Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 5/Caput 23

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 23
Est autem sciendum, quod proprium habitus est existere tam in corpore quam in his quae circa corpus sunt, in pluribus secundum divisionem partium. Hoc autem qualiter intelligatur dictum est. Denominatur enim aliquid ab habitu secundum quod habitus adiacet alicui parti integrali signatae; sicut dicitur homo calceatus a pedibus et galeatus a capite, et sic de aliis. Hoc autem nulli aliorum praedicatorum convenit: licet enim in praedicamento situs fiat denominatio totius ratione partium quibus adiacent partes loci, non tamen ratione alicuius partis signatae, sed ratione omnium, quibus adiacent partes loci aliquando uno modo, et aliquando alio. Sed in praedicamento habitus fit denominatio totius ab una parte signata, cui adiacet singularis habitus.
Et quia sicut consideratur in hoc praedicamento corpus habens habitum quantum ad suas partes organicas signatas, sic habitus partium signatarum sunt diversi et divisi: nam in habitu unius hominis divisa est pars vestimenti a calceamento, et sic de singulis; ideo dicitur esse proprium habitus existere secundum divisionem partium corporis, scilicet habentis, et secundum divisionem eorum quae sunt circa corpus secundum divisionem habitus.
Et sic patet de praedicamento habitus, et de omnibus praedicamentis hoc modo.
Notandum, quod praedicamenta pertinent ad primam operationem intellectus, in qua nulla fit compositio per esse. Quae autem pertinent ad talem primam operationem, possunt dupliciter considerari. Uno modo, quantum ad res intellectas; et sic de eis iam dictum est: omnia enim quae sic pertinent ad talem primam operationem, per decem praedicamenta significantur, ut ex dictis patet. Alio modo possunt considerari quantum ad modum significandi, in quantum scilicet significantur per nomina et per verba, et per alias partes orationis: et de his dicetur immediate.
Propterea logica non solum est scientia rationalis, ut puta de syllogismo qui pertinet ad discursum rationis, sed est etiam scientia sermocinalis: tractat enim de syllogismo et partibus eius quantum ad modum significandi, ponendo quid est nomen, et quid est verbum, et ponendo signa universalia et particularia, quae omnia ad modum significandi pertinent, de quibus omnibus infra dicetur.

Notes