Authors/John of Salisbury/Metalogicon/Liber 1/Caput 25

From The Logic Museum
< Authors‎ | John of Salisbury‎ | Metalogicon‎ | Liber 1
Revision as of 12:45, 20 March 2012 by Edward Ockham (talk | contribs) (Created page with "{{Nextpage|Caput 24|Index}} {| border=1 cellpadding=10 !valign = top width=45%|Latin !valign = top width=55%|English |- valign = top |CAP. XXV. Laus gr...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
Jump to navigation Jump to search
Latin English
CAP. XXV. Laus grammaticae ex Quintiliano.
Sed quia isti hesterni pueri, magistri hodierni, heri vapulantes in ferula, hodie stolati docentes in cathedra, ex ignorantia aliarum, arguunt grammaticam commendari, quid de laude eius inveniatur in libro De institutione oratoris, audiant patienter, et si placet innocentibus grammaticis parcant. Ait ergo: “Ne quis tanquam parva fastidiat grammatices [0856D] elementa: non quia magnae sit operae discernere a vocalibus consonantes, easque ipsas, in semivocalium numerum, mutarumque partiri, sed quia interiora velut sacri huius adeuntibus, apparebit rerum multa subtilitas, quae non modo acuere ingenia puerilia, sed exercere altissimam quoque eruditionem ac scientiam, possit. Quo minus ferendi sunt, qui hanc artem, ut tenuem, atque ieiunam, cavillantur. Quae, nisi oratori futuro fundamenta fideliter iecerit, quidquid superstruxeris, corruet. Haec est igitur liberalium artium prima, necessaria pueris, iucunda senibus, dulcis secretorum comes; et quae sola, in omni studiorum genere, plus habet operis, quam ostentationis.”

Notes