Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 8/Caput 1

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
TRACTATUS 8 CAPUT 1
Restat nunc dicere de demonstratione. Cum enim scientia sit habitus conclusionis demonstratae acquisitus ex ipsius speculatione; ad sciendum quid sit scientia, et quomodo acquiratur, necesse est scire quid est demonstratio. Est autem demonstratio syllogismus procedens ex veris, necessariis, per se primis, propriis, per se notis, immediatis, et causis conclusionis.
Sciendum quod demonstrationum quaedam est propter quid, et quaedam est quia: unde dicta definitio solum convenit demonstrationi propter quid. In praedicta autem definitione quaedam sunt quae pertinent ad formam demonstrationis, in hoc quod dicitur esse syllogismus: quaedam sunt quae pertinent ad materiam demonstrationis, scilicet quod sit procedens ex veris, necessariis et cetera.
Unde primo exponam particulas pertinentes ad materiam de qua est demonstratio. Secundo ponam ea quae pertinent ad eius formam, scilicet in qua figura vel modo talis syllogismus debeat fieri. Quod enim demonstratio procedat ex veris, necessariis etc., hoc potest patere per finem suum, qui est scire. Cum enim scire nihil aliud sit quam cognoscere causam alicuius rei, et non solum causam ut causa est, sed ut est causa illius rei actu (cognoscere enim causam alicuius rei, et non cognoscere effectum eius esse in actu, est cognoscere effectum in virtute. Hoc autem non est scire effectum simpliciter, sed est scire solum secundum quid. Etiam quia scire est per certitudinem cognoscere); oportet praedictum effectum necessario semper ad illam causam sequi. Conclusio ergo demonstrationis, cuius habitus est scientia, seu scire habitualiter, oportet quod procedat ex talibus praemissis, quae sint verae et necessariae causae conclusionis.

Notes