Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 6/Caput 5
From The Logic Museum
< Authors | Ps-Aquinas | Summa Totius Logicae | TRACTATUS 6
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
CAPUT 5 | |
Quantum ad secundum, scilicet, quare veritas et falsitas sunt in enunciatione tantum: sciendum quod veritas non est in voce significativa, sive sit nomen vel verbum vel oratio, nisi sicut in signo. Sunt autem huiusmodi signa conceptionum intellectus. Secundum ergo quod in conceptionibus intellectus erit verum vel falsum, sic dicetur esse in ipsis signis. Sciendum quod, ut dicitur 3 de anima, duplex est operatio intellectus: scilicet indivisibilium intelligentia, quando scilicet intellectus intelligit quidditatem rei in se: et compositio et divisio, scilicet quando unam rem conceptam componit per esse, vel divisio quando dividit per non esse: et in utraque operatione intellectus invenitur veritas. | |
Ubi nota, quod sicut dictum est, veritas est relatio rationis. Entia autem rationis nusquam sunt subiective, nisi largo modo intelligatur, secundum illud cui ratio attribuit talem respectum rationis. Habet ergo veritas solum esse obiective: et similiter dico de falsitate. | |
Unde si consideramus illud quod primo verum est, scilicet rem ut est intellecta, et vocemus verum, dico quod tale verum potest esse in prima operatione intellectus: nam intellectus intelligit ipsam rem ut est in se, et sic intelligit verum. Falsum autem non intelligit intellectus in prima operatione sua: quia vel attingit naturam rei, et tunc intelligit verum; aut non attingit, et tunc ignorat. Et non est ibi proprie difformitas rei intellectae ad naturam eius, quia nec talis res est intellecta, sed aliqua alia; et ideo non est ibi falsitas, quae proprie importat deceptionem, et non ignorantiam solam. Et inde est quod philosophus 3 de anima, dicit, quod intellectus comprehendens quod quid est, semper est verus. | |
Hoc autem non est perfecte comprehendere veritatem, quae est conformitas utriusque, scilicet rei ut intellecta est, et rei in sua natura: sed est cognoscere unum conforme, seu verum. In secunda vero operatione intellectus est perfecte et completive veritas obiective: nam apprehendere veritatem, est apprehendere conformitatem rei intellectae ad se ipsam secundum suam naturam, ut dictum est. Hoc autem fit comparando unum alteri, vel idem ad seipsum secundum aliud et aliud esse: quod non potest fieri nisi per secundam operationem intellectus. | |
Ergo perfecte veritas non est nisi in intellectu componente vel dividente: et similiter dico de falsitate. Tenendo vero secundam opinionem praedictam, erunt clariora. Nam si veritas est conformitas rei ad intellectum informatum similitudine rei, in prima operatione intellectus erit verum, quia erit ibi talis conformitas, non tamen erit verum tunc in intellectu ut in cognoscente verum: non enim intellectus aliter cognoscit verum, nisi componendo vel dividendo secundum suum iudicium: quod iudicium si consonet rebus, erit verum, puta cum intellectus iudicat se esse informatum similitudine rei, ut res est; et oppositum est de falso; et hoc totum pertinet ad secundam operationem intellectus, et non ad primam. | |
Ex dictis potest patere, quod in sola enunciatione sit veritas vel falsitas ut in signo. Si enim sola enunciatio est signum eorum quae sunt obiective in secunda operatione intellectus, et solum in illum est verum et falsum; in enunciatione erit verum vel falsum, et non in aliqua alia voce, sive sit dictio, sive oratio. | |
Et sic patet quid est enunciatio. |