Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q33

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q32 Q34
Latin English
Quaestio 33a UTRUM IN PRIMA FIGURA VALEAT MIXTIO DE INESSE ET DE NECESSARIO
Tricesima tertia quaestio est utrum in prima figura valeat mixtio de inesse et de necessario.
Arguitur quod non: quia vel inferretur conclusio de necessario vel conclusio de inesse; sed nullum illorum potest dici. Probatio. Primo quod non conclusio de necessario: quia fit instantia sic 'omnis deus est creans' (ponamus ita esse) 'et omnem primam causam necesse est esse deum', non sequitur 'ergo primam causam necesse est creare', quia conclusio est falsa, licet praemissae sint verae. Ponatur etiam quod deus non creet iam actu, tunc probatur quod non sequitur conclusio de inesse; et arguitur sic 'omnis deus est prima causa, omne creans necesse est esse deum; ergo omne creans est prima causa; ille syllogismus non valet quia secundum casum positum conclusio est manifeste falsa, et tamen praemissae sunt verae, quia omnes concedunt maiorem, scilicet quod omnis deus est prima causa, et minor etiam est concedenda, quia si exponatur, ipsa erit manifeste vera, scilicet disiunctive, dicendo 'omne quod est vel potest esse creans necesse est esse deum'.
Oppositum arguitur per Aristotelem, qui ponit syllogismos valere de illa mixtione.
Notandum est quod Aristoteles de ista quaestione ponit duas conclusiones. Prima est quod in prima figura si maior sit de necessario et minor de inesse, conclusio debet esse de necessario; secunda conclusio est quod si maior sit de inesse et minor de necessario, conclusio non erit de necessario. Modo videndum est perfecte quo modo istae conclusiones habeant veritatem.
Et dico primo quod prima conclusio non potest intelligi capiendo illam de necessario compositam, quia statim erit manifesta instantia, arguendo sic 'necesse est omnem hominem esse animal et omne currens est homo', ponamus quod ita sit, conclusio tamen de necessario erit falsa, sive composita sive divisa. Quoniam ista composita est falsa 'necesse est omne currens esse animal'; ista enim est contingens, et non necessaria, 'omne currens est animal'. Similiter conclusio divisa erit falsa 'omne currens de necessitate est animal'; quia omne currens potest non esse, ideo potest non esse animal.
Ex istis correlarie concludo quod determinatio Aristotelis de syllogismis modalibus non est intelligenda de compositis, sed solum de divisis. Tunc ego declaro quo modo prima conclusio Aristotelis de divisis sit intelligenda. Et quantum ad hoc ego dico quod ipsa simpliciter est vera dum tamen in conclusione prohibeatur ampliatio addendo 'quod est'; aliter illa conclusio non valet. Et hoc modo syllogismi in quattuor primis modis primae figurae sunt perfecti. Verbi gratia, 'omne B de necessitate est A et omne C est B; ergo omne quod est C de necessitate est A'; unde si tu exponas maiorem, minor evidenter sumetur sub eius distributione, dicendo 'omne quod est vel potest esse B de necessitate est A et omne C est B; ergo omne quod est C de necessitate est A'.
Sed dixi bene quod in conclusione oportet prohibere ampliationem subiecti, quia in minori propositione, quae erat de inesse, minor extremitas supponebat solum pro his quae sunt; ideo non debet inferri in conclusione nisi pro his quae sunt. Unde si inferretur sine tali additione, ego darem manifestam instantiam, ut in Barbara arguendo sic 'omnis planeta lucidissimus de necessitate est sol, omnis planeta lucens super nostrum hemisphaerium est planeta lucidissimus', posito casu quo solus sol de numero planetarum sit modo lucens super nostrum hemisphaerium; sic enim praemissae essent verae, et tamen ista conclusio esset falsa 'omnis planeta lucens super nostrum hemisphaerium de necessitate est sol', quia si exponatis eam, tunc erit evidenter falsa, dicendo 'omnis qui est vel potest esse planeta lucens super nostrum hemisphaerium de necessitate est sol'; haec enim est falsa, quia luna potest esse huius modi, quae tamen non est sol.
Ex illa conclusione sic declarata ego infero correlarie quod ista est vera 'creans de necessitate est deus', quam tamen aliqui volunt negare. Probatur enim sic 'omnis prima causa de necessitate est deus et creans est prima causa; ergo creans de necessitate est deus'. Et probatur etiam per syllogismum expositorium: quia haec prima causa de necessitate est deus et haec eadem prima causa est creans (ponamus quod ita sit), ergo creans de necessitate est deus.
Et ultra debetis scire quod si minor acciperetur de possibili loco illius de inesse, adhuc illi quattuor modi essent boni ad conclusionem de necessario et sine aliqua restrictione vel additione restrictiva in conclusione. Et essent, ut prius, syllogismi perfecti, quia exponendo maiorem minor manifeste sumetur sub eius distributione; verbi gratia, 'omne quod est vel potest esse B de necessitate est A et omne C potest esse B', sequitur quod omne C de necessitate est A.
Ultimo, quantum ad istam primam conclusionem Aristotelis, dico quod syllogismi indirecti non sic valerent ad conclusionem de necessario. Et pono instantiam in Baralipton; quia omnis prima causa de necessitate est deus et omne creans est prima causa, tamen ista conclusio indirecta esset falsa 'deus de necessitate est creans'.
Tunc venio ad secundam conclusionem Aristotelis, dicendo quod illa simpliciter est vera. Quia in primo modo arguitur sic 'omnis deus est creans' (ponatur quod ita sit) 'et omnis prima causa de necessitate est deus', non sequitur quod prima causa de necessitate est creans, quia esset conclusio falsa. Similiter patet de Celarent; quia nullus deus est creans (ponamus quod ita sit) et omnis prima causa de necessitate est deus, non sequitur quod omnem primam causam necesse est non creare, quia conclusio esset falsa.
Sed aliqui dicunt quod bene sequeretur conclusio de inesse, scilicet si maior sit de inesse et minor de necessario, propter hoc quod ad illam minorem de necessario sequitur minor de inesse. Tamen sciatis quod hoc non est verum in Barbara. Primo enim illi deficiunt dicendo quod ad propositionem de necessario sequitur propositio de inesse. Quia ponamus quod modo deus non est creans, adhuc ista esset vera 'creans de necessitate est deus', quod est manifestum si exponatur, et tamen non est verum quod creans est deus. Ideo dico quod in dicta dispositione Barbara non valet ad concludendum conclusionem de inesse; quia posito quod deus non est creans, faciemus syllogismum sic 'omnis deus est iustus et omne creans de necessitate est deus' (ista minor est manifesta si exponatur), et tamen conclusio esset falsa, scilicet quod creans est iustus.
De rationibus quae prius fiebant non oportet plus loqui, quia procedunt viis suis.

Notes