Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 8/Caput 13

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 13
Dicto de demonstrationibus, dicenda sunt aliqua de scientiis, quae sunt effectus earum. Circa hoc videnda sunt duo. Primo quid requiritur ad hoc quod scientia sit certa. Secundo quid requiritur ad hoc quod scientia sit una. Quantum ad primum sciendum quod illa scientia simpliciter dicitur certior, quae procedit ex notioribus simpliciter, et ex notioribus quoad nos. Dupliciter autem potest esse aliquid notius alio simpliciter: uno modo causa est simpliciter notior effectu; alio modo forma est simpliciter notior materia. Principium enim cognoscendi materiam est ex forma. Illae ergo scientiae quae dicunt causam et propter quid, sicut dictum est de scientiis subalternantibus, sunt certiores illis quae dicunt materiam: unde certior est geometria, quae est de linea quantum ad sua principia formalia, quam perspectiva quae est de linea visuali; vel scientia de triangulo, quam illa quae est de triangulo aeneo.
Et quia, ut 7 Metaph. dicitur, duplex est materia; scilicet materia sensibilis vel materia naturalis, et materia intelligibilis, ut continuitas; ideo scientia quae ab utraque materia abstrahit, est certior illa quae non abstrahit nisi ab una. Geometria enim abstrahit a materia sensibili; et licet tractet de corpore, sicut et scientia naturalis, tamen certior est scientia naturali, quae non abstrahit a materia sensibili. Arithmetica autem quae abstrahit a materia sensibili et continuitate, quae, ut dictum est, materia intelligibilis est ideo certior est geometria. In triplici enim genere sunt scientiae certiores. Primo illae quae dicunt causam et propter quid, sunt certiores eis quae dicunt effectum et quia. Secundo illae quae dicunt formam, sunt certiores illis quae concernunt materiam sensibilem. Tertio illae quae ita dicunt formam quod nec etiam concernunt materiam intelligibilem, sunt certiores eis quae talem materiam concernunt.
Patet ergo de certitudine scientiarum et cetera.

Notes