Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 8/Caput 5

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 5
Deinde dicitur quod demonstratio procedit ex primis.
Ubi nota, quod in demonstratione notissima praedicatur propria passio de subiecto in conclusione. In praemissis autem vel praedicatur definitio de subiecto, vel propria passio de definitione subiecti et sua. Haec autem omnia convertibilia sunt; et hoc est praedicari primo, ut supra dictum est.
Et propter hoc demonstratio supra posita non est potissima; concluditur enim par de numero quaternario; in plus enim se habet par quam numerus quaternarius, quia dicitur de senario, octonario et ceteris. Convenit autem par adaequate alicui communi numero, qui est innominatus; et de illo, si haberet nomen, praedicatur per se et primo: et de illo posset fieri demonstratio potissima: sicut dicimus quod habere tres angulos aequales duobus rectis, convenit per se primo triangulo, quia convertuntur: omnis enim triangulus habet tres angulos, et omne habens tres angulos est triangulus.
Non autem convenit isocheli primo, quia non omne habens tres angulos, est isocheles. Tales propositiones demonstrationum sunt immediatae. Mediata enim propositio est illa, in qua praedicatum inest subiecto propter aliquid praedicatum quod subiecto per prius convenit; sicut risibile Socrati, quia per prius convenit homini. Immediata autem propositio est illa, in qua praedicatum non propter aliud convenit subiecto; sicut risibile convenit definitioni hominis, et omnis propria passio definitioni sui subiecti et suae.
Patet ergo quod demonstratio procedit ex primis principiis, et immediatis.
Sciendum quod differt primum et immediatum: nam non omne quod primo inest, dicitur immediatum: risibile enim primo inest homini, sed non immediate, quia per prius inest definitioni hominis et suae; aliter definitio non esset medium ad concludendum risibile de homine. Similiter etiam non omne quod immediate inest, primo inest: homo enim immediate inest Socrati, non tamen primo, quia de pluribus dicitur homo quam Socrates.
Unde praemissae demonstrationis oportet quod utrumque habeant.
Sciendum est quod cum prima principia in demonstratione aliquando sint mediata, quia per aliquod medium possunt demonstrari, tamen demonstrator accipit ea ut immediata et indemonstrabilia: non enim sunt demonstrabilia in illa scientia de qua est demonstratio, sed in scientia superiori.
Et ideo licet habeant medium, tamen accipiuntur ut immediata.

Notes