Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 5/Caput 21

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 21
Videtur autem esse dubium, sive hoc praedicamentum sit denominatio sequens respectum, sive iuxta secundam opinionem sit ipse respectus, quomodo hoc praedicamentum pertinebit ad genera accidentium. Constat enim quod vestimenta sive arma sunt in genere substantiae. Denominatio autem sumpta a substantia, non ponitur in alio genere a substantia. Sive iuxta secundam opinionem quomodo fundabitur respectus immediate in substantia, cum respectus nihil reale addat supra fundamentum, ut supradictum est?
Ideo sequitur, quod substantia vel erit accidens, vel quod habitus non erit accidens. Ad quod dicendum, quod non est inconveniens, quod respectus realis in substantia fundetur. Substantia enim creata in quantum huiusmodi, realiter refertur ad creatorem; et talis respectus immediate in ea fundatur: nec propter hoc substantia est respectus vel accidens.
Notandum quod differt accidentalitas quantitatis et qualitatis quae sunt accidentia absolute, ab accidentalitate aliorum septem praedicamentorum: nam accidentalitas absolutorum consistit in hoc, quod adveniunt enti in actu per inhaerentiam; et isto modo substantia non potest esse accidens. Accidentalitas autem aliorum septem praedicamentorum consistit in hoc, quod accidit formae seu subiecto formae habere terminum ad quem.
Et quia forma substantialis seu substantia composita potest habere talem terminum, isto modo non est inconveniens quod sit accidens, idest ut accidentaliter alteri adveniat: unde accidit vestimento ut adiaceat corpori, et ut talem respectum habeat ad ipsum. Et sic sive sumatur vestimentum ut denominans, accidit sibi sic denominare, et sic est praedicamentum habitus iuxta primam opinionem, et est accidens. Vel iuxta secundam opinionem accidit vestimento habere corpus pro termino, ad quem ut adiacens habet respectum.
Vel potest dici, quod non ex omni substantia indifferenter fiunt arma et vestimenta; sed arma fiunt ex substantia habente aliquam qualitatem, puta duritiem et huiusmodi: similiter vestimenta fiunt non ex qualibet substantia indifferenter, sed ex habente talem qualitatem, puta mollitiem et plicabilitatem, vel huiusmodi; et super his qualitatibus fundatur respectus qui est habitus, vel a dictis substantiis, in quantum habent tales qualitates. Est ergo habitus adiacentia corporum, et eorum quae circa corpus sunt: quod sic intelligitur. Habitus est adiacentia, idest denominatio corporum, sicut eorum quae denominantur, et eorum quae sunt circa corpus, idest eorum a quibus fit talis denominatio; sicut a vestimentis quae sunt circa corpus, dicitur et denominatur homo vestitus.
Vel iuxta secundam opinionem, habitus est adiacentia, idest respectus corporum terminative. Talis enim respectus, scilicet vestimenti, terminatur ad corpus vestitum, et est eorum quae sunt circa corpus fundamentaliter: nam fundamentum talis respectus est ipsum vestimentum, ut dictum est.
Et sic patet descriptio habitus.
Notandum, quod licet talis denominatio sit totius habentis talem habitum, nam homo dicitur vestitus et calceatus tamen convenit sibi ratione habitus; qui adiacet parti. Licet enim homo dicatur calceatus, tamen dicitur ratione calceamenti, quod adiacet pedi, qui est pars integralis hominis, cum totum corpus non sit vestitum, sed ratione illius partis cui adiacet vestimentum.
Patet ergo de habitu et cetera.

Notes