Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 7/Caput 9

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 9
Scitis syllogismis, ut facilius possimus quamcumque conclusionem concludere et syllogizare, sciendum quod omnis conclusio in se continet ambas extremitates, ut dictum est: totus autem syllogismus ex tribus terminis fit. Habita ergo quacumque oratione concludenda, ad complendum syllogismum egemus uno termino, scilicet medio. Qualiter autem talis medius terminus inveniatur, videamus.
Ubi nota, quod philosophus 1 Prior., tribus utitur nominibus terminorum: scilicet antecedente, consequente et repugnante. Dicitur autem terminus antecedens qui potest subiici, ut homo est antecedens ad animal; consequens autem dicitur terminus qui potest de alio praedicari; et sic animal est consequens ad hominem.
Et quia termini convertibiles inter se et subiici et praedicari possunt, ut proprium quod potest praedicari de specie, et species de ipso, et similiter se habet de definitione et definito; ideo unus respectu alterius, et dicitur antecedens, et dicitur consequens. Repugnans vero terminus dicitur, qui alteri subiici non potest, nec de eo praedicari, ut homo et asinus, quorum neuter de altero potest praedicari, nec sibi subiici.
Sciendum quod modi syllogismorum directe concludentium, ut dictum est, sunt quatuordecim: scilicet quatuor in prima figura, quatuor in secunda, et sex in tertia: quia de indirecte concludentibus hic non me intromitto. In prima igitur figura sunt duo modi affirmativi directe concludentes: scilicet primus et tertius; et duo negativi, scilicet secundus et quartus. Ad inveniendum medium in affirmativis, considerandus est unus terminus qui sit antecedens ad praedicatum et consequens ad subiectum.
Verbi gratia: si debet syllogizari haec, scilicet, omnis homo est substantia, iam habetur minor et maior extremitas. Consequens autem ad subiectum et antecedens ad praedicatum, est animal: ergo est medius terminus per hunc syllogismum in primo primae figurae sic. Omne animal est substantia. Omnis homo est animal. Ergo omnis homo est substantia.
Si vero debet concludi haec, quidam homo est substantia: in tertio modo eiusdem figurae est medius terminus animal, et fiet syllogismus sic: omne animal est substantia. Quidam homo est animal. Ergo quidam homo est substantia. In syllogismis vero negativis eiusdem figurae sumitur pro medio repugnans praedicato, et consequens ad subiectum.
Verbi gratia: si debet concludi haec, nullus homo est lapis, vel, quidam homo non est lapis, sumatur pro medio animal: repugnat enim animal lapidi, et potest praedicari de homine. Fiat ergo syllogismus in secundo primae sic: nullum animal est lapis. Omnis homo est animal. Ergo nullus homo est lapis. In quarto vero sic: nullum animal est lapis. Quidam homo est animal. Ergo quidam homo non est lapis.
Et sic patet de inventione medii termini in prima figura. In secunda autem figura sunt quatuor modi omnes negativi, quorum primus et tertius habent maiorem propositionem negativam, minorem vero affirmativam. Secundus autem et quartus e converso maiorem habent affirmativam, minorem vero negativam: et ideo aliter utrobique sumitur medium.
Unde in primo et tertio sumitur pro medio repugnans praedicato et consequens ad subiectum.
Verbi gratia, si debet concludi ista: nullus homo est lapis, vel illa, quidam homo non est lapis: pro medio sumatur animal, et syllogizetur in primo secundae sic: nullus lapis est animal. Omnis homo est animal. Ergo nullus homo est lapis. In tertio modo sic: nullus lapis est animal. Quidam homo est animal. Ergo quidam homo non est lapis. In secundo vero et quarto modo sumatur pro medio consequens ad praedicatum et repugnans subiecto.
Verbi gratia, si debet concludi ista: nullus homo est lapis, vel ista, quidam homo non est lapis, sumatur pro medio inanimatum, quod potest praedicari de lapide et repugnat homini; et syllogizetur in secundo modo sic: omnis lapis est inanimatus. Nullus homo est inanimatus. Ergo nullus homo est lapis. In quarto modo sic. Omnis lapis est inanimatus. Quidam homo non est inanimatus. Ergo quidam homo non est lapis.
Et sic patet de inventione medii termini in secunda figura. In tertia vero figura sunt sex modi omnes concludentes particulariter: quorum tres sunt affirmative, et tres negative. In tribus affirmativis, scilicet primo, tertio, quarto, sumitur pro medio antecedens ad utrumque.
Verbi gratia, si debet concludi haec in primo modo, scilicet, quoddam animal est substantia, sumatur pro medio homo, de quo animal et substantia praedicari possunt, et syllogizetur sic: omnis homo est substantia. Omnis homo est animal. Ergo quoddam animal est substantia. In tertio modo sic: quidam homo est substantia. Omnis homo est animal. Ergo quoddam animal est substantia. In quarto vero sic: omnis homo est substantia. Quidam homo est animal. Ergo quoddam animal est substantia. In tribus vero negativis sumitur pro medio repugnans praedicato et antecedens ad subiectum.
Verbi gratia, si debet concludi haec, quoddam animal non est lapis, sumatur pro medio homo quod repugnat lapidi, et de quo animal praedicatur et syllogizetur etiam in secundo modo sic: nullus homo est lapis. Omnis homo est animal. Ergo quoddam animal non est lapis. In quinto vero sic: quidam homo non est lapis: omnis homo est animal: ergo quoddam animal non est lapis. In sexto autem sic: nullus homo est lapis. Quidam homo est animal. Ergo quoddam animal non est lapis.
Et sic patet de inventione medii in tertia figura.
Notandum quod ad inveniendum cito antecedens et consequens termini convertibiles possunt esse antecedens et consequens indifferenter: quia definitio et descriptio et interpretatio sunt termini convertibiles cum definito, descripto et interpretato. Accipias terminum cuius vis invenire antecedens et consequens, et definias ipsum vel describas, vel interpreteris; postmodum utere regulis supradictis.
Verbi gratia, si vis concludere in primo modo primae figurae istam, omne currens movetur, ubi debes sumere antecedens ad praedicatum, definias vel describas vel interpreteris moveri, quod describitur sic, moveri est mutare locum in tempore: sed omne currens mutat locum in tempore, ergo omne currens movetur. Et sic potest fieri de definitione et interpretatione.
Et sic patet de inventione medii in syllogismis de inesse ostensivis.

Notes