Authors/Henry of Ghent/Quodlibeta/Quodlibet I/Quaestio 23
< Authors | Henry of Ghent | Quodlibeta | Quodlibet I
Jump to navigation
Jump to search
| Latin | English |
|---|---|
| [176] [QUAESTIO 23 UTRUM PARVULUS ISTE AEQUALEM POENAM SUSTINEAT PRO SUO ORIGINALI CUM PARVULO SARRACENI] | [Whether that child receives an equal punishment for his original sin as the child of a Sarracen] |
| Tertia quaestio proponebatur sine argumento, et ideo breviter dicendum ad ipsam, quod in parvulis omnibus originale peccatum aequale est et aequalis poena ei debetur in omnibus, poena damni scilicet, ut carentiae divinae visionis, quae est pura privatio, in qua non cadunt magis et minus, nulla autem sensus, in qua magis et minus locum habere possunt. Et ideo, cum, ut iam dictum est, parvulo decedente sine baptismo, in nullo suffragantur secundum communem legem merita aut fides parentum, aequalis erit damnatio et poena parvuli fidelis discedentis sine baptismo et Sarraceni. | The third question was put forward without an argument, and thus it should briefly be said to it that in all children, original sin is equal, and there is an equal punishment owing for it in all, namely the punishment of the damned ... |