Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 5/Caput 17

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 17
Positio est ordo seu ordinatio partium in loco. Ad intelligendum autem praedictam descriptionem, sciendum est, quod pars multipliciter dicitur, sicut et totum. Est enim triplex totum: scilicet universale, potentiale et integrale. Et si aliud totum dicatur, ut totum in quantitate, totum in tempore, totum in loco, ad ista tria reducuntur.
Dicitur autem totum universale genus, cuius partes subiectivae sunt species. Totum vero potentiale dicitur aliquid in quo sunt potentiae, quae nec partes integrales dici possunt, nec partes subiectivae: sicut anima respectu suarum potentiarum est totum potentiale, et quaelibet eius potentia dicitur vis potentialis. Totum vero integrale est duplex. Unum est, quod constituitur ex partibus integrantibus essentiam rei compositae: quarum partium unaquaeque per se accepta non est nata esse naturaliter sine alia, sicut sunt forma et materia. Aliud vero totum integrale est, cuius partes sunt natae divisae a toto quaelibet per se esse; sicut diviso ligno toto in duo ligna, unaquaeque partium potest per se esse: et haec est passio quanti, in eo quod quantum est, ut dicitur quinto metaphysicae.
Et quia tales partes sicut sunt divisibiles, ita per intellectum signari possunt, quamvis non sint divisae; et quia in se consideratae inter se habent aliquem ordinem in toto (quia una consideratur proprie esse centrum totius: et alia post aliam, et sic de aliis): talis ordo dicitur potentia quae est differentia quantitatis, ut supra dictum est. Nec tamen est credendum, quod talis ordo qui dicitur potentia, sit relatio; quia differentia quantitatis non potest esse in alio praedicamento a quantitate.
Sed potest esse relatio secundum dici; sicut dicimus, quod scientia est relatio vel relatum secundum dici: est enim scientia in prima specie qualitatis per prius, secundario autem dicit quemdam respectum ad scibile. Alio modo possunt considerari praedictae partes integrales, ut comparantur ad locum; prout scilicet, cuilibet parti sic ordinatae in toto correspondet pars loci; et talis ordo seu ordinatio partium in loco dicitur positio, quae est praedicamentum situs.
Notandum, quod manente eodem toto locato et eodem toto loco, possunt partes diversae locati diversis partibus loci applicari; et ideo est aliqua diversitas inter comparationem totius locati ad totum locum, et inter comparationem partium ad partes: et sic potentia quae dicit ordinem partium locati ad diversas partes loci, est aliud praedicamentum quam praedicamentum ubi, quod dicit circumscriptionem locati a loco.
Notandum quod superficies corporis continentis quae locus dicitur, et superficies corporis contenti, sunt simul; et secundum quod est figura corporis contenti, sic est figura loci, seu superficiei continentis.
Et ideo secundum situationem partium et eius diversitatem in corpore locato, necesse est locum diversam habitudinem habere ad locatum.
Unde a praedicto loco sic diversimode locante partes locati denominant ipsum locatum ratione suarum partium. Dicitur praedicamentum situs seu positionis, sicut dicitur homo sedens, quia partes loci sic circumscribunt partes locati. Vel iuxta secundam opinionem, respectus fundatus in loco ratione suarum partium, et terminatus in locato ratione suarum partium, est positio seu situs.
Patet ergo quid est situs seu positio.

Notes