Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 6/Caput 4
From The Logic Museum
< Authors | Ps-Aquinas | Summa Totius Logicae | TRACTATUS 6
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
CAPUT 4 | |
Enunciatio est oratio verum vel falsum significans. Ad intelligendum autem hanc definitionem, primo videndum est quid sit verum vel falsum: secundo videndum est quare soli enunciationi convenit significare verum vel falsum. Quantum ad primum sciendum, quod ut communiter dicitur, veritas est adaequatio rei ad intellectum, secundum Isaac, verum dicitur adaequatum, falsum vero non adaequatum. Haec autem adaequatio seu conformitas non potest esse relatio realis, alioquin verum non converteretur cum ente: quod enim est in uno praedicamento tantum, non potest esse de transcendentibus. Est ergo relatio rationis; et sic verum est relativum secundum rationem, quod nihil prohibet ipsum esse in pluribus praedicamentis vel in omnibus. Quae autem sit haec conformitas, dico quod in intellectu quaedam sunt subiective, ut species intelligibiles, actus intelligendi, et huiusmodi: quaedam sunt obiective, ut ea quae intellectus intelligit. Quando ergo res quae est in intellectu obiective est conformis sibi ipsi, ut est in rerum natura, tunc talis conformitas dicitur veritas. | |
Unde in hoc consistit veritas, quod res sic apprehenditur ab intellectu sicut est in rerum natura; et per oppositum falsitas est in difformitate rei, ut apprehensa est ab intellectu, ad se ipsam, ut est in natura sua. | |
Et propter hoc philosophus 4 Metaph. dicit, quod verum est esse quod est, et non esse quod non est; falsum vero est esse quod non est, et non esse quod est. | |
Unde quando intellectus intelligit rem sic esse sicut est in rerum natura, vel non esse sicut non est, talis conformitas dicitur veritas; quando vero apprehendit rem esse ut non est, vel non esse ut est, tunc falsitas. Sciendum, quod in tali conformitate quae veritas dicitur, est considerare quatuor: scilicet rem ut est intellecta, seu ut est in intellectu obiective: et ipsum intellectum eam intelligentem: et actum intelligendi, qui est subiective in intellectu: et rem ut est in natura sua. In re autem ut est intellecta, seu ut est obiective in intellectu, est per prius veritas, quam sit in intellectu, vel quam sit in actu intelligendi, vel quam sit in re ut est in sua natura; intellectus enim et actus intelligendi non dicuntur veri nisi quia sunt de vero obiecto. Intellectus enim dicitur verus, quia apprehendit verum; et actus intelligendi dicitur verus, quia est apprehensio alicuius veri; et res in natura sua dicitur vera, quia nata est apud intellectum causare apprehensionem conformem entitati suae. | |
Notandum quod talis conformitas rei, ut intellecta est, ad seipsam ut est in natura sua, potest esse vel in intellectu practico, vel in intellectu speculativo. In intellectu quidem practico, quando scilicet sic est res per suam formam, sicut apprehendit eam artifex per artem suam. | |
Cum autem omnes res naturales per formam suam sint conformes sibi ipsis ut apprehensae sunt ab arte divina, ideo quaelibet res secundum quod habet propriam formam dicitur vera; et sic verum et ens convertuntur. In intellectu vero speculativo est talis conformitas, quia intellectus intelligit rem sicut est: non enim intellectus sic intelligit, sicut res in intellectu practico; sed quia sicut res est, ita eam intelligit intellectus. | |
Et ideo intellectus practicus comparatur ad artificialia ut mensura ad mensuratum; e converso autem intellectus speculativus comparatur ad ea quae intelligit ut mensuratum ad mensuram. | |
Notandum quod aliqui tenent, quod veritas est conformitas rei ad intellectum informatum similitudine rei; falsitas vero est difformitas intellectus sic informati ad rem. Et haec opinio probabiliter potest teneri. Sic ergo patet quid est veritas et falsitas et cetera. |