Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q35

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q34 Q36
Latin English
Quaestio 35a UTRUM IN PRIMA FIGURA EX MAIORE DE INESSE SIMPLICITER ET MINORE DE NECESSARIO SEQUATUR CONCLUSIO DE NECESSARIO
Tricesima quinta quaestio est utrum in prima figura ex maiore de inesse simpliciter et minore de necessario sequatur conclusio de necessario. Et tunc videbitur quo modo se habeat in secunda figura.
1. Arguitur primo quod in dicta dispositione non sequitur conclusio de necessario. Primo quia Aristoteles negat simpliciter primam figuram ad conclusionem de necessario si maior sit de inesse, quod non fecisset si valeret ex maiore de inesse simpliciter, quoniam ipse in isto libro approbat aliquos syllogismos propter hoc quod valeant de inesse simpliciter, quamvis sit bene instantia de inesse secundum quid.
2. Item arguitur: quia nullus syllogismus est bonus ubi ex opposito conclusionis et altera praemissarum non infertur oppositum alterius praemissae; sed in dicta dispositione non infertur; ergo non valet. Declaratur minor: quia fiat syllogismus in Barbara sic 'omne B est A', supponamus quod haec maior sit de inesse simpliciter, id est quod sit necessaria, licet non sit de necessario, et adiungamus istam minorem de necessario 'omne C necesse est esse B', et concludamus 'ergo omne C necesse est esse A'; tunc faciamus syllogismum ad impossibile ex opposito conclusionis et minore hoc modo 'quoddam C potest non esse A et omne C de necessitate est B'; sequitur in Bocardo 'ergo quoddam B potest non esse A', et ista conclusio non repugnat primae maiori, quae dicebat 'omne B est A', quoniam istae duae stant simul 'omnis equus est currens' et 'quidam equus potest non currere'.
Sed statim tu diceres "tu capis maiorem de inesse ut nunc (ista enim 'omnis equus est currens' non est necessaria), et tamen debes accipere de inesse simpliciter". Et ideo adhuc ostendo quod dicta conclusio non repugnat necessitati primae maioris. Quia secundum Aristotelem et naturales ponentes mundum esse aeternum, haec est necessaria 'omnis homo est animal', et tamen cum illa stat quod quidam homo potest non esse animal, quia potest non esse. Similiter etiam haec est necessaria secundum naturales 'omnis stella lucens super nostrum hemisphaerium est lucens super nostrum hemisphaerium', et tamen cum hac stat quod quaedam stella lucens super nostrum hemisphaerium potest non esse lucens super nostrum hemisphaerium.
Oppositum arguitur: quia non invenietis instantiam si maior sit de inesse simpliciter, ita quod sit necessaria, et minor sit de necessario et sit vera quin semper sequatur conclusio vera de necessario.
Respondendum est ad quaestionem quod in prima figura ex maiore de inesse et minore de necessario valet semper syllogismus ad conclusionem de necessario hoc supposito quod maior sit de inesse simpliciter, id est quod ipsa sit necessaria. Et hoc declaro in Barbara: quia ex opposito conclusionis et minore sequitur oppositum suppositionis, scilicet quod maior non sit necessaria. Et formetur syllogismus sicut prius: 'omne B est A', haec sit necessaria, 'et omne C de necessitate est B; ergo omne C de necessitate est A'; tunc ex opposito conclusionis et minore fit syllogismus sic 'quoddam C potest non esse A et omne C de necessitate est B', tunc non solum sequitur conclusio quae dicta fuit in argumento, immo etiam sequitur ista conclusio 'ergo quoddam quod de necessitate est B potest non esse A'.
Et hoc satis patet per syllogismum expositorium: quoniam si hoc C potest non esse A et ipse de necessitate est B, sequitur 'ergo quod de necessitate est B potest non esse A'; et haec conclusio repugnat necessitati primae maioris, quae dicebat 'omne B est A', quia si illud quod de necessitate est B potest non esse A, haec erit falsa 'omne B est A', et, per consequens, ipsa non erat necessaria.
Ita etiam in secunda figura vos invenietis quod tam in Cesare quam in Camestres, licet affirmativa ponatur esse de necessario et negativa ponatur esse de inesse, tamen sequitur conclusio de necessario ex suppositione quod illa negativa de inesse sit de inesse simpliciter, id est necessaria. Et causa est quia semper ex opposito conclusionis et illa praemissa affirmativa quae ponitur de necessario sequitur una conclusio repugnans necessitati illius de inesse. Et qui uult formare syllogismos formet, quia esset longum.
Ex istis dictis potest concludi quod non possunt bene saluari dicta Aristotelis de mixtione de inesse et de necessario in secunda figura. Quia ipse ponit quod tam Cesare quam Camestres valent ad conclusionem de necessario si negativa sit de necessario et affirmativa de inesse; et si Aristoteles loquebatur de 'inesse' communiter, tunc non bene dicebat quantum ad Camestres, ut alias videbitur, et si ipse loquebatur non de 'inesse' communiter sed solum de 'inesse simpliciter', tunc male dicebat ponendo quod non sequitur conclusio de necessario si affirmativa sit de necessario et negativa de inesse.
Et ex dictis soluta est ratio quae a principio fiebat. Quia in syllogismo ad impossibile bene sequitur illa conclusio quae ponebatur, tamen non solum illa sequebatur, immo quaedam alia, sicut visum fuit, quae repugnat necessitati maioris; ideo syllogismus erat bonus.
Unde notandum est quod ad hoc quod syllogismus sit bonus non requiritur quod ex uniuscuiusque conclusionis opposito cum aliqua praemissa inferatur oppositum alterius praemissae; immo, cum sit una potestas syllogismi posse plura concludere, sufficit quod inter illas plures conclusiones sit aliqua ex cuius opposito cum una praemissarum inferatur oppositum alterius praemissae.
Et sic terminetur quaestio.

Notes