Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 7/Caput 8

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 8
Restat nunc dicere de syllogismis indirecte concludentibus. Est autem indirecte concludere minorem extremitatem praedicari de minori in conclusione. Tales autem syllogismi sunt numero decem: quinque enim sunt in prima figura, duo in secunda figura, et tres in tertia figura.
Sciendum quod omnis syllogismus concludens aliquam conclusionem quae converti potest, etiam potest concludere illam in quam convertitur. Cum ergo omnes conclusiones dictorum syllogismorum possunt converti, exceptis particularibus negativis, omnes tales syllogismi poterunt concludere indirecte. Tales autem in prima figura sunt tres: scilicet primus modus, secundus et tertius: in secunda sunt duo, scilicet primus et tertius et quartus. Adducantur autem in prima figura duo modi, qui sunt contra duo principia sive regulas datas in prima figura. Nam ambo habent minorem negativam, quod est contra illam regulam. In prima figura minori existente negativa, nihil sequitur. Et alter eorum habet maiorem particularem contra aliam regulam. Doctores autem moderni, scilicet Boetius, praetermissis quinque, scilicet secundae et tertiae figurae, de solis quinque primae figurae fecerunt mentionem. Quorum primus constat ex maiori universali affirmativa et minori universali affirmativa concludentibus indirecte particularem affirmativam sic. Omne b est a; omne c est b; ergo quoddam a est c. Reducitur autem ad primum primae, si conclusio particularis convertatur in universalem.
Secundus constat ex maiori universali negativa et minori universali affirmativa concludentibus indirecte universalem negativam sic. Nullum b est a; omne c est a; ergo nullum a est c. Reducitur ad secundum primae conversa conclusione simpliciter.
Tertius modus constat ex maiori universali affirmativa et minori particulari affirmativa concludentibus indirecte particularem affirmativam sic. Omne b est a; quoddam c est b; ergo quoddam a est c. Reducitur ad tertium primae conversa conclusione simpliciter.
Quartus modus constat ex maiori universali affirmativa et minori universali negativa, concludentibus indirecte particularem negativam sic. Omne b est a; nullum c est b; ergo quoddam a non est c. Et reducitur ad quartum primae conversa maiori per accidens, et minori simpliciter, et transpositis propositionibus, ut de minori fiat maior, et de maiori minor sic. Nullum b est c; quoddam a est b; ergo quoddam a non est c.
Quintus modus constat ex maiori particulari affirmativa et minori universali negativa concludentibus indirecte particularem negativam sic. Quoddam b est a; nullum c est b; ergo quoddam a non est c. Et reducitur ad quartum primae per conversionem simpliciter utriusque propositionis, et transpositis utriusque sic. Nullum b est c: quoddam a est b: ergo quoddam a non est c.
Et sic patet de syllogismis indirecte concludentibus. Sciendum autem quod ad memoriter tenendum praedictos syllogismos inventi sunt quidam versus, qui taliter designantur. Barbara. Celarent. Darii. Ferio. Baralipton. Celantes. Dabitis. Fapesmo. Frisesomorum. Caesare. Camestres. Festino. Baroco. Darapti. Felapton. Disamis. Datisi. Brocardo. Ferison. Quorum intellectus talis est. In his versibus sunt 19 dictiones, quae secundum ordinem suum deserviunt 19 modis syllogismorum: scilicet novem modis primae figurae, quatuor concludentibus directe, et quinque indirecte; et quatuor secundae figurae, et sex tertiae figurae.
Omnes autem hae dictiones sunt trisyllaba: quarum prima syllaba deservit maiori propositioni, secunda minori, tertia conclusioni. Et si in aliqua dictione inveniuntur plures syllabae, non sunt necessariae, sed ponuntur causa metri. In praedictis autem syllogismis sunt quatuor vocales: scilicet a, e, I, o, quae sic significant. A significat universalem affirmativam, e universalem negativam. I particularem affirmativam, o particularem negativam.
Unde barbara qui deservit primo modo primae figurae, in omnibus syllabis habet a quia omnes eius propositiones sunt universales affirmativae. Omnes praedictae dictiones incipiunt ab his quatuor consonantibus, scilicet, b, c, d, f. Primae autem quatuor dictiones quae deserviunt quatuor modis primae figurae directe concludentibus, a praedictis quatuor consonantibus incipiunt.
Unde si quae aliae dictiones incipiunt a quacumque harum consonantium, significant, quod tales syllogismi sunt reducendi ad illum modum primae figurae, cui deservit dictio incipiens ab illa consonante.
Verbi gratia: cesare quae deservit primo modo secundae figurae, incipit ab ista consonante c et significat quod talis modus per conversionem maioris reducitur ad secundum modum primae figurae, cui deservit dictio incipiens a c, scilicet celarent, et sic de singulis. In praedictis etiam syllogismis aliquando invenitur ista littera s post vocalem: et significat quod illa propositio vel conclusio cui deservit syllaba debet converti simpliciter. Aliquando vero invenitur p et significat quod illa propositio vel conclusio cui deservit syllaba debet converti per accidens. Aliquando vero invenitur m et significat, quod praemissae illius syllogismi debent transponi, ut de maiori fiat minor, et e converso. Aliquando invenitur c et significat quod iste syllogismus non potest reduci per conversionem, sed solum per syllogismum conversivum: et hoc solum accidit in duobus syllogismis, scilicet baroco et brocardo, ut dictum est. Sciendum, quod praedictae regulae, praeterquam regula de littera c, intelliguntur solum de reductione syllogismorum facta per conversionem, et non de ea quae facta est per syllogismum conversivum.
Et sic patet de syllogismis de inesse conversivis.

Notes