Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 7/Caput 16

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 16
Dicto de syllogismis categoricis, nunc dicendum est de hypoteticis. Ut autem supra dictum est, tres sunt species propositionum hypoteticarum: scilicet conditionalis, copulativa et disiunctiva. Syllogismi autem qui sunt ex propositionibus copulativis, eodem modo se habent sicut et syllogismi categorici; et ideo de eis praetermittamus. Sed quia ex propositionibus conditionalibus et disiunctivis aliter fiunt syllogismi quam in propositionibus categoricis; ideo de eis dicendum est: et primo de conditionalibus.
Notandum quod propositiones conditionales, vel sunt simplices, vel compositae: dico autem simplices, quae tantum ex duabus categoricis componuntur, ut haec si est homo, est animal; compositae autem sunt, quae ex pluribus componuntur, ut haec si est homo, cum sit animal, est substantia. Hae autem compositae tribus modis fieri possunt: quia vel erit propositio composita ex duabus, conditionali et categorica, ut hic si est homo, cum sit animal, est substantia: vel e converso erit composita ex categorica et conditionali sic si tu es animatum, tu es homo, aut es animal: vel erit composita ex duabus conditionalibus, ut hic si est homo est animatum, si est animatum est animal.
Et quia syllogismi qui fiunt ex simplicibus, facilius sciuntur illis qui fiunt ex compositis; ideo primo ponemus syllogismos simplices, et postea breviter ostendemus secundum eorum similitudinem, qualiter fiunt syllogismi ex compositis.
Sciendum quod simplices propositiones conditionales sunt quatuor. Aut enim habent ambas partes affirmativas, scilicet antecedens et consequens, ut haec si est homo, est animal. Vel antecedens affirmatum et consequens negatum, ut haec si est homo, non est lapis. Aut consequens affirmatum, et antecedens negatum, ut haec si animal non est sanum, est aegrum. Aut ambo negata, ut haec si non est animal, non est homo. Syllogismi autem qui ex his propositionibus fiunt, oportet quod sint consequentiae quaedam. Ut autem dicit philosophus 2 Topic., duplex est consequentia, scilicet, in positione: scilicet quando proceditur pro positione antecedentis; et in contraria, scilicet quando proceditur a destructione consequentis. Secundum ergo ista, ex praedictis propositionibus quae fiunt figurae in quarum una proceditur a positione antecedentis, in altera vero a destructione consequentis: quarum quaelibet quatuor habet modos, secundum quod quatuor sunt propositiones, ut dictum est. Primus modus primae figurae est: si est homo est animal: sed est homo, ergo est animal. Secundus est: si est homo, non est lapis. Sed est homo. Ergo non est lapis. Tertius est: si animal non est sanum, est aegrum. Sed animal non est sanum, ergo est aegrum. Quartus est: si non est animal, non est homo. Sed non est animal. Ergo non est homo.
Sciendum quod isto modo fiunt syllogismi cum hoc relativo qui vel cum hoc nomine quicumque: faciunt enim praedicta nomina connotantia oppositionem antecedentis sic: omnis qui currit, movetur. Sed Petrus currit, ergo Petrus movetur. Vel quicumque et cetera. A destructione consequentis sic. Omnis qui currit, vel quicumque currit, movetur. Sed Socrates non movetur. Ergo Socrates non currit. Et sic habet se in omnibus aliis modis dictarum figurarum.
Patet ergo de syllogismis conditionalibus ex propositionibus simplicibus.

Notes