Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 6/Caput 8

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 8
Nunc dicendum est qualiter praedictae enunciationes universales, particulares et indefinitae opponantur.
Notandum quod aliquid alicui quatuor modis potest opponi. Uno modo relative, ut pater et filius; alio modo contradictorie, ut, Socrates currit, Socrates non currit; tertio modo privative, ut visus et caecitas; quarto modo contrarie, ut albedo et nigredo. De oppositis relative dictum est in praedicamento relationis. Contradictio vero est oppositio cuius secundum se non est medium inter esse enim et non esse non est medium.
Ad hoc autem quod sit contradictio inter aliqua, requiruntur septem: primo quod opponantur duae propositiones, quarum una sit affirmativa et altera negativa: secundo quod tales enunciationes sint eiusdem subiecti: tertio quod sint eiusdem praedicamenti: quarto quod non fiat praedicatio secundum diversas partes subiecti, sicut cum dicitur, Socrates est albus dentes, et Socrates non est albus manum: quinto quod non sit diversus modus ex parte praedicati, sicut cum dicitur, Socrates currit tarde, et Socrates non currit velociter: sexto, quod non sit diversitas ex parte mensurae loci et temporis: septimo quod non sit diversitas ex habitudine ad aliquid extrinsecum, sicut cum dicitur, decem homines sunt multi in domo, et non sunt multi in theatro. Privatio vero est negatio in subiecto apto nato. Licet enim caecitas neget visum, non tamen simpliciter, sed in subiecto nato apto videre: bene enim dicitur animal caecum, sed non lapis caecus.
Contrarie autem opponuntur quae in eodem genere posita maxime a se distant, et vicissim eidem subiecto insunt: non enim albedini apponitur albedo, sed nigredo, quae a se maxime distant. Sciendum, quod oppositio non praedicatur de dictis oppositionibus sicut genus de suis speciebus, sed ut analogum de suis analogatis: vera namque oppositio est oppositio simpliciter, quae dicitur contradictio. Aliae vero dicuntur oppositiones secundum quid; et in tantum sunt oppositiones, in quantum aliquo modo dicunt contradictionem, scilicet esse et non esse. Sciendum etiam est, quod in contradictione ita opponitur negatio affirmationi, quod nihil ponit. In privatione autem ita opponitur privatio habitui, quod supponit subiectum. In contrarietate vero ita est oppositio, quod supponitur subiectum, et aliqua forma: ita enim albedo opponitur nigredini, quod supponit aliquod subiectum, propter quod dicitur vicissim insunt: et albedo etiam ponit aliquam formam, quod non facit negatio nec privatio.
Sciendum, quod universalis affirmativa opponitur universali negativae eiusdem subiecti et praedicati contrarie: unde omnis homo est albus et nullus homo est albus sunt contrariae.
Ratio est, quia ut dictum est, contrarie opponuntur quae maxime a se distant non enim nigrum dicitur aliquid ex hoc solo quod non est album; sed super hoc, quod est non esse album, quod significat remotionem albi, addit nigrum extremam remotionem ad albo. Sic ergo id quod affirmatur per hanc enunciationem omnis homo currit, oportet quod removeatur per hanc negationem non omnis homo currit: oportet enim quod negatio removeat modum quo praedicatum dicitur de subiecto, quem designat hoc signum omnis sed super hanc remotionem addit haec enuntiatio nullus homo currit totalem remotionem quae est in extrema distantia.
Merito ergo dicuntur contrariae omnis homo currit et nullus homo currit. Particularis autem affirmativa et particularis negativa nullo modo opponuntur contrarie, id est contraria oppositione. Contrariae namque differunt extrema distantia: particularis autem affirmativa et particularis negativa se habent sicut media inter contraria; media autem non sunt contraria. Nec etiam opponuntur contradictorie: ut enim dictum est, hoc signum quidam quod facit propositionem esse particularem, designat universale, seu terminum communem, indeterminate; unde non determinat illud ad hoc singulare vel ad istud.
Et propter hoc affirmatio et negatio non erunt in eodem subiecto singulari, quod requiritur in contradictione, ut supra dictum est: ideo nullo modo sibi opponitur. Dicuntur tamen subcontrariae, quia sub contrariis continentur. Universalis autem affirmativa et particularis negativa: universalis negativa, et particularis affirmativa, opponuntur contradictorie. Cuius ratio est, quia contradictio consistit in sola remotione affirmationis per negationem.
Universalis autem affirmativa removetur per solam negationem particularem, nec aliquid aliud ex necessitate exigitur: sicut per hanc quidam homo non currit removetur haec omnis homo currit. Particularis autem affirmativa non potest removeri per particularem negativam, quia sibi non opponitur, ut dictum est. Oportet ergo quod removeatur per universalem negativam. Sic ergo istae, scilicet omnis homo currit, quidam homo non currit, et nullus homo currit, quidam homo currit, sunt contradictoriae. Quaelibet autem particularis dicitur subalterna suae universalis.
Et sic patet de oppositionibus propositionum in quibus sunt signa, et singularium. Indefinitae autem sequuntur regulam particularium.

Notes