Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q27
From The Logic Museum
< Authors | Buridan | Quaestiones in analytica priora | Liber 1
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
Quaestio 27a UTRUM PROPOSITIONES MODALES COMPOSITAS CONVERTANTUR SIMILITER ILLIS DE INESSE | |
Vicesima septima quaestio est utrum propositiones modales quae dicuntur 'compositae' convertantur similiter illis de inesse. | |
1. Arguitur quod non: quia ad istam propositionem universalem negativam 'nullum necessarium est hominem currere' non sequitur 'ergo nullum hominem currere est necessarium': quia prima est vera et secunda est falsa. Ideo patet quod in istis universalis negativa non bene convertitur in universalem negativam. | |
2. Item, haec est bona conversio 'impossibile est hominem esse lapidem; ergo hominem esse lapidem est impossibile', et tamen non sic convertuntur illae de inesse, quoniam illa conversio est universalis negativae in particularem vel indefinitam affirmativam. Antecedens probo: quia ista propositio 'impossibile est hominem esse lapidem' valet istam 'non possibile est hominem esse lapidem', quae iterum valet istam 'nullum possibile est hominem esse lapidem', quae manifeste est universalis negativa, et tamen alia manifeste erat affirmativa. | |
3. Item, in dictis modalibus particularis aequivalet universali, quod non est ita in illis de inesse; igitur non similiter convertuntur. Et patet antecedens: quia quando dico 'hominem currere est possibile', illa valet tantum sicut 'ista propositio est possibilis 'homo currit; modo si hominem currere est possibile, hoc est dictum si talis propositio 'homo currit' est possibilis, sequitur quod omnis talis est possibilis; ideo particularis valet universalem; ideo etiam singularis valet universalem; quia si haec propositio 'ista propositio 'homo currit est possibilis, quae est singularis (et dico 'singularis' quia in ea singularis singulariter demonstrata est), sit vera, sequitur quod omnis talis est vera. | |
Oppositum arguitur: quia tales propositiones modales proprie loquendo sunt de inesse, quia in eis copula est hoc verbum 'est', sine aliqua determinatione vel modificatione, et tales debent dici de inesse; ergo, cum proprie loquendo sint de inesse, debent converti sicut illae de inesse. | |
Primo notandum est, propter in posterum dicenda et nunc, quod propositio quae proprie dicitur 'modalis' dicitur 'modalis' propter modum seu determinationem se tenentem ex parte copulae, ut 'hominem possibile est currere', vel etiam 'hominem possibile est esse album', quia in illa copula est hoc totum 'possibile est' vel 'possibile est esse'; vel si dicamus 'homo potest esse albus', hoc totum 'potest esse' est copula. | |
Et tales propositiones modales solent vocari 'modales divisae', quia dictum dividitur in unam partem quae est subiectum et in aliam partem quae est praedicatum. Et vocamus in huius modi propositionibus 'dictum' quod est in ea praeter modum et copulam; verbi gratia, 'B potest esse A': 'B' et 'A' vocantur dictum, et 'B' est subiectum et 'A' praedicatum. Sed de istis divisis nihil ad praesens quaerimus. | |
Aliae propositiones vocantur improprie 'modales', scilicet ubi subiectum est aliqua propositio sumpta materialiter et praedicatum est determinatio appropriate innata determinare terminos supponentes pro propositionibus, aut etiam e converso. Verbi gratia, 'hominem currere est possibile', 'hominem currere est verum', aut 'necessarium', aut 'contingens'; ibi enim subiectum est 'hominem currere', quod est tamquam una propositio materialiter sumpta, scilicet supponens pro tali propositione 'homo currit', et praedicatum est iste terminus 'possibile', vel iste terminus 'uerum', aut 'necessarium', aut 'contingens', qui quidem termini significant proprietates propositionum appropriate. Et similiter est e converso, ut si dicamus 'possibile est hominem currere'. Et illae vocantur 'compositae' quia totale dictum ponitur simul subiectum aut praedicatum; et de istis nunc intendimus. | |
Et primo quaero de istis quanta et qualis sit haec propositio, et sibi similes, 'omnem hominem currere est possibile'. Et credo quod sit indefinita et affirmativa quia hoc totum 'omnem hominem currere', materialiter sumptum, est subiectum sine signo sibi addito, universali aut particulari, et tamen reputandum est tamquam terminus communis: quia hoc totum 'omnem hominem currere' supponit indifferenter pro omni tali propositione 'omnis homo currit', sicut iste terminus 'homo' supponit indifferenter pro omni homine. | |
Et si quaeris quae sit eius universalis vel particularis, dico quod haec est eius universalis 'omne quod est omnem hominem currere est possibile', hoc est dictum 'omnis talis propositio 'omnis homo currit' est possibilis', et haec est eius particularis 'aliquid quod est omnem hominem currere est possibile', id est 'aliqua talis propositio 'omnis homo currit' est possibilis'. Et credo quod haec est eius singularis 'haec propositio 'homo currit' est possibilis': quia falsa esset grammatica nisi aliquid demonstraretur, ut haec propositio vel ista, ac si diceretur 'hic homo currit'. | |
Sed si quaeritur de ista 'nullum hominem currere est possibile' qualis est et quanta, respondeo quod si hoc totum 'nullum hominem currere' ponatur subiectum, acceptum materialiter pro tali propositione 'nullus homo currit', tunc ipsa est indefinita et affirmativa, sicut dicebatur de alia. Sed si haec dictio 'nullum' capiatur in neutro genere, non materialiter sed significative, et hoc totum 'hominem currere' capiatur materialiter et sit subiectum supponens pro tali propositione 'homo currit', tunc propositio est universalis negativa, et est sensus 'nullum quod est hominem currere est possibile', id est 'nulla talis propositio 'homo currit' est possibilis'. | |
Istis visis, dico quod huius modi propositiones modales compositae omnino convertuntur sicut illae de inesse, quia secundum rei veritatem sunt de inesse, hoc tamen excepto quod ubi propositio materialis sumpta est praedicatum propositionis particularis, tunc particularis potest converti in universalem. Verbi gratia, 'quoddam possibile est hominem currere; ergo omne quod est hominem currere est possibile'; et causa est quia quando propositio materialiter sumpta subiicitur, particularis aequivalet universali; sequitur enim 'aliqua talis propositio 'homo currit' est possibilis', vel 'est vera', 'ergo omnis talis propositio 'homo currit' est possibilis', vel 'est vera', quia si est ita sicut illa significat, ita etiam est sicut quaelibet talis significat. | |
Postea debetis notare quod praedictae modales compositae possunt aliquando converti non secundum se totas, sed solum quantum ad dictum; verbi gratia, 'possibile est hominem currere' convertitur secundum se totam 'ergo hominem currere est possibile', et de ista conversione iam dictum est'. Sed ista propositio 'possibile est hominem currere' convertitur quantum ad dictum 'ergo possibile est currens esse hominem'. Et de talibus conversionibus dicendum est quod quantum ad conversionem dicti solum modales de necessario, et de possibili, et de vero convertuntur sicut illae de inesse, per istas regulas 'si antecedens est verum, consequens est verum', 'si antecedens est possibile, consequens est possibile' et 'si antecedens est necessarium, consequens est necessarium', supposito quod formentur. | |
De 'falso' autem et de 'impossibili', quantum ad conversiones simplices illarum de inesse, dicendum est quod convertuntur quantum ad dictum sicut illae de inesse, eo quod conversiones simplices sunt mutuae. Sed universalis affirmativa non convertitur, et particularis negativa convertitur in universalem negativam. Verbi gratia sequitur 'quendam hominem non esse animal est impossibile; ergo nullum hominem esse animal est impossibile'; sed si dicatis 'omne animal esse hominem est impossibile', non poteritis dictum convertere: quia haec esset falsa 'hominem' (uel 'quendam hominem') 'esse animal est impossibile'. | |
Unde finaliter notetis quod illae non sunt proprie dictae 'conversiones': quia non fit de subiecto praedicatum, immo si modus subiicitur in una, ita et in alia; nec de istis conversionibus locutus est Aristoteles, sed de conversionibus propositionum divisarum. | |
1. Tunc ad rationes. Apparet ex dictis quod est bona conversio 'nullum necessarium est hominem currere; ergo nullum hominem currere est necessarium' si 'nullum' sit neutri generis, id est 'nullum quod est hominem currere est necessarium'. | |
2. Ad aliam, dico quod ista propositio 'impossibile est hominem esse animal' est affirmativa, et similiter ista 'non possibile est hominem esse lapidem', dum tamen haec dictio 'non', expressa vel implicita, ponatur solum infinitans hunc terminum 'possibile', sed si poneretur negans, esset negativa. | |
3. Ad aliam, quae arguebat de aequipollentia particularis ad universalem, dictum fuit in positione. |