Authors/Ps-Aquinas/Summa Totius Logicae/TRACTATUS 8/Caput 8

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Latin English
CAPUT 8
Deinde dicitur quod demonstratio procedit ex causis conclusionis: quod dupliciter potest intelligi. Uno modo quod praemissae sint causa quod maior extremitas insit minori: et hoc non solum est verum in demonstratione, sed etiam in omni syllogismo, in quo ex veris concluditur verum.
Unde in isto syllogismo, scilicet, omnis homo currit. Socrates est homo. Ergo Socrates currit: dato quod hoc sit verum, scilicet, omnis homo currit, et Socrates est homo, sequitur necessario ut effectus, quod Socrates currit. Alio modo intelligi potest quod praemissae sint causa conclusionis, quia in eis continetur causa tam subiecti, quam etiam praedicati ipsius conclusionis; et sic solum convenit demonstrationi.
Sciendum quod quia, ut supra dictum est, scire propter quid, est causam rei cognoscere; medium autem quod est de demonstratione quae est syllogismus faciens scire, est definitio subiecti et passionis; omnis autem bona definitio datur per aliquam causam: ergo medium quod stat in praemissis, est causa subiecti et passionis: aliter tamen subiecti, et aliter passionis. Ubi sciendum est, quod cum quatuor sint causae, scilicet materialis, formalis, efficiens et finalis; a qualibet harum potest sumi definitio.
Verbi gratia, dicendo. Domus est cooperimentum cum lapidibus, coemento et lignis, est definitio per causam materialem.
Si vero dicatur, domus est cooperimentum quadratum, longum et altum, erit definitio per causam formalem.
Si vero dicatur, domus est cooperimentum factum ab artefice cum martellis, tegulis et plumbo, erit definitio per causam efficientem.
Si vero dicatur, domus est cooperimentum prohibens nos a pluviis, frigore et calore, erit definitio per causam finalem. Cum ergo subiectum per tot causas possit definiri, medium quod est eius definitio, ut dictum est, se habebit ad illud in habitudine tot causarum. Respectu vero passionis habet se medium in habitudine duarum causarum, scilicet materialis et efficientis. Subiectum enim, ut dictum est, comparatur ad propriam passionem et ut subiectum et ut efficiens, et eodem modo se habet definitio subiecti respectu passionis.
Sciendum quod quia causae habent ordinem ad invicem, ex una sumitur ratio alterius: ex forma enim sumitur ratio materiae, quia talem oportet esse materiam, qualem forma requirit. Efficiens autem est ratio formae: quia enim omne agens agit sibi simile, oportet quod secundum modum agentis sit modus formae quae ex actione sequitur. Ex fine vero sumitur ratio efficientis; quia omne agens agit propter finem; oportet ergo quod definitio quae sumitur a fine, sit ratio et causa probativa aliarum definitionum, quae sumuntur ex aliis causis, et quae sumitur ab agente aliarum duarum, et quae sumitur a forma eius quae sumitur a materia: et ideo definitio quae sumitur a materia, potest demonstrari per causam finalem, et sic de aliis.
Et propter hoc dicit philosophus 1 Poster., quod definitio vel est conclusio demonstrationis, scilicet quando est per talem causam, quae concludi possit ex definitione, quae fiat per aliam causam: vel est principium demonstrationis, scilicet quando est e converso ex causa quae sit ratio et causa probativa alterius: vel est demonstratio sola positione, seu ordinatione differens scilicet quando tales duas causas comprehendit.
Et sic patet de partibus definitionis demonstrationis, quas continet eius materia.

Notes