Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 5/Caput 18

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 18
Sciendum est, quod quidam dicunt quod situs seu positio non est denominatio sive respectus sumptus a partibus loci ratione partium locati, sed potius est respectus sumptus a partibus locati ad partes loci. Et si obiiciatur eis, quod si hoc esset, sequeretur quod talis denominatio non esset ab extrinseco, quia respectus fundatus in partibus locati iuxta secundam opinionem; ad quam sequitur talis denominatio, iuxta primam opinionem, quae est praedicamentum situs, non est extra totum locatum; unde sequitur quod situs esset relatio: ad hoc respondent, quod de situ accidit sicut de passione supradictum est; quae, licet sit subiective in passo, tamen ab ea denominatur patiens denominatione extrinseca, quia non denominat illud nisi ratione agentis quod est extra. Et sic dicunt quod partes locati sic ordinatae non denominant totum in praedicamento isto, nisi ratione partium loci ad quas habent respectum.
Et quia, ut supra dictum est, ista praedicamenta non fecit Aristoteles; et ille qui fecit, non fuit tantae auctoritatis nec habuit aliquem expositorem alicuius auctoritatis, ideo de eis quilibet modernorum dicit sicut sibi videtur. Utraque tamen opinio posset salvari: sed prima magis stat ad salvandum quod hoc praedicamentum dicat formam extrinsecus advenientem. Secunda vero videtur magis stare cum significato dictionum quae important positionem: nam sessio et cubatio magis videntur dicere dispositionem partium locati per respectum ad partes loci, quam e converso.
Et similiter se habet de aspero et leni: asperum enim est cuius partes non porriguntur aequaliter; lene vero cuius partes aequaliter porriguntur. Quae autem istarum opinionum sit probabilior, legentis iudicio relinquo et cetera.

Notes