Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 5/Caput 19
From The Logic Museum
< Authors | Ps-Aquinas | Summa Totius Logicae | TRACTATUS 5
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
CAPUT 19 | |
Situs autem seu positio non recipit magis nec minus, sive sit respectus partium loci ad partes locati, sive e converso: quia nec partes loci nec partes corporis locati suscipiunt magis vel minus, ideo nec situs suscipit magis vel minus: similiter nec recipit contrarietatem, ut ex supradictis potest patere. Est autem proprium situs proxime assistere substantiae materiali. Ad quod intelligendum, sciendum est, quod assistere, ut hic sumitur, est esse respectivum. | |
Notandum, quod quantitas afficit rem materialem prius quam aliquod accidens: unde primam materiam prius natura informat forma substantialis quae dat sibi esse: ad quam informationem prius natura sequitur quantitas quam aliquod aliud accidens. Ut autem supradictum est, propria passio quantitatis est, quod sit divisibilis in partes integrales. | |
Et ideo 5 Metaphy., a philosopho sic describitur. Quantum est, quod est divisibile in semper divisibilia. Ad quas partes integrales terminatur situs, qui est respectus quidam, licet fundetur in loco. Vel secundum alios, fundatur in partibus quantis, et terminatur ad partes loci, ad quem respectum sequitur denominatio quae facit praedicamentum situs, iuxta primam opinionem. Proximus ergo respectus substantiae materialis sive terminative sive fundamentaliter est situs sive positio et cetera. |