Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 6/Caput 3
From The Logic Museum
< Authors | Ps-Aquinas | Summa Totius Logicae | TRACTATUS 6
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
CAPUT 3 | |
Oratio est vox significativa ad placitum, cuius partes significant separatae. Qualiter autem huius definitionis particulae sint intelligendae, dictum est in definitione nominis. Dividitur autem oratio in imperfectam et perfectam. Oratio imperfecta dicitur, quae imperfectum sensum generat in animo auditoris. | |
Ubi nota, quod ut dicitur 5 Metaphy., perfectum est cui nihil deest in genere suo. Sensui autem quem generat oratio imperfecta in animo auditoris aliquid deest, quia deest sibi compositio vel divisio: si enim dico homo albus quae est oratio imperfecta, nihil dico sibi inesse vel non inesse, et per consequens sensus huius orationis facit stare animum suspensum, quia sibi aliquid deest, ideo est imperfectus. Sciendum tamen, quod non sine causa oratio perfecta et imperfecta definitur per generare sensum. | |
Ubi nota, quod licet oratio et quaelibet eius pars sint quaedam res artificiales et non naturales, nec etiam sint instrumenta naturalia virtutis interpretativae, ut Plato dicebat: eius namque virtutis instrumenta naturalia sunt pulmo, guttur, palatum, lingua, dentes et labia: sunt tamen instrumenta ipsius intellectus, qui non est virtus materialis sed supra omnem naturam corpoream. Instrumentum autem definitur ex fine, qui est usus eius. Usus autem vocis significativae est significare audienti conceptum intellectus dicentis. Bene ergo definitur oratio perfecta et imperfecta per generare sensum, seu significare. | |
Unde oratio perfecta dicitur, quae perfectum sensum generat in animo auditoris propter complexionem quam dicit. Orationum autem perfectarum quinque sunt species: scilicet enunciativa, interrogativa, vocativa, imperativa et deprecativa. | |
Sciendum quod ratio non solum concipit ipsas res, sed etiam per suum conceptum alia dirigit et ordinat; concipiendo autem res in se format orationem indicativam seu enuntiativam: ordinando autem alia, format alias orationes. Dirigitur autem et ordinatur aliquis ab aliquo ad tria. Primo ad mente attendendum; et ad hoc pertinet oratio vocativa. Secundo ad voce respondendum; et ad hoc pertinet oratio interrogativa. Tertio ad opus exequendum; et ad hoc pertinet quantum ad inferiores oratio imperativa; quantum vero ad superiores oratio deprecativa, ad quam reducitur oratio optativa, quia respectu superioris homo non habet vim innatam, nisi per expressionem sui desiderii: suppositiva vero, idest conditionalis, et dubitativa reducuntur ad interrogativam. | |
Et quia istae quatuor species orationis non significant verum vel falsum, sed quemdam ordinem ad ista consequentem; ideo non pertinent ad praesens negotium, quod directe ordinatur in scientiam demonstrativam, in qua auris hominis per rationem adducitur ad considerandum verum ex his quae sunt propria rei; sed magis pertinent ad rhetoricam vel poeticam, quae inducunt ad assentiendum per dispositionem audientis. Sola autem enunciativa, quae significat verum vel falsum, ad hoc negotium spectat, et si quae aliae orationes ad eam reduci possunt. |