Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 8/Caput 2

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 2
Ad investigandum autem dictas particulas definitionis demonstrationis pertinentes ad materiam de qua est demonstratio, praemittenda sunt quaedam necessaria. Quia enim praemissae demonstrationis sunt universales, ideo oportet scire quid est dici de omni.
Et quia in eis praedicatum dicitur per se de subiecto, ideo oportet scire quid est per se, et quid primo. Est autem dici de omni, ut hic sumitur, quando nihil est sumere sub subiecto, de quo non dicatur praedicatum; nec est sumere aliquod tempus in quo praedicatum tali subiecto non conveniat. Haec est autem differentia inter hoc dici de omni et illud quod in tractatu syllogismi dictum fuit; nam ibi sumebatur dici de omni, quandocumque aliquid praedicatur universaliter de aliquo subiecto, sive subiecto insit praedicatum necessario et omni tempore: sive contingenter, ut nunc.
Unde in illa propositione omnis homo currit salvatur hoc modo dici de omni. Sed nunc sumitur dici de omni de eo quod semper inest subiecto, ut omnis homo est animal: non enim est dare aliquod tempus, in quo homo non sit animal.
Patet ergo de dici de omni. Per se autem dicitur quadrupliciter. Primo modo quando praedicatum est definitio, vel aliqua pars definitionis ipsius subiecti: ut, omnis homo est animal rationale mortale, vel, omnis homo est animal. Secundo modo dicitur per se, quando praedicatum est propria passio ipsius subiecti, in cuius definitione ponitur subiectum, ut, omnis homo est risibilis: in definitione enim risibilis ponitur homo non ut pars eius essentialis, sed ut aliquid extra essentiam suam, sine quo cognosci non posset. Cum enim esse accidentis dependeat a subiecto, oportet quod definitio quae significat esse ipsius, contineat in se subiectum. Tertio modo dicitur aliquid esse per se, quod significat aliquod solitarium, sicut singulare quod est in genere substantiae, ut Socrates et Plato. Album vel ambulans, isto modo non dicitur per se, cum non intelligatur aliquid solitarium per se existens: dicendo enim album, dico accidens et subiectum; sed cum dico Socrates, dico aliquid solitarium, et sic dicitur per se.
Sciendum est autem quod iste modus non est modus praedicandi per se, sed est modus essendi. Quarto modo praedicatur aliquid per se, quando aliquid dicitur de aliquo quod est immediata et necessaria causa ipsius; sicut dicimus quod interfectus interiit interfectione: interfectio enim est immediata et necessaria causa ipsius interitus.
Et sic patet de per se. Primo autem dicitur aliquid praedicari, quando praedicatum et subiectum ita sunt adaequata, ut praedicatum non possit inveniri extra subiectum, nec subiectum extra praedicatum: sicut cum dicimus, homo est risibilis: ita enim se habet risibile ad hominem, quod de quocumque dicitur risibile, de eodem dicitur et homo, et e converso.
Unde dicendo, Socrates est risibilis, licet modo risibile praedicetur de Socrate in secundo modo dicendi per se, non tamen praedicatur primo, quia risibile de pluribus praedicatur quam de Socrate. Philosophus tamen hoc quod dictum est praedicari primo, vocat universale: non tale universale de quo in primo tractatu dictum est; sed quia praedicatum de subiecto, et subiectum de praedicato potest universaliter praedicari.
Ex his patet quomodo se habent ista tria, scilicet dici de omni, per se, et universale. Namque omne quod primo seu universaliter praedicatur, praedicatur per se, non tamen e converso. Risibile enim primo per se praedicatur de homine: licet autem risibile praedicetur per se de Socrate, non tamen praedicatur primo. Similiter etiam quod per se praedicatur, dicitur de omni; non tamen omne quod dicitur de omni, dicitur per se: nam dicendo omne animal est homo, est praedicatio de omni, non tamen per se.

Notes