Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 5/Caput 3

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 3
Sed hic oritur dubium. Cum enim decem praedicamenta sint decem genera rerum inter se realiter differentia: si relatio nullam rem addit supra fundamentum, ergo non erit alia res a fundamento, et sic non erit in alio genere similitudo quam albedo: quod omnino falsum est.
Dicendum, quod divisio entis in decem praedicamenta est divisio in decem diversa secundum rem, vel quantum ad hoc quod dicant diversas res intrinsece et realiter, sicut substantia, quantitas et qualitas, quae comparata ad invicem, sunt diversae res: vel in quantum dicunt diversas res extrinsece, quia unum importat aliquam rem diversam, quam non importat reliquum; et sic relatio differt a suo fundamento, quia importat oppositum relativi: sicut enim dicimus quod totum differt a sua parte, non sicut res a re, sed sicut illud quod importat plus quam pars (homo enim differt ab anima, quia importat materiam, quam non importat anima): sic relatio differt a suo fundamento, quia relatio dicit rem fundamenti, et oppositum terminum quem non dicit fundamentum.
Ex his patet secunda definitio relativorum. Si enim verum esse relativorum in hoc consistit, scilicet quod importat aliquid ut fundamentum, et aliquid ultra, scilicet terminum; esse ergo eorum est ad aliud se habere.

Notes