Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q34

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q33 Q35
Latin English
Quaestio 34a UTRUM VALEAT MIXTIO DE INESSE ET DE NECESSARIO IN SECUNDA FIGURA
Tricesima quarta quaestio est utrum valeat mixtio de inesse et de necessario etiam in secunda figura. Et sine primis argumentis, ego recitabo opinionem Aristotelis qualiter sit vel non sit tenenda.
Aristoteles ergo ponit de ista quaestione conclusiones quae reducuntur ad tres. Prima est quod, in hac mixtione, in secunda figura si illa de necessario sit universalis negativa, conclusio erit de necessario. Secunda conclusio est quod si illa de necessario sit affirmativa, conclusio non erit de necessario. Tertia conclusio est quod si illa de necessario sit negativa et particularis, conclusio non erit de necessario.
Tamen videtur mihi quod illae conclusiones non possunt bene simul saluari nisi loquendo aequivoce. Et ad hoc declarandum debetis notare quod Aristoteles distinguit propositiones de inesse in duos modos: quaedam enim vocantur 'de inesse simpliciter', aliae vocantur 'de inesse ut nunc'. Et illae vocantur 'de inesse simpliciter' quae sunt necessariae, ita quod semper sunt verae si formentur, ut 'homo est animal', 'deus est'; et illae vocantur 'de inesse ut nunc' quae sunt contingentes, ita quod licet sint verae, tamen non oportet quod semper sint verae quando formantur. Et tunc oportet notare quod 'de inesse' absolute ad 'de inesse simpliciter' et ad 'de inesse ut nunc' *****; utrumque enim absoluto sermone dicuntur 'de inesse', et ideo absoluto sermone syllogismus non dicitur valere ex propositionibus de inesse si inveniatur instantia de inesse ut nunc, licet non inveniatur instantia inesse simpliciter. Et ideo saepe Aristoteles ad probandum inutilitatem aliquorum modorum ponit propositiones de inesse ut nunc.


Hoc notato, primo videbitur quo modo valeant syllogismi secundae figurae in hac mixtione, loquendo communiter et absolute de inesse, et postea videbitur quo modo valeant si restringatur inesse ad inesse simpliciter. Ideo de primo modo loquendi pono conclusiones.
Prima conclusio est, cum Aristotele, quod in Cesare et Festino valet processus ad concludendum de necessario si maior, quae est universalis negativa, sit de necessario. Quia talis syllogismus probatur per conversionem maioris, quoniam dictum fuit quod universalis negativa de necessario bene convertitur simpliciter, et quando ipsa esset conversa, esset in prima figura, in qua talis mixtio est bona. Tamen oportet quod in tali conclusione prohibeatur ampliatio subiecti per 'quod est'; quia aliter in prima figura, per quam ista probatur, non sequeretur conclusio.
Debemus etiam apponere quod in istis modis non sequitur conclusio de necessario si maior propositio formetur per 'quod est', scilicet prohibendo ampliationem. Quia ponamus casum quod luna modo non luceat super nostrum hemisphaerium, tunc fiat syllogismus sic 'omne quod est planeta lucens super nostrum hemisphaerium necesse est non esse lunam et omnis infimus planetarum est luna', tamen conclusio esset falsa dicens quod infimum planetarum necesse est non esse lucentem super nostrum hemisphaerium.
Et ex hoc potestis correlarie concludere quod tamen aliqui negant, scilicet quod subiectum in propositione de necessario ampliatur ad ea quae possunt esse; quia aliter non valerent dicti modi, quod Aristoteles ponit valere. Et hoc etiam probatum fuit prius quod aliter non essent aequipollentiae neque contradictiones inter illas de possibili et illas de necessario, cuius oppositum dicit Aristoteles secundo Peri Hermeneias.
Secunda conclusio principalis est quod Camestres et Bocardo non valent ad conclusionem de necessario, quamvis negativa sit de necessario. Instantia enim invenitur posito casu quod planetarum solus sol luceat super nostrum hemisphaerium; quia omnis planeta lucens super nostrum hemisphaerium est sol et omnem lunam necesse est non esse solem, tamen conclusio erit falsa dicens quod lunam necesse est non esse planetam lucentem super nostrum hemisphaerium.
Et vos debetis notare quod ista conclusio est contra Aristotelem quantum ad Camestres, nisi respondeatur quod Aristoteles approbans Camestres intendebat quod illa de inesse deberet esse de inesse simpliciter, quia sic potest concludi conclusio de necessario. Sed contra istam responsionem obiiceretur. Quia si Aristoteles solum intendebat ibi de inesse simpliciter, tunc male reprobabat Camestres si affirmativa sit de necessario, quia aequivalet, loquendo de inesse simpliciter, si affirmativa sit de inesse sicut si negativa sit de necessario; et etiam male approbabat Camestres si illa de inesse sit de inesse simpliciter, sicut postea declarabitur.
Tertia conclusio principalis est, loquendo semper communiter de inesse, quod si affirmativa sit de necessario in hac figura et in hac mixtione, non valet syllogismus ad conclusionem de necessario. Et hoc probo instando contra Cesare et Festino: quia nullum creans est deus (ponamus ita esse), et omnis prima causa de necessitate est deus, conclusio erit falsa dicens quod omnem primam causam necesse est non creare. Similiter instabo contra Camestres et Baroco: quia omnis luna de necessitate est infimus planetarum et nulla luna lucens est infimus planeta (haec minor est vera posito quod luna si modo perfecte eclipsata, ita quod ipsa non sit modo lucens), et tamen conclusio si fieret de necessario, esset falsa, scilicet 'omnem lunam lucentem necesse est non esse lunam'. Quod autem conclusio sit falsa patet manifeste si exponatur; tamen si restringeretur per 'quod est', esset vera. Et istam conclusionem posuit Aristoteles. Et per istum syllogismum iam factum instatur contra Camestres et Baroco

Notes