Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 6/Caput 7

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 7
Restat dicere de tertia divisione, quae est secundum quantitatem.
Ubi nota quod enunciationum categoricarum quaedam sunt de inesse, quaedam vero modales. Dicitur autem enunciatio de inesse, quae est de simplici inhaerentia praedicati ad subiectum, ut homo est animal. Modalis vero in qua inhaerentia praedicati ad subiectum modificatur, ut Socratem currere est possibile, vel homo est animal necessario.
Unde primo dicendum est de quantitate, aequipollentiis, oppositionibus, quae quantitatem sequuntur in enuntiationibus de inesse; secundo de eis in enuntiationibus modalibus.
Ad videndum autem quantitatem ipsarum enuntiationum de inesse, sciendum quod ea quae intellectus apprehendit, quaedam sunt universalia, videlicet quae apta nata sunt in pluribus inveniri: quaedam sunt singularia, videlicet quae non sunt apta inveniri nisi in uno. Universale autem potest dupliciter considerari: uno modo quasi separatum a singularibus, scilicet secundum esse quod habet in intellectu obiective: alio modo secundum esse quod habet in singularibus.
Primo modo considerato universali, aliquid de eo potest dupliciter enuntiari. Uno modo quando ei attribuitur aliquid quod pertinent ad solam actionem intellectus; ut cum dicimus homo est praedicabilis de multis vel homo est universale, vel homo est species: huiusmodi enim intentiones format intellectus, et attribuit eas naturae intellectae, puta homini, secundum quod comparat ipsam ad res quae sunt extra animam.
Alio modo enuntiatur aliquid de universali sic sumpto, quando attribuitur sibi aliquid prout ipsa natura intellecta apprehenditur ab intellectu ut unum; illud tamen quod ei attribuitur, non pertinet ad actum intellectus, sed ad esse quod habet ipsa natura intellecta in rebus quae sunt extra animam; puta si dicatur homo est dignissima creaturarum: hoc enim convenit naturae humanae secundum quod est in singularibus: nam quilibet homo singularis est dignior aliis creaturis irrationalibus; sed tamen omnes homines singulares non sunt unus homo extra animam, ut dicitur in praedicta enunciatione homo est dignissima creatura ubi ly homo stet pro omnibus singularibus, sed solum in acceptione intellectus est unus.
Et quia communiter non est apprehensum quod universalia extra singularia subsistant; ideo communis usus loquendi non habet aliquam dictionem seu aliquod signum quod addatur universali secundum dictos modos quibus aliquid de eo praedicatur. Sed Plato, qui posuit universalia subsistere extra singularia, invenit quasdam dictiones, quas addebat universalibus in talibus modis praedicandi: dicebat enim: per se homo est species, vel: homo praedicabilis est species.
Secundo modo enuntiatur aliquid de universali, secundum quod est in ipsis singularibus; et hoc dupliciter. Uno modo cum attribuitur sibi aliquid ratione ipsius universalis, quod videlicet ad essentiam ipsius pertinet, vel consequitur principia essentialia ipsius; ut cum dicitur homo est animal vel homo est risibilis. Alio modo quando attribuitur ei aliquid ratione singularis in quo invenitur; scilicet quando attribuitur sibi aliquod accidens individuale, ut cum dicitur homo ambulat.
Et quia iste modus enuntiandi aliquid de universali, cadit in communi apprehensione hominum; ideo inventae sunt quaedam actiones ad designandum modum attribuendi aliquid universali sic accepto.
Unde si attribuitur sibi aliquid primo modo, scilicet ratione ipsius ut universale est; quia hoc est universaliter de eo aliquid praedicari, ideo adinventum est hoc signum omnis quod designat, quod praedicatum attribuitur subiecto universaliter quantum ad totum illud quod sub subiecto continetur. In negativis vero praedicationibus ad idem inventa est haec dictio nullus: per quam significatur, quod praedicatum removetur a subiecto universaliter secundum totum quod continetur sub eo.
Si vero attribuitur ei aliquid secundo modo, scilicet ratione singularis; ad hoc designandum in affirmativis inventum est signum particulare, scilicet haec dictio quidam vel aliquis, per quam designatur quod praedicatum attribuitur universali subiecto ratione ipsius particularis. Sed quia indeterminate formam alicuius singularis significat; ideo designat universale sub quadam indeterminatione.
Unde et dicitur individuum vagum. In negativis vero non est inventa aliqua dictio, seu aliquod aliud signum: sed dicimus quidam homo non currit vel nonnullus homo currit. Sic ergo sunt tria genera affirmationum in quibus de universali aliquid praedicatur. Una, in qua de universali aliquid praedicatur universaliter, ut omnis homo est animal. Secunda, in qua de universali aliquid praedicatur particulariter, ut quidam homo est albus. Tertia, in qua aliquid de universali praedicatur absque determinatione universali vel particulari, ut homo est animal. Prima enunciatio dicitur universalis: secunda particularis: tertia indefinita. Quibus si addatur singularis, in qua aliquid de singulari praedicatur, ut Socrates currit, erunt quatuor modi enunciationum, quae possunt esse negativae sicut sunt affirmativae.
Et sic patet et cetera.

Notes