Tantum unum est (Dalling)

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Omne ens est aliquid

William Dalling Sophisma. From CIMAGL 1995, "Sten Ebbesen, Thirteenth-century Logic. Selected texts", "II. Two Englishmen on 'Tantum unum est'" pp. 247-285

C = Cambridge, Gonville & Caius, 512/543.

Latin English
TANTUM UNUM EST. Dalling
[249] / C78va / Quaeritur de veritate huius.
Rationes principales
1 Quod sit vera videtur.
1.1 Quia sequitur 'omne ens est unum, igitur sophisma'. Antecedens verum. Consequentia probatur. ab universali ad exclusivam de terminis etc. Assumptum patet dupliciter.
Primo sic: Omne ens est aliquid, igitur omne ens est unum. Consequentia patet, quia aliquid et unum convertuntur. Assumptum patet quia haec 'omne ens est aliquid' est universalis cuius quaelibet singularis est vera, cum in qualibet singulari praedicatur idem de se, quia ens et aliquid idem sunt.
Secundo sic: Boethius in De unitate et uno[1] probat quod haec est vera 'omne quod est, est unum numero', quia omne quod est aut est simplex aut compositum; si primo modo, sua simplicitas est sua unitas, et sua unitas est sua entitas; si secundo modo, tunc non habet esse nisi quando partes sunt unitae; igitur adhuc sua entitas est sua unitas.
1.2.1 Praeterea, ens est nomen analogum, cuius modus famosior est substantia et unum similiter; igitur sic dicto 'tantum unum est' stabit haec dictio 'unum' pro substantia, quia analogum per se positum stat pro modo famosiori; sed quotiens dicitur ens, totiens dicitur esse; igitur esse est analogum et per consequens eius modus famosior est esse in substantia, et per consequens haec 'tantum unum est' eadem huic 'tantum unum in substantia est entitate substantiae'; sed haec est vera, igitur haec 'tantum unum est' de virtute sermonis.
7.2.2 contra 1.2.1 Dicitur quod haec non est vera 'tantum unum in substantia est entitate substantiae', quia unum et multum sunt differentiae entis, et per consequens sicut unum in substantia est entitate substantiae, sic multum in substantia est entitate substantiae, et per consequens, cum in ista 'tantum unum in substantia etc.' excluditur talis multitudo sequitur quod haec non erit vera. [250]
1.2.3 Contra 1.2.2 Contra;
1.2.3.1 Volo[2] quod 'unum' designet unitatem fundatam[3] in intellectu generali substantiae. Isto supposito quaero: aut multitudo /C 78vb/ sibi opposita est ens entitate substantiae talium, aut non. Si primo modo, aut igitur illa multitudo fundatur in intellectu generali substantiae, aut connumerando alia praedicamenta cum substantia. Si detur primum, igitur multitudo opposita uni in substantia est non ens, et per consequens non falsificat istam 'tantum unum in substantia etc' Si detur secundum, igitur talis multitudo non erit ens entitate substantiae, et tunc ut prius sequitur quod non falsificat istam 'tantum unum in substantia etc.'.
1.2.3.2 Praeterea, ens et unum convertuntur; si igitur multitudo opposita uni fundata in intellectu generali substantiae sit ens, igitur talis multitudo est una; si igitur opponantur, igitur unum istorum praedicatur de reliquo.
1.2.3.3 Praeterea, unum et multum opponuntur privative; sed alterum privative oppositorum est non ens formaliter; igitur alterum istorum est non ens formaliter; igitur non sunt differentiae entis, sicut conceditur.
1.3.1 Ad principale. Dictio exclusiva addita alicui termino non excludit illud quod est idem in esse cum subiecto vel cum termino; igitur dictio exclusiva addita substantiae non excludit accidens, et per consequens hic 'tantum substantia est' nihil excluditur, igitur haec non est falsa 'tantum substantia est', et sequitur 'tantum substantia est, igitur tantum ens est', et sequitur ...ter 'igitur tantum unum est' quia ens et unum convertuntur.
1.3.2 Contra 1.3.1 Ad oppositum est Aristoteles arguendo contra Parmenidem et Melissum, quia arguit sic:[4] si haec sit vera 'tantum ens est, aut igitur haec est vera 'tantum substantia est' aut 'tantum accidens est'; primum non potest dari, quia sic excluduntur accidentia; nec secundum quia sic accidentia essent separata a subiectis.
1.3.3 Contra 1.3.2 Dicitur quod Aristoteles probando hanc esse falsam 'tantum unum est' arguit contra Parmenidem[5] et Melissum qui posuerunt ens dici simpliciter et negabant omnem multitudinem.
1.3.4 Contra 1.3.3 Contra:
1.3.4.1 Si sic, igitur Aristoteles arguendo contra eos faceret fallaciam consequentis. Consequentia patet, quia si unum sit unicum, igitur est su[251]perius quam substantia vel accidens; igitur si arguit contra istos sic: si tantum unum est, aut igitur illud est substantia vel accidens, igitur facit fallaciam consequentis arguendo a superius ad inferius affirmando sine distributione.
1.3.4.2 Praeterea, Aristoteles[6] supponit contra illos quod ens dicatur multipliciter. Si igitur ipsi posuerunt quod ens dicitur uno modo, igitur supponit oppositum illius quod posuerunt, et per consequens petit principium.
2 Responsiones
2.1 Prima responsio cum sua refutatione 2.1.1 Positio
Ad quaestionem dicendum uno modo quod haec est dividenda 'tantum unum est', et primo ex parte subiecti, secundo ex parte praedicati. Primo modo quia unum est indifferens sicut ens; sed ens est aequivocum ad substantiam et quantitatem et sic de aliis; igitur unum est aequivocum; vel igitur subiectum potest stare pro substantia vel accidente, et sic de aliis. Similiter ex parte praedicati est propositio distinguenda, quia quotiens dicitur ens, totiens dicitur esse, sed ut iam dictum est, ens est aequivocum ad substantiam et quantitatem etc, igitur esse est aequivocum ad esse substantiae et quantitatis etc.
Sic dicentes respondent[7] quod si subiectum et praedicatum accipiantur uniformiter, tunc haec potest esse vera 'tantum unum est' quia haec est vera 'tantum unum in substantia est entitate substantiae et tantum unum in quantitate est unum entitate quantitatis, et sic de aliis', tamen si subiectum et praedicatum accipiantur disconformiter, tunc non potest habere intellectum unum, quia haec est falsa 'tantum unum in substantia est entitate quantitatis' etc.
Et si arguitur "analogum per se positum stat etc, sed unum est analogum ad decem praedicamenta sicut ens, et modus famosior est substantia, igitur sic dicto 'tantum unum est' stabit solum pro substantia; si[8] non conceditur eiusdem communitatis est esse et ens, igitur esse stabit pro esse substantiae vel per consequens de virtute sermonis haec 'tantum unum est' erit simpliciter vera, igitur non est distinguenda -
252
dicitur quod si ens sit analogum quantum ad naturalem vel ad metaphysicum, qui sunt artifices reales, tamen est principaliter aequivocum penes primum modum quantum a{d}[9] logicum.
2.1.2 Refutatio
2.1.2.1 Contra. Sequitur 'substantia {est} et quantitas est, igitur multa sunt' formaliter; aut igitur multiplicatur[10] genus[11] substantiae +in quantitatis+ aut genus quantitatis aut commune illis. Primum non potest dari, quia aliquid antecedit ad antecedens quod non antecedit ad consequens 'igitur multae substantiae sunt', quia sequitur 'haec substantia est et haec quantitas est, igitur substantia est et quantitas esf, et tamen non sequitur formaliter 'haec substantia est et haec quantitas est, igitur multae substantiae sunt'. Nec secundum potest dari propter eandem causam. Si detur tertium, igitur esse importat /C 79ra/ aliquid communius quam esse substantiae et esse quantitatis, et per consequens esse non est aequivocum ad esse substantiae et quantitatis, et hoc penes primum modum. Consequentia patet, quia nullum aequivocum penes primum modum importat conceptum communem suis significatis, quia sic in aequivocis non esset sophisma communiter notum, cuius oppositum vult Aristoteles in libro Praedicamentorum[12]: "Aequivoca sunt illa quorum solum nomen commune est".
2.1.2.2 Praeterea, haec exceptiva est propria 'nihil praeter substantiam est substantia'; sed si ens esset aquivocum vel res, non esset propria. Consequentia patet, quia si ens esset aequivocum, tunc haec exceptiva esset eadem huic 'nulla substantia praeter substantiam est substantia' vel huic 'nulla quantitas praeter substantiam est substantia'. Probatio assumpti: tantum substantia est substantia, igitur nihil praeter substantiam est substantia. Consequentia patet ab exclusiva ad {[universalem]} exceptivam.
2.1.2.3 Praeterea, ambae exponentes sunt verae 'substantia est substantia' et 'nullum ens aliud a substantia est substantia'; igitur exceptiva quam exponunt; et exponunt hanc exceptivam 'nihil praeter substantiam etc' vel 'nullum ens praeter substantiam etc'
2.1.2.4 Praeterea, contra hoc quod dicitur quod esse est aequivocum penes primum modum: si sic, tunc in qualibet propositione ponitur esse explicite et implicite;[13] igitur quaelibet propositio esset distinguenda penes primum modum aequivocationis, et ex hoc sequuntur multa inconve[253]nientia, quia si sic, nulla propositio esset vera de virtute sermonis, et per consequens nulla foret demonstratio, cum demonstratio sit ex primis et veris.
2.1.2.5 Praeterea, distinctio quaelibet praesupponit ambiguitatem; si igitur quaelibet talis propositio esset distinguenda de virtute sermonis, igitur quaelibet propositio esset ambigua, et tunc primum principium esset ambiguum, quod est contra Philosophum[14] ponentem condicionem primi principii; ponit enim quod principium primum est notissimum et quod est tale circa quod non contingit errare, et +quasi ex natura venit ab habente+.[15]
2.1.2.6 Praeterea, si ens esset aequivocum, igitur per nihil posset contrahi, et per consequens non posset descendere in decem praedicamenta. Prima consequentia patet, quia ita essentiale est aequivoco significare plura sicut univoco significare unum; sed significare unum per nihil potest tolli ab univoco, igitur significare plura per nihil additum potest tolli ab aequivoco. Si igitur ens sit aequivocum et esse similiter penes primum modum aequivocationis, igitur per nihil [nihil] potest tolli quin quaelibet propositio esset dividenda, cum in qualibet propositione ponitur esse explicite vel implicite.
2.2 Secunda responsio cum sua refutatione
2.2.1 Positio
Dicitur aliter quod haec est vera de virtute sermonis 'tantum unum est' quia unum est analogum ad substantiam et quantitatem etc, et esse similiter; sed analogum per se positum etc. Et per consequens sicut haec est vera 'tantum substantia est entitate substantiae' et sic etiam haec 'tantum unum est', quia modus famosior ipsius unius est substantia.
2.2.2 Refutatio
2.2.2.1 Contra. Aristoteles in tertio Metaphysicae[16] ostendit quod ens non est genus, quia est de intellectu cuiuslibet; sed haec est falsa 'substantia non est genus', sicut ostensum est, similiter haec est falsa 'substantia est de intellectu cuiuslibet', quia substantia non est de intellectu accidentis.
2.2.2.2 Praeterea, Aristoteles in primo Physicorum[17] supponit quod ens dicatur multipliciter, et similiter unum, et ulterius dicit quod haec est [254] distinguenda 'tantum unum est' et quolibet sensu falsa; igitur non est simpliciter vera sicut dicitur.
2.2.2.3.1 Praeterea, Commentator[18] dicit quod idem est dicere omnia entia esse unum[19]et dicere 'omnia esse unum hominem aut unum equum, igitur secundum ipsum 'tantum unum est' idem valet et dicere tantum unum hominem esse aut unum equum, {[igitur secundum]}, sed manifestum est quod haec est falsa 'tantum unus homo est' et similiter haec 'tantum unus equus est'; igitur haec falsa 'tantum unum est'.
2.2.2.3.2 Hoc confirmatur sic: Aristoteles in quinto Metaphysicae capitulo de uno[20] ponit quod unum dicitur analogice de modis realibus, sc.[21] de substantia, quantitate etc, et modus realis est substantia; similiter ponit quod dicitur analogice de modis logicalibus sicut de uno numero et uno specie, /C79rb/ uno genere, et modus famosior est unum numero. Si igitur unum sit analogum et analogum per se positum etc, igitur sic dicto 'tantum unum est' stabit 'unum' pro modo famosiori reali et modo logicali, et per consequens erit eadem huic 'tantum una substantia numero est'; sed haec est falsa, igitur sophisma. Et hoc videtur quod voluit Commentator.
2.2.2.4 Contra hoc quod dicitur quod haec est vera 'tantum substantia est entitate substantiae', contra: Substantia et accidens habent idem esse existere, etsi habent diversa esse quiditativa; igitur haec est vera 'accidens est entitate substantiae'; et si hoc, igitur non tantum substantia est entitate substantiae, prout aggregati esse competit substantiae per se et accidenti per accidens. Sed quandocumque aliquid convenit alicui per se et alteri per accidens, illud idem quod convenit uni per se convenit alteri per accidens; igitur illud idem existere quod substantiae competit per se competit accidenti per accidens. Probatio minoris, quia aedificare competit homini per se et aedificatori per se, propter hoc non est alia aedificatio hominis et aedificatoris. Similiter quia paries disgregat per accidens et albedo per se, propter hoc non est alia disgregatio albedinis et parietis.
2.3 Tertia responsio cum sua refutatione
2.3.1 Positio
Propter illas rationes dicitur quod sicut ens dividitur in ens rationis et naturae, similiter et unum, quod est enti synonymum. Propter hoc in sophismate vel potest unum sumi pro uno quod est {[materiale]} convertibile [255] cum ente rationis vel pro uno quod est convertibile cum ente naturae, et utroque modo est sophisma verum.
Primum patet sic: Ens rationis est commune analogum ad conceptum abstractum a rebus extra animam et ad ficticia et ad figmenta intellectus, et est commune analogum ad intentiones quae habent rem pro immediato fundamento et ad illas quae habent intentiones pro immediato fundamento et res pro mediato fundamento; sed modus famosior unius est designare conceptum abstractum a rebus, et etiam intentionem habentem res pro immediato fundamento; et analogum per se positum stat pro modo famosiori; igitur in ista 'tantum unum est', si accipiatur unum ut est convertibile cum ente rationis, stabit pro conceptu abstracto a rebus; sed talis conceptus univoce competit omnibus decem praedicamentis; igitur stabit pro aliquo {[quod est commune]} quod est commune univocum decem praedicamentis, et esse pro entitate debita tali conceptui; igitur etc.
Ad evidentiam huius rationis intelligendum quod etsi ens naturae non sit univocum decem praedicamentis, tamen ens rationis est univocum decem praedicamentis. Et huius ratio {est} quia ad univocationem intentionis sufficit unitas attributionis; sed novem praedicamentia attributionem habent ad substantiam hinc quod sicut praedicamentum[22] univoce praedicatur de decem praedicamentis, sic ens rationis univoce potest praedicari de omnibus decem praedicamentis, et per consequens eadem ratione unum quod est sibi convertibile univoce praedicatur de decem praedicamentis.
Secundum principale probatur sic: ens naturae est commune analogum ad decem praedicamenta et eius modus famosior est substantia, et unum est convertibile cum ente; igitur unum est analogum ad decem praedicamenta; et analogum per se positum etc; igitur sic dicto 'sophisma', si accipiatur unum quod est convertibile cum ente naturae, stabit pro substantia; sed quotiens ens et unum, totiens dicitur esse; igitur sic dicto 'sophisma' stabit esse ex parte praedicati pro entitate ipsius substantiae. Sicut igitur haec est vera 'tantum substantia est[23] entitate substantiae' sic est haec vera, sc. sophisma, si accipiatur convertibile cum uno[24] ...o /C 79va/ tamen si accipiatur unum secundum quod est principium numeri de genere quantitatis, sic est haec falsa, sc. sophisma, sicut haec est falsa 'tantum unum numero est'. [256]
2.3.2 Refutatio Contra ista.
2.3.2.1 Primo contra secundum membrum.
2.3.2.1.1 Nullus potest esse certus de ente naturae et dubius de illo quod prius significatur per ens naturae; si igitur substantia sit illud quod primo significatur per ens naturae, igitur nullus potest esse certus de ente naturae et dubius de substantia, cuius oppositum vult Avicenna secundo tractatu[\i/] suae Metaphysicae.
2.3.2.1.2 Praeterea, aliquis potest esse certus quod lux est res naturae et tamen dubitare utrum sit substantia vel non; igitur substantia non est illud quod primo significatur per ens naturae et per consequens, si per se ponatur non stabit pro substantia, sicut dicitur.
2.3.2.1.3 Praeterea, circumscripto[25] quocumque intellectu humano, adhuc accidentia dependent et habent attributionem ad substantiam; igitur ordo accidentium ad substantiam est res naturae ab intellectu non dependens. Si hoc, igitur ille ordo sufficienter potest movere intellectum ad formandum rationem univocam substantiae et accidenti, et per consequens non solum ens rationis potest esse unicum decem praedicamentis, sed ens naturae.
2.3.2.1.4 Praeterea, ex alia parte, si esset talis analogia, sequitur quod aliquod ens ab intellectu non dependens nec esset in praedicamento substantiae nec in praedicamento accidentis. Consequentia patet, quia si ens naturae esset analogum, tunc esset quidam ordo novem praedicamentorum ad substantiam non dependens ab intellectu humano, igitur qua ratione ille ordo esset in praedicamento substantiae, eadem ratione esset in novem praedicamentis, et per consequens una res esset in omnibus praedicamentis, quod falsum est.
2.3.2.1.5 Praeterea, si ens naturae semper staret pro substantia vel accidente et non pro aliqua communi hiis, sicut dicitur, igitur eadem ratione esse similiter stabit; et si hoc, igitur ista consequentia non valebit 'substantia est, quantitas est, igitur multa sunt realiter'. Consequentia patet, quia non sequitur formaliter 'substantia est, quantitas est, igitur multa sunt {[realiter]} entitate substantiae' nec etiam sequitur 'substantia est, quantitas est, igitur multa sunt entitate accidentis'; igitur sequitur sub illo intellectu 'substantia est et quantitas est, igitur multa sunt entitate communi'.
2.3.2.1.6 Praeterea, in quolibet actu intellectus est devenire ad aliquid primum; sicut igitur in illo actu intellectus qui est simplicium intelligentia [257] contingit devenire ad aliquod primum principium quod est commune communitate praedicationis cuilibet intellecto tali actu, sic in illo actu intellectus qui est componere et dividere contingit devenire ad aliquod primum principium cuius termini communes sunt omnibus; igitur hoc principium 'de quolibet esse vel non esse' applicabile est omnibus terminis, quod non esset si esset eadem huic 'de qualibet substantia verum est praedicare esse vel non esse', quia si sic, oporteret ponere aliud principium, sc. illud 'de quolibet accidente verum est praedicare esse vel non esse'.
2.3.2.2 Contra primum membrum positionis.
2.3.2.2.1 Si ens rationis esset commune univocum decem praedicamentis, igitur haec esset vera 'decem praedicamenta sunt entia rationis', quod est contra Aristotelem sexto Metaphysicae[26] dividentem[27] ens in entia in anima et extra animam, et ulterius ens extra animam in decem praedicamenta separando ens in anima a sua consideratione.
2.3.2.2.2.1 Praeterea, ex hoc sequitur quod distributio non sit conveniens, quia si ens rationis sit univocum decem praedicamentis, igitur est univocum omnibus entibus extra animam; et si hoc, igitur potest praedicari de entibus extra animam; igitur haec est vera 'entia extra animam sunt entia in anima', quod falsum est, quia illa duo sunt mensura divisionis in anima et extra animam, sed divisio fit per opposita et disparata; si igitur unum posset praedicari de reliquo, igitur unum oppositorum posset praedicari de altero.
2.3.2.2.2.2 Dicitur quod non est inconveniens aliquando unum {[oppositorum praedicari de altero]} membrum divisionis praedicari de reliquo; ideo non est inconveniens ens in anima derivari[28] de ente extra animam.
2.3.2.2.2.3 Contra. Quanto aliquae differentiae sunt universaliores, tanto sunt incompossibiliores; sed in anima et extra animam sunt universaliores quam rationale et irrationale, igitur sunt incompossibiliores quam rationale et irrationale. Sed nullus concedit istam 'rationale est irrationale', igitur a «1-2 voces»[29] nullus debet concedere istam 'ens in anima est ens extra /c 79vb/ animam'. Probatio maioris: quia sensibile et insensibile sunt universaliores quam rationale et irrationale, propter hoc minus compatiuntur se quam rationale et irrationale, quia rationale et irrationale [258] compatiuntur se in intellectu generali animalis, sed sensibile et insensibile non; similiter quia corporeum et incorporeum sunt universaliores differentiae quam sensibile et insensibile, propter hoc minus compatiuntur se quam sensibile et insensibile, quia sensibile et insensibile compatiuntur se in intellectu generali {[animalis]} ipsius corporis, sed corporeum et incorporeum in intellectu generali corporis. Probatio minoris: ens extra animam et in anima dividunt ens transcendens, sicut vult Aristoteles sexto Metaphysicaek; igitur sunt differentiae maxime universales, et si hoc, igitur maxime incompossibiles.
2.3.2.2.3.1 Praeterea, contra hoc quod dicitur quod ens est aequivocum ad ens in anima et ens extra animam, contra: si sit aequivocum ad illa, aut igitur penes primum modum aut penes secundum aut penes tertium. Si detur primum, igitur eadem ratione esse erit aequivocum penes primum modum; sed in qualibet propositione ponitur explicite vel implicite esse; igitur quaelibet propositio erit distinquenda penes primum modum, et ex hoc sequitur quod nulla propositio sit vera de virtute sermonis. Nec secundum potest dari, quia in secundo modo aequivocationis dictio significat unum proprie et aliud ex transumptione. Si igitur esset aequivocum penes secundum modum, diceretur igitur transumptive[30] de ente in anima vel extra, quod negant sic dicentes. Nec tertium potest dari, quia aequivocatio tertii modi est penes consignificata.
2.3.2.2.3.2 Dicitur quod ens est aequivocum penes secundum modum, nec semper in secundo modo dictio significat unum proprie et aliud transumptive.
2.3.2.2.3.3 Contra. Ad minus haec est vera secundum sic dicentes quod propositio in qua ponitur terminus aequivocus penes secundum modum non est distinguenda nisi quando terminus comparatur ad secundarium[31] significatum, cum igitur secundarium significatum entis sit ens in anima, et hoc si ponitur aequivocum penes secundum modum ad ens in anima et ens extra et in sophismate non comparatur unum quod est convertibile cum ente ad secundarium significatum, igitur sophisma non erit distinguendum.
2.3.2.2.4 Praeterea, si ens extra animam est analogum ad decem praedicamenta secundum sic dicentes et ens in anima est univocum ad decem praedicamenta, quia subiectum libri Praedicamentorum est {ens} dicibi[259]le etc; sed hoc non esset nisi ens dicibile esset univocum ad decem praedicamenta; vel igitur ens commune ad ens dicibile et ens extra animam erit aequivocum vel idem respectu eiusdem erit analogum et univocum, quod falsum est.
2.3.2.2.5 Praeterea, ens dicitur pure analogice de conceptu abstracto a rebus et de ficticiis; similiter de decem praedicamenta secundum sic dicentes; sed minor est convenientia inter ens in anima et extra animam quam inter conceptus abstractos a rebus et ficticia, vel etiam inter decem praedicamenta, quia quodlibet eorum est ens extra animam; igitur ens non praedicatur analogice de ente in anima et extra animam; et si hoc, igitur erit pure aequivocum ad illa. Sed quotiens dicitur ens, totiens et esse; igitur esse erit pure aequivocum, et ita illud idem inconveniens quod sequitur ad primam positionem sequitur ad istam.
2.4 Quarta responsio cum sua refutatione et refutationis refutatione
2.4.1 Positio
Propter hoc dicendum est aliter, sc. quod haec est vera simpliciter 'tantum unum est', et hoc si sumitur unum convertibile cum ente; tamen si sumitur unum quod est principium numeri, est falsa. Primum patet sic: unum convertibile cum ente est analogum ad ens in anima et extra sic quod proprie significat {[s]} ens extra animam et transumptive ens in anima; sed analogum tale per se positum etc. Igitur sic dicto 'sophisma' stabit unum pro ente extra animam, et similiter esse stabit pro entitate rei extra animam; sed haec est vera simpliciter, igitur sophisma.
Et si arguitur: sicut ens est analogum ad ens in anima et ens extra, similiter ens extra animam est analogum ad decem praedicamenta, cuius modus famosior est substantia; sed analogum per se etc; igitur 'tantum ens extra animam est entitate rei extra animam' erit eadem huic 'tantum substantia est entitate substantiae'; sed sophisma est eadem huic 'tantum ens extra animam est entitate rei extra animam'; ergo, a primo, sophisma est eadem huic 'tantum substantia est entitate substantiae' – propter ista /C 80ra/ est intelligendum quod in ente est triplex analogia secundum quod in ente contingit reperire tria, quia in ente contingit reperire rem, conceptum et vocem, et secundum hoc in ipso est analogia ex parte istorum trium. Prima analogia reperitur in praedicamento substantiae quia ex parte rei substantia incorruptibilis est prior et perfectior quam substantia corruptibilis. Secunda analogia reperitur in ente respectu decem praedicamentorum et respectu entis extra animam. Tertia analogia reperitur in ente respectu entis extra animam et in anima.
[260] Sed quando est analogia ex parte vocis solum dictio significat unum proprie et aliud transumptive, sicut 'homo' significat proprie hominem verum et transumptive hominem pictum, et propter hoc ens transcendens proprie significat ens extra animam et transumptive ens in anima. Ideo communiter dicitur quod ficticia intellectus et modus essendi proprie non sunt aliquid[32]; sed aliquid [sed aliquid] et ens sunt eiusdem communitatis; igitur non sunt ens nec res.
Ulterius est inteliigendum quod quando est analogia ex parte rei solum, non oportet quod dictio analoga per se posita stet pro modo famosiori solum, nec etiam quando est analogia ex parte conceptus, sed haec est vera quando est analogia ex parte vocis.
Per hoc patet quid sit dicendum ad argumentum.
2.4.2 Refutatio
Contra istam positionem primo ostenditur quod sophisma sit simpliciter falsum, secundo quod non sit intelligibile.
2.4.2.1 Quod sophisma sit simpliciter falsum
2.4.2.1.1.1 Primo sic: multitudo est opposita unita[n]ti; igitur non tantum unum est. Consequentia patet quia dictio exclusiva addita uni oppositorum excludit alterum. Probatio assumpti: unum et multum sunt differentiae entis extra animam, igitur sicut unum est entitate rei extra animam, similiter multum sibi oppositum est entitate rei extra animam.
2.4.2.1.1.2 Si dicatur quod uni convertibili[33] cum ente opponitur multitudo secundum intentionem nominis et non realiter, et propter hoc dictio exclusiva addita uni non excludit alterum. -
2.4.2.1.1.3 Contra. Sicut prius probatum est[34], quanto differentiae sunt universaliores, tanto sunt incompossibiliores; sed unum et multum sunt universaliores differentiae quam rationale et irrationale, quia dividunt ens transcendens; cum igitur dictio exclusiva addita rationali excludit irrationale, igitur a multo fortiori dictio exclusiva addita uni transcendenti excludit multitudinem.
2.4.2.1.2 Praeterea, dictio exclusiva addita uni transcendenti non excludit multitudinem; igitur in hac exclusiva 'sophisma' non excluditfur] multitudinem, et per consequens non est exclusiva. Consequentia patet quia si haec sit vera 'aliquid excluditur in hac', cum in illa propositione non comparatur ad aliquid pertinens ad secundarium significatum, igitur stabit pro ente extra animam, et per consequens haec erit vera 'res extra animam excluditur in hac', et si hoc, igitur sophisma falsum.
[261] 2.4.2.1.3 Praeterea, Aristoteles in quinto Metaphysicae[35] ostendit quod ad primum philosophum pertinet considerare de uno, et ex hoc sequitur quod ad illum pertinet considerare de multitudine sibi opposita[36]. Cum igitur unum de quo considerat metaphysicus sit convertibile enti extra animam, igitur multitudo extra animam de quo considerat metaphysicus opponitur uni convertibili enti extra animam, et per consequens erit oppositio realis, quia utrumque extremum est reale.
2.4.2.1.4 Praeterea, Aristoteles in primo Physicorum ostendit quod sophisma est falsum quocumque sensu accipitur unum.
2.4.2.1.5 Praeterea, Commentator super primum Physicorum[37] dicit quod idem est dicere omnia esse unum et dicere omnia esse unum hominem demonstratum aut unum equum; igitur eadem ratione idem est dicere 'tantum unum est' et dicere tantum unum hominem demonstratum esse aut tantum unum equum demonstratum esse.
2.4.2.1.6 Praeterea, quod ens sit aequivocum ad decem praedicamenta probatio. Aristoteles in septimo Metaphysicae[38] dicit quod ens aut significat substantiam aut quantitatem et sic de aliis. Sed significare est rem repraesentare sub propria ratione; igitur ens repraesentat substantiam sub propria ratione substantiae, et sic de aliis praedicamentis; sed quantitas sub propria ratione quantitatis non habet ordinem ad substantiam sub propria ratione substantiae, quia sic est primo diversum[39] a substantia; igitur ens repraesentat quantitatem non in ordine ad substantiam, igitur non analogice, igitur eadem ratione unum erit pure aequivocum.
2.4.2.1.7 Praeterea, quod significat commune non significat inferius, sed appellat. Si igitur ens significat conceptum communem decem praedicamentis, igitur non significabit decem praedicamenta, cuius oppositum dicit Aristoteles principio[40] septimi Metaphysicae.[41]
[262] 2.4.2.2 Quod sophisma sit improprium
Praeterea, quod sophisma sit improprium videtur.
2.4.2.2.1.1 Haec est impropria 'nihil praeter unum est', igitur sophisma. Consequentia patet quia exceptiva negativa et exclusiva affirmativa convertuntur, tum quia habent easdem exponentes, tum quia utrumque est convertibile cum universali de terminis trans/C 80 rb/spositis. Probatio assumpti: in ista 'nullum ens praeter unum est' idem includitur et excipitur posito quod ens importet unum conceptum communem omnibus praedicamentis; sed quaelibet exceptiva in qua idem excipitur et includitur[42] est impropria, cum exceptio debet esse partis a toto.
2.4.2.2.1.2 Si dicatur quod ista 'nullum ens praeter unum etc' non est convertibilis cum hac exclusiva 'tantum unum esf, et ad probationem quod ad rationem distribuibilis sufficit unitas analogiae dummodo non sit analogia ex parte vocis, et ad rationem exceptibilis non sufficit unitas analogiae, sed requiritur univocatio. Sed hinc est quod unum transcendens non potest excipi ab ente, cum non sit pars subiectiva universalis, et propter hoc 'nullum ens praeter unum etc' est impropria. Haec tamen est propria 'sophisma'. –
2.4.2.2.1.3 Contra. Haec est falsa 'quicquid est praeter ens est non ens'; sed idem excipitur et includitur, cuum distribuibile huius signi 'quicquid' sit res vel ens, et ens excipitur; igitur exceptiva est propria in qua idem includitur et excipitur. Probatio assumpti. Aristoteles in littera[43] dicit quod maior Parmenidis 'quicquid est praeter ens etc' sit falsa.
2.4.2.2.2 Praeterea, Commentator super illam litteram[44] dicit quod maior[45] Parmenidis uno modo sit vera et alio modo falsa, quia si per 'ens' intelligitur substantia vel quantitas, tunc est haec falsa 'quicquid est praeter ens etc' Tamen si intelligitur per 'ens' totum illud quod significat uniformiter,[46] sic est haec vera 'quicquid praeter ens etc.', sed tunc arguo: distribuibile huius signi 'quicquid' est res vel ens in tota sui communitate, si igitur haec exceptiva sit vera secundum quod per partem extra captam importatur totum ens uniformiter, igitur exceptiva est vera in qua idem excipitur et includitur, et uniformiter; igitur est {im}propria.
[263] 2.4.3 Refutationis refutatio 2.4.3.1 Ad 2.4.2.1.1
2.4.3.1.1 Ad 2.4.2.1.1.1 Ad primum istorum dicendum, sicut dicebatur, quod unum et multum ut transcendentia sunt non opponuntur realiter, sed opponuntur secundum intentionem nominis; non possumus habere oppositionem realem usque devenimus ad speciales modos unius et multi, scilicet ad idem et diversum in substantia, ad simile et dissimile in qualitate, ad aequale et inaequale in quantitate.
2.4.3.1.2 Ad 2.4.2.1.1.3 Ad primum contra dicendum quod unum et multum proprie Ioquendo non sunt differentiae, quia differentia sunt aliquid idem entia per Aristotelem.[47] Propter hoc unum et multum non comparantur ad ens sicut illa quae dividunt unitatem comparantur ad unitatem. Per hoc ad argumentum "Quanto differentiae sunt universaliores etc", dicendum quod hoc est verum loquendo de differentiis dividentibus unitatem.
2.4.3.1.3 Quorundam solutio ad 2.4.2.1.1 cum sua refutatione 2.4.3.1.3.1 Quorundam solutio
Aliter dicunt quidam quod multitudo opposita uni transcendenti est non ens. Sic dicentes ponunt quod multitudo addit super divisionem quandam pluralitatem, et propter hoc multitudo opposita uni transcendenti est non ens, quia non ens non ponit in numerum cum ente. Ulterius dicunt quod aliter opponitur unum divisioni et multitudini, quia opponitur divisioni privative et multitudini privative et contrarie, unde unum opponitur multitudini privative ratione divisionis et contrarie ratione pluralitatis, et illa oppositio contraria qua est inter unum et multum est prima radix quantitatis. Ulterius, cum privatio praesupponit habitum naturaliter et unum est privatio divisionis, propter hoc ponunt quod divisio opposita uni privative est prior naturaliter quam unum, unde secundum ipsos intellectus primo intelligit ens, ex consequenti non ens, tertio divisionem non entis a non ente, quarto unum quod est privatio illius divisionis, quinto multitudinem, et hinc est quod unum subsequitur divisionem et praecedit multitudinem. Et haec est via Expositoris super quartum Metaphysicae.[48]
2.4.3.1.3.2 Refutatio solutionis supradictae
2.4.3.1.3.2.1 Contra. Aristoteles in quarto Metaphysicae dividit multum oppositum uni transcendenti in +duas+ species, sc. in diversum, inaequale et dissimile.[49] Sed cuius species sunt entia, ipsum est ens; sed diversum, [264] dissimile, inaequale sunt entia[50]; igitur multum quod est eorum genus erit ens; igitur multum quod opponitur uni transcendenti non est non ens sicut ponit ista positio.
2.4.3.1.3.2.2 Praeterea si multum oppositum uni transcendenti esset non ens, igitur opponeret{ur} sibi contradictorie et non privative et[51] contrarie, cum utrumque contrariorum sit ens.
Propter hoc dicendum, sicut dice{ba}tur primo.
2.4.3.2 Ad 2.4.2.1.3 Ad aliud, [contra] cum arguitur "multum oppositum uni transcendenti est ens extra animam, igitur oppositio realis etc", dicendum quod quamvis utrumque sit ens extra animam, /C 80va/ non tamen sequitur quod oppositio realis sit in{ter} ipsa[m]. Exemplum in aliis:[52] in relatione identitatis uterque terminus est ens extra animam, et tamen non est realis relatio sed rationis. Propter hoc ad relationem non sufficit quod utrumque extremum sit res simpliciter; cum[53] hoc requiritur quod distinctio realis sit inter extrema, et similiter ad oppositionem realem quod utrumque extremum sit res et distinctio realis inter extrema. Sed haec secunda condicio deficit in proposito.
2.4.3.3 Ad 2.4.2.1.4 Ad aliud dicendum quod Aristoteles in primo Physicorum cum improbat tantum unum esse arguit contra Parmenidem et Melissum. qui negabant quamcumque multitudinem et posuerunt unum esse et non multa; cum hoc tamen stat [cum hoc tamen stat] quod haec, sc. sophisma, sit verum[54] de virtute sermonis.
2.4.3.4 Ad 2.4.2.1.5 Ad aliud dicendum per idem quod Commentator[55] pro tanto dicit quod nihil differt dicere etc, quia antiqui posuerunt omnia esse unum et negaverunt[56] quamcumque multitudinem, potentialem et actualem.
2.4.3.5 Ad 2.4.2.1.6 Ad aliud, quando dicitur "Aristoteles dicit quod ens significat substantiam, quantitatem etc", dicendum quod hoc est verum si accipitur ens quantum ad illud quod principaliter importatur per ipsum vel ex consequenti; tamen si capitur ens quantum ad illud quod significat uniformiter,[57] sic significat conceptum communem decem praedicamentis, unde intendit quod analogum mediat inter aequivocum et univocum; \sed [265] aequivocum/ primo imponitur ad significandum conceptus diversos, univocum vero imponitur ad significandum unum conceptum aequaliter repertum in multis.
Propter hoc non dicitur significare {[multa]} illa quae continentur sub ille conceptu, sed analogum est medium inter aequivocum et univocum, et medium quodam modo participat condiciones utriusque extremi. Propter hoc analogum quandam unionem habet cum univoco et quandam cum aequivoco, et ideo secundum illam convenientiam quam habet cum aequivoco potest dici vere quod significat illud quod principaliter importatur per ipsum, et illud quod ex consequenti importatur per ipsum est illud quod uniformiter importatur per ipsum.
Hinc est quod nos dicimus quod ens significat substantiam et accidens et conceptum communem substantiae et accidenti.
Per idem {ad} aliud dicendum quod significare ipsius aequivoci pure est repraesentare rem sub propria ratione, hoc tamen non est verum si loquimur de ipso analogo quando est analogia ex parte conceptus.
2.4.3.6 Ad 2.4.2.1.7 ? Ad aliud dicendum sicut dicebatur.
Ad 2.4.2.2.1 Ad argumenta contra dicendum quod in ista 'quicquid est praeter ens etc.' non intellexit Parmenides quod ly 'praeter' teneretur exceptive, quia si teneretur exceptive, tunc haec esset impropria 'quicquid est praeter ens etc'
Ad huius evidentiam est intelligendum quod exceptio est partis extra captio a toto. Cum igitur transcendens proprie loquendo nulla sit pars, a nullo poterit excipi proprie loquendo, et hinc est quod haec non est proprie exceptiva 'quciquid est praeter ens etc' Et si arguitur "Ens est pars huius totius disiuncti ens-vel-non-ens", negandum est.
3 Ad rationes principales (1)
Ad rationes principales patet per iam dicta
Ad 1.2 Ad unum argumentum quod fiebat de analogia dicendum quod sicut ens est transcendens sic et analogia ipsius {[transcendentis]} entis, nec illa analogia pertinet ad determinatum praedicamentum.
Explicit sophisma etc. Dallyingg.

See also

Notes

  1. a. Cf. Gundissalinua, De unitate, ed. Correns BGPM 1.1: 3 & 8.13sqq.
  2. 1. volo] uolo C.
  3. 2. unitatem fundatam in intellectu] lectio incerta C.
  4. b. Arist. Ph. 1.2.185a20sqq.
  5. 3. Parmenidem] Parmenidum C
  6. c. Arist. Ph. 1.2.185a21
  7. 1. respondent] vel responderent C.
  8. 2. si] sed C.
  9. See Sigla
  10. 1. multiplicatur] vel multipliciter C.
  11. 2. genus hoc et sequens] vel igitur C.
  12. d. Arist. Cat. 1 a1
  13. 3. implicite] inflatire vel inflatior C, ut vid.
  14. e. Arist. Metaph. 4 1005b11-17
  15. 1. quasi - habente] quod est necessarium venire habenti scribas coll. tnaslataone Iacobi, AL. 25.1-la: 69.1.
  16. f. Arist. Metaph. 3.3
  17. g. Arist. Ph. 1.2.185al
  18. h. Averroes, Ph. 1 c. 13.
  19. 1. esse unum] est una C.
  20. Arist. Metaph. 5.6.1016b31sqq.
  21. 2. sc.] sed C.
  22. praedicamentum] rel praedicatum C.
  23. Est] lectio incerta C.
  24. uno] lectio incerta C.
  25. circumscripto] circumstricto C, ut videtur.
  26. Arist. Metaph. 6.4 1027b
  27. 1. dividentem] dividens C.
  28. 2. deri()ri C, ut vid.
  29. 3. simili conicias, sed id numquam in C extitisse videtur.
  30. 1. transumptive] trans()ve C.
  31. 2. secundarium] lectio incerta C.
  32. 1. aliquid] aliquod C
  33. 2. uni convertibili] unum convertibile C
  34. 3. probatum est] lectio incerta C
  35. l. immo in quarto. Cf. Arist. Metaph. 4.2
  36. 1. opposita] opposito C, ut videtur.
  37. m. Averroes, Ph. 1c. 13
  38. n. Arist. Metaph. 7.1.1028a10-13
  39. 2. diversum] lectio incerta C.
  40. 3. principio] primo C.
  41. o. Arist. Metaph. 7.1.1028a10-13
  42. 1. includitur] excluditur C.
  43. p. Arist. Ph. 1.2.185a9-10, 1.3 186a6-7 & 186a24
  44. q. Averroes, Ph. c.15
  45. 2. maior] ma()o C.
  46. 3. uniformiter] vel universaliter vel forte univoce C. Similiter bia infra in hoc argumento.
  47. r Cf. Arist. Metaph. 10.3.1054b25-34
  48. s. Cf. Thomas Aquinas, In Metaph. 4 lect. 3 n. 566
  49. t. Arist. Metaph. 4.2.1004a16-18
  50. 1. entia] entes C.
  51. 2. et] vel vel C.
  52. 3. Exempium in aliis] Ex()m in a()s C.
  53. 4. simpliciter cum] lectio incerta C.
  54. 5. verum] vera nnlim, aed neutrum genua propter sophisma defendi potest.
  55. u. Averroes, Ph. 1 c.13
  56. 6. negaverunt] nega() C.
  57. 7. uniformiter] vel universaliter vel univoce C.