denominative.
Et sic patet de qualitate.

Notes