Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 7/Caput 17
From The Logic Museum
< Authors | Ps-Aquinas | Summa Totius Logicae | TRACTATUS 7
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
CAPUT 17 | |
Sequitur de conditionalibus compositis: quarum duae, ut dictum est, consistunt ex tribus categoricis; tertia vero ex quatuor. Sed tres propositiones categoricae secundum affirmationem et negationem octo modis possunt variari. Primo possunt omnes esse affirmativae, secundo omnes negativae, tertio duae primae affirmativae et tertia, quarto duae primae possunt esse negativae et tertia affirmativa, quinto prima affirmativa et duae ultimae negativae, sexto prima negativa et duae ultimae affirmativae, septimo prima et ultima affirmativae et media negativa, octavo prima et ultima negativae et media affirmativa. | |
Ideo in qualibet dictarum potest fieri variatio, et sic sunt octo. Tertia vero conditionalis composita ex duabus conditionalibus, quae quatuor habent categoricas, multipliciter habet variari. | |
De quibus omnibus compositis propositionibus, et earum varietate, et syllogismis qui ex eis fiunt, diffuse dixi in libro quem feci de hypotheticis syllogismis; ideo diffuse de eis nunc tractare praetermitto: sed videamus solum modos sillogizandi in qualibet earum. Fiunt autem secundum quamlibet dictarum propositionum duae figurae, in quarum una proceditur a positione antecedentis, in altera a destructione consequentis. Prima enim propositio, ut dictum est, componitur ex conditionali et categorica sic: si est homo, cum sit animatum, est animal. Sed est homo. Ergo, cum sit animatum, est animal. | |
Et consimiliter fiet talis syllogismus, si aliqua pars eius vel omnes sint negativae: si est homo, cum non sit inanimatus, est sensibilis. Sed est homo. Ergo cum non sit inanimatum, est sensibile. A destructione vero consequentis sic: si est homo, cum sit animatum, est sensibile. Sed non est sensibile. Ergo non est homo. In negativa sic: si est homo, cum non sit inanimatus, est sensibilis. Sed cum sit inanimatum, non est sensibile. Ergo non est homo. Secunda vero propositio, ut dictum est, composita ex categorica et conditionali sic: si cum est animatum est animal, est homo. Fiunt autem ex tribus propositionibus syllogismi a positione antecedentis sic: si cum est animatum est homo, est animal. Sed cum est animatum est homo. Ergo est animal. Negando vero aliquam partem sic. Si cum est animatum est homo, non est equus. A destructione vero consequentis sic: si cum est animatum, est homo, est animal. Sed non est animal. Ergo cum sit animatum non est homo. Cum parte vero negativa sic: si cum est animatum, est homo, non est equus. Sed est equus. Ergo cum sit animatum non est homo. | |
Et quia ut dictum est, quaelibet illarum propositionum habet variari octo modis, ex qualibet possunt fieri sexdecim syllogismi: scilicet octo a positione antecedentis, et octo a destructione consequentis. Tertia vero propositio, ut dictum est, composita est ex duabus conditionalibus sic: si est homo est animal: si est animal, est substantia. Potest autem haec propositio variari tripliciter secundum triplicem variationem terminorum. Nam in ea est unus terminus bis sumptus: cum autem sint duae conditionales, talis terminus aliquando est antecedens in utraque sic: si est homo, est animal: si non est homo, est insensibile. | |
Aliquando est consequens in utraque, sic: si est homo est animal: si est lapis non est animal. Aliquando est consequens in una, et antecedens in alia sic: si est homo est animal; si est animal est substantia. Et secundum hoc tripliciter variantur syllogismi, qui fiunt ex huiusmodi propositionibus: et tamen quaelibet istarum propositionum multiplicatur in octo secundum affirmationes et negationes partium eius, ex quibus fiunt sexdecim modi syllogismorum. | |
Quando vero idem terminus in una est consequens, et in altera est antecedens, fiunt syllogismi sic. Si est homo est animal: si est animal est substantia. Sed est homo. Ergo est substantia. Et huiusmodi fiunt a positione antecedentis. A destructione consequentis sic. Si est homo, est animal; si est animal, est substantia. Sed non est substantia. Ergo non est homo. Et haec dicitur a Boetio prima figura istarum propositionum. Secunda figura secundum cum fit, quando idem est antecedens in utraque, ex quo fit syllogismus a positione antecedentis sic: si est homo est animal; si non est homo est insensibilis. Sed est homo. Ergo non est insensibilis. Vel sic: si est homo est animal, si non est homo non est rationalis. Sed est homo. | |
Ergo est rationalis. A destructione consequentis sic: si est homo, est animal: si non est homo est insensibilis. Sed non est animal. Ergo est insensibilis. Vel sic: si est homo, est animal, si non est rationalis non est homo. Sed non est animal. Ergo non est rationalis. Destructo enim animali destruitur homo, quo destructo destruitur rationale. Tertia figura secundum eum est, quando non arguitur a destructione consequentis, sed solum a positione antecedentis sic: si est homo est animal, si est lapis non est animal. Sed est homo. Ergo non est lapis. | |
Et sic patet de syllogismis conditionalibus. |