Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 8/Caput 11

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 11
Nunc dicendum est de demonstratione quia. Ubi primo videndum est quid significetur per hoc quod dicitur propter quid, et quid per hoc quod dicitur quia.
Notandum quod de re quatuor scire possumus: scilicet quid est, an est, quia est, et propter quid est. Ad quae intelligenda, sciendum est quod cum scientia non sit nisi verorum, verum autem et ens convertuntur, de esse ergo erit scientia. Ut autem dictum est in tractatu de praedicamentis, duplex esse invenitur in rebus; scilicet essentiae, et esse actualis existentiae.
Et quia esse essentiae dicitur quidditas, seu quid est res: ideo cum scimus esse essentiae alicuius rei, dicimur scire quid est de ipsa. Esse autem actualis existentiae aliter se habet in substantia, et aliter in accidente. Quia enim accidentis esse est inesse, scire autem esse actualis existentiae subiecti est solum scire quod actu sit, et hoc est scire de ipso an est; sed scire de accidente esse actualis existentiae, est scire de ipso quia est.
Unde scire quia est, nihil aliud est quam scire hoc inesse huic.
Et quia aliquando aliquid inest alicui propter aliquam causam, ideo scire illam causam est scire propter quid.
Patet ergo quod scire quia est de aliqua re, est scire ipsam inesse alicui ignorando causam quare insit; scire autem propter quid, est scire aliquam rem inesse alicui, et scire causam quare sibi insit. Demonstratio ergo propter quid est illa, in qua manifestatur causa quare praedicatum inest subiecto in conclusione. Demonstratio vero quia dicitur illa, in qua concluditur aliquid inesse subiecto alicui, non tamen assignatur causa quare sibi inest. Ut autem dictum est supra, ad demonstrationem propter quid requiritur quod procedat ex causis, et ex immediatis: non enim sufficit scire causam, sed quoniam est causa eius quod scitur, si erit causa immediata. Demonstratio ergo quia, erit vel quia non procedit ex causis, vel quia non procedit ex immediatis, sed ex causis remotis. Quantum ad primum sciendum quod, ut dictum est, demonstratio dicitur causa innotescendi; scilicet ut per praemissas nobis innotescat conclusio. Hoc autem fieri non posset, nisi praemissae essent nobis magis notae.
Et ideo hoc est necessarium, ut scilicet demonstratio procedat ex notioribus quoad nos. Contingit autem aliquando ut immediatus effectus sit nobis magis notus quam causa: ideo in talibus oportet demonstrationem procedere ab effectu ad causam.
Verbi gratia: moveri et sentire est immediatus effectus habentis animam sensitivam, et est magis notum nobis quod aliquid moveatur et sentiat, quia hoc sentimus, quam hoc quod habeat animam sensitivam.
Et ideo si procedatur sic: omne quod movetur et sentit, habet animam sensitivam: sed omne animal movetur et sentit. Ergo omne animal habet animam sensitivam. Modo concluditur de animali quod habet animam sensitivam; non tamen per causam, sed per effectum, qui est moveri et sentire.
Si vero fieret demonstratio et conclusio, esset demonstratio propter quid sic: omne habens animam sensitivam movetur et sentit. Sed omne animal habet animam sensitivam. Ergo omne animal movetur et sentit.
Sciendum quod tales demonstrationes quia, aliquando sunt in talibus terminis quae omnes sunt convertibiles inter se, scilicet medium, maior extremitas et minor extremitas, sicut est in terminis praedictis: omne enim animal movetur et sentit, et habet animam sensitivam; et omne quod movetur et sentit et habet animam sensitivam est animal, et omne quod habet animam sensitivam est animal et movetur et sentit: et in talibus terminis fiunt demonstrationes universales. Aliquando autem accidit, quod medium, scilicet effectus, puta moveri et sentire, se habent in plus quam minor extremitas; et adhuc fit syllogismus, sive demonstratio conveniens, sic: omne quod movetur et sentit habet animam sensitivam. Sed omnis homo movetur et sentit. Ergo omnis homo habet animam sensitivam. Homo enim in minus se habet, quam quod movetur et sentit.
Si vero medium in minus se habet quam minor extremitas, non fit demonstratio sic: omne quod movetur et sentit habet animam sensitivam. Omne corpus movetur et sentit, haec est falsa. E contrario autem si medium se habet in minus quam maior extremitas, fit demonstratio sic: omne quod movetur et sentit, est corpus. Omne animal movetur et sentit. Ergo omne animal est corpus.
Si vero medium in plus se habet quam maior extremitas, non fit demonstratio. Ex effectu enim, qui est in pluribus causis, non potest concludi una causa: sic ex moveri et sentire non posset concludi rationale.
Patet ergo de demonstratione quia, quae procedit ab effectu ad concludendum causam. Ex causis autem remotis procedit demonstratio quia in eadem scientia, et in diversis. In eadem scientia, sicut demonstratio Anacharsidis, quae talis fuit. Ubicumque non sunt vites, non sunt sibyllatores, seu cantores. Sed apud Scythas non sunt vites. Ergo apud Scythas non sunt sibyllatores, seu cantores. Certe licet vites sint causa cantus; tamen sunt causa multum remota. Vites enim sunt causa uvarum; uvae vero sunt causa vini; vinum autem causa est laetitiae et causa cantus. Certum est quod talis demonstratio est quia. Non enim sic demonstrando cognoscere possumus per causam immediatam, quare Scythae non cantant; sed per multas alias demonstrationes intermedias factas; et sic per eam nescitur propter quid, sed quia et cetera.

Notes