Authors/Albertus Magnus/Commentary on Metaphysics/Book I/Tractatus ii/Chapter 4
From The Logic Museum
< Authors | Albertus Magnus | Commentary on Metaphysics | Book I | Tractatus ii
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
CAPUT IV | |
Qualiter prima philosophia est maxime doctrinalis et maxime desiderata. | |
Est autem ista prima philosophia etiam doctrinalis maxime inter doctrinales. Sicut enim ex superius habitis constat, hi docent qui causas proprias essentiales de singulis dicunt. Cum igitur noscere sive intelligere et scire sit maxime propter causas intelligere, et scire maxime erit scientiae illius quae est sciti illius quod est maxime scibile: hoc autem, sicut ex Physicis constat, est [28] eius quae primas priorum causas assignat. Hoc autem probatur ex hoc quod quicumque scire non propter aliud scire, sed propter idem ipsum scire quod quaerit, desiderat, maxime desiderabit scire illam scientiam quae maxime est scientia, ex hoc quod plene satisfacit desiderio scientis in hoc quod prima docet, ultra quae non remanet aliquid inquirendum: talis autem ista quae, sicut probatum est, eius rei est quae maxime scibilis est quantum ad modum vel medium sciendi quod est causa prima et principium, nulli aliquid adderis, sed simplex: principia enim et causae sunt maxime scibilia quoad medium per quod fit demonstratio: quia ex his alia dignoscuntur. | |
Ista autem non dignoscuntur demonstrata per sequentia quae subiecta sunt, sicut causata per ea: licet ergo per modum abstractionis sint remotissima a sensibus, et ideo difficulter scibilia, homini autem sunt in hoc prae omnibus scire facientia, quia certificant per prima: sicut enim diffinitiones dicentes quid, necesse est resolvi usque ad genus primum, quia aliter non satis notificant diffinitum: ita oportet resolvi causam quae medium demonstrationis est usque ad primam causam quae non priorem se habet quam certificet, sed certificat per seipsam: quia sic primae demonstrationes erunt ex primis et veris, et consequentes demonstrationes erunt ex his quae per prima et vera acceperunt fidem. | |
= Devenire autem in primam causam contingit dupliciter = | |
Devenire autem in primam causam contingit dupliciter, in genere scilicet et extra genus: in genere quidem, sicut in passionibus discreti vel continui venitur ad primam causam dicentem quid est passio, et propter quid inest subiecto: extra genus, sicut quando fit demonstratio de genere in genus, sicut in his quae superius dicta sunt, quando unum genus subiectum ex additione se habet ad aliud genus subiectum, sicut quaedam magnitudines se habent ad numerum: et hoc modo ista scientia licet alterius generis quibus subiecti dat primas causas et maxime docentes. Quicumque autem desiderat scire propter idem ipsum scire, cum scire non contingat nisi per causam, magis scire magis desiderabit, et maxime scire maxime desiderabit: sed magis scire est per magis doctrinales causas, et maxime scire est per maxime doctrinales: maxime autem doctrinalis est ista: ergo istam scientiam maxime desiderabit. | |
Sic ergo duae conclusiones habentur in hoc capitulo. Una quidem, quod principalis et prima philosophia maxime est doctrinalis. Altera autem quae est corollarium istius per hoc quod est maxime doctrinalis maxime est desiderata scire: et per hoc ulterius patet quod in antehabitis diximus, quod cum omnes homines natura scire desiderent, desiderium sciendi, sicut in fine non stat nisi in scientia ista, nec in tota scientia stabit aequaliter ad omnia quaesita in ea, sed stabit et omnino quiescet ad entis et universitatis principium et causam primam quae est intellectus divinus ex se producens universum, cuius totum bonum est in ipso, sicut totum bonum victoriae est in duce exercitus. Haec autem sequentia magis clare demonstrabuntur in libro undecimo. |