Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 8/Caput 7

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 7
Deinde dicitur quod demonstratio procedit ex per se notis. Per se notae enim dicuntur propositiones, in quibus praedicatum est de definitione subiecti, vel immediate causatur ex principiis eius. Sed ea ex quibus procedit demonstratio, sunt huiusmodi: nam in maiori propositione praedicatur propria passio de definitione subiecti et sua, quae est immediata causa sui, seu exprimit immediata principia eius; in minori vero praedicatur definitio de subiecto. Ergo demonstratio procedit ex per se notis.
Sciendum quod quaedam propositiones sunt per se notae in se, et non quoad nos: sicut haec, omnis febricitans habet pulsum excitatum. Licet enim hoc sit notum in se, quia febris est causa excitationis pulsus, tamen non est per se notum quoad nos, sed e converso cognoscimus febrem per excitationem pulsus. Ex talibus autem per se notis non procedit demonstratio: si enim propter quod unumquodque, et illud magis; propter praemissas autem innotescunt nobis conclusiones: ergo oportet quod praemissae sint nobis magis notae.
Unde conclusiones nullo modo possent nobis fieri notae, nisi praemissae essent magis nobis notae. Demonstrationes autem fiunt ut conclusiones fiant nobis notae. Ergo demonstrationes procedunt ex notioribus quoad nos. Quaedam autem propositiones sunt per se notae et in se et quoad nos, ut, omnis numerus cuius per se non est medium, est par, quia omnis numerus qui non habet secundum se medium, dicitur par, et e converso: et ex talibus procedit demonstratio.
Patet ergo quod demonstratio procedit ex per se notis, et notioribus nobis. Ex praedictis potest concludi, quod demonstratio, et scientia quae est habitus conclusionis demonstratae, semper fit de incorruptibilibus et sempiternis. Ubi enim salvatur dici de omni, oportet quod illud sit incorruptibile et sempiternum. Sicut enim supra dictum est, dici de omni, dicitur quod non aliquando inest et aliquando non inest, sed semper inest. Corruptibilia autem non sunt semper. In eis ergo non salvatur dici de omni, sed solum in sempiternis. Sed in demonstratione potissima quae habet ambas propositiones universales, salvatur in omnibus dici de omni. Ergo demonstratio est de incorruptibilibus et sempiternis. Apparet etiam quod definitio est sempiternorum. Licet enim corruptibilia definiantur, non tamen definiuntur in quantum corruptibilia sunt: solum enim particularia sunt corruptibilia, particularia autem non definiuntur.
Unde definitio est corruptibilium per accidens, sempiternorum autem est per se.
Sciendum quod quaedam sempiterna, seu aeterna, ut ad propositum demonstrationis pertinet, non sunt semper secundum tempus sunt autem per comparationem ad causam: quia nunquam deficit quin posita tali causa ponatur effectus: sicut defectus solis nunquam deficit, quin interposita luna inter nos et solem sit: tamen defectus solis non est semper, nisi tunc. Quaedam vero non sunt semper nec per comparationem ad tempus, nec per comparationem ad causam, quae impediri potest: non enim semper ex semine hominis generatur homo cum duobus oculis; sed quandoque deficit propter impedimentum causae agentis vel materiae. In utrisque autem sic ordinandae sunt demonstrationes ad hoc quod sint ex sempiternis, ut ex universalibus propositionibus inferatur conclusio universalis, removendo illa, in quibus potest esse defectus vel ex parte temporis, vel ex parte causae.
Patet ergo quod demonstratio est ex sempiternis, tam in praemissis, quam in conclusione. Scientia ergo quae est habitus conclusionis demonstrationis, est ex sempiternis.

Notes