Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 5/Caput 4

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 4
Et quia entitas relativorum quasi tota est a fundamentis, ideo videndum est in quibus possit relatio fundari.
Notandum, quod ut communiter dicitur, relativa fundantur in tribus: scilicet in actione et passione, in mensura et mensurato, et in uno. Nihil tamen obstat quin relatio non possit fundari immediate in substantia, cum materia secundum suam essentiam non per aliquid sibi additum referatur ad formam, et creatura similiter ad creatorem. Sed communiter relatio in tribus praedictis fundatur.
Fundamentum enim paternitatis est actio, scilicet generatio qua quis genuit filium: et fundamentum filiationis est passio, scilicet generatio passiva, qua quis genitus est: et similiter se habet de domino et servo. Duplum vero et dimidium, et triplum et subtriplum et huiusmodi fundantur in mensura et mensurato: similiter et relatio quae est inter sensum et sensibile, et scientiam et scibile, fundatur super mensura et mensurato: scibile enim ad scientiam, et sensibile ad sensum, se habent ut mensura ad mensuratum. In uno vero in substantia fundatur identitas: in uno in quantitate aequalitas: in uno in qualitate, similitudo, ut supra dictum est: unde secundum illa diversa fundamenta possunt sumi diversae species relativorum. Possunt et assignari aliter eorum species: scilicet superpositionem ut pater et dominus: sub positionem, ut filius et servus: et aequiparantiam, ut aequalis et similis et cetera.

Notes