Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 5/Caput 5

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 5
Quae autem relativa suscipiunt magis et minus et contrarietatem et quae non: sciendum quod cum relativa quorum fundamenta et termini suscipiunt magis et minus et contrarietatem, ipsa etiam suscipiunt magis et minus et contrarietatem: quorum vero fundamenta et termini non suscipiunt magis et minus nec contrarietatem, nec et ipsa suscipiunt.
Notandum quod quaedam relativa quae fundantur in uno, quantumcumque non suscipiant ipsorum fundamenta magis nec minus, ipsa tamen suscipiunt magis vel minus, ut inaequalior, ut dictum est; et ita fundantur in uno secundum speciem, et cum hoc addatur cum privatione maioris et minoris.
Et quia talis privatio non consistit in indivisibili, sed potest intendi et remitti, inde est quod aequale suscipit magis et minus, et sic de aliis. Dicuntur autem omnia relativa ad convertentiam, ut pater filii pater, et filius patris filius: et hoc convenit omnibus relativis. Nec oportet quod convertentia fiat semper in omnibus casibus similibus: dicitur enim scientia scibilis scientia, et scibile scientia scibile, et non dicitur scientiae.
Ad hoc autem quod talis convertentia fiat, oportet quod fiat ad aliud, et secundum id nomen, secundum quod ad aliud dicitur: non enim dicitur secundum convertentiam caput ad animal: si enim dicitur caput animalis caput, non tamen potest dici animal capitis animal; quia non refertur caput ad animal, secundum hoc nomen quod est animal, sed secundum aliud nomen, scilicet capitatum: unde haec dicuntur ad convertentiam, caput capitati caput, et capitatum capite capitatum.
Et ideo si aliquando tale nomen non invenitur, licet illud fingere; ut remus non dicitur navis remus; sed fingamus nomen, et dicamus remus rei remitae remus; et sic omnia relativa dicuntur ad convertentiam. Sunt autem omnia vera relativa simul natura: si enim esse relativi est ad aliud se habere, ut dictum est; posito uno relativo, statim ponitur suum correlativum; et ideo posita se ponunt, et perempta se perimunt. Proprium autem relativorum est, ut qui definite novit unum, definite noscat et reliquum. Si enim definitio est oratio quid est esse rei significans; ad esse autem unius relativi requiritur necessario correlativum; qui ergo cognoscit esse unius relativi, oportet quod cognoscat esse sui correlativi.
Et sic patet de praedicamento ad aliquid et cetera.

Notes