Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 5/Caput 22
From The Logic Museum
< Authors | Ps-Aquinas | Summa Totius Logicae | TRACTATUS 5
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
CAPUT 22 | |
Recipit autem habitus magis et minus, licet non omnis. Qualiter autem habitus recipit magis et minus, videtur esse dubium. Si enim respectus in tantum recipiunt magis et minus, in quantum fundamenta recipiunt intensionem et remissionem; et secundum istos respectus denominantur termini respectus magis vel minus: sicut dicitur magis vel minus calefaciens a maiori vel minori calore quem efficit: sed cum fundamentum habitus sit substantia, ut dictum est, quae non suscipit magis vel minus; ergo nec habitus suscipit magis vel minus. | |
Ad quod intelligendum sciendum est, quod ut dictum est, ista sex praedicamenta nihil aliud dicunt nisi absolutum, ut denominat aliquid extrinsecum; quae denominatio sequitur aliquem respectum realem qui est inter denominans et denominatum, qui tamen respectus est in genere relationis. Vel iuxta secundam opinionem, dicunt praedictum respectum: et talis respectus est communis dictis sex principiis. | |
Unde tale denominatum dicitur magis vel minus ab intensione vel remissione illius absoluti denominantis, ut dictum est. Aliquando vero denominatur magis vel minus, non ab intensione vel remissione denominantis; sed si plura fuerunt denominativa eiusdem rationis a quibus denominatum secundum unumquodque quod est, eo denominatur; sicut dicimus, quod ignis calefaciens tria ligna magis calefacit, quam si calefaceret duo eodem gradu caloris. | |
Constat enim quod omnes istae tres calefactiones sunt eiusdem rationis, quibus respondet ignis secundum unam potentiam calefactivam: et isto modo calefaciens potest dici magis vel minus, licet in calefactionibus vel in quibuscumque actionibus non sit consuetum dicere isto modo magis vel minus. Et simile est si sumatur habitus iuxta secundam opinionem: quia si plures respectus unius rationis, quibus unus respondet terminus, denominant terminum magis, pauciores vero minus; habitus primo modo non suscipit magis vel minus. Ab uno enim vestimento vel calceamento, scilicet uno numero, numquam aliquis dicetur magis vel minus vestitus vel calceatus. Et sic intelligitur, quod non omnis habitus suscipit magis vel minus; quia nec vestimentum nec calceamentum suscipit intensionem vel remissionem. Secundo vero modo habitus suscipit magis vel minus; quia unus et idem homo a pluribus vestimentis potest denominari magis vestitus, et a paucioribus minus vestitus; et sic de aliis. | |
Hoc autem non convenit praedicamento quando, cum tempus denominans sit unum omnium temporalium: nec etiam convenit praedicamento ubi, cum unius corporis unus tantum sit locus: nec praedicamento situs, cum cuilibet uni parti locati una respondeat pars loci. Potest autem convenire iste modus dicendi magis vel minus alicui relativo, et alicui agenti vel patienti. | |
Et sic patet qualiter habitus suscipit magis vel minus, et qualiter non. Vel dicendum, quod respectus habitus non immediate fundatur in substantia, ut supra dictum est, nisi mediante aliqua qualitate, puta duritie vel mollitie et huiusmodi, quae qualitates sunt fundamentum talis respectus: cum autem dictae qualitates suscipiant magis et minus, ergo et habitus. Non tamen recipit habitus contrarietatem. Ut enim supra dictum est, ex receptione magis et minus datur contrarietas, quando magis et minus est secundum gradum intensionis et remissionis in speciebus unius generis, ut patet de albo et nigro. Talis autem intensio non est in habitu, ut dictum est. Ergo in habitu non est contrarietas. |