Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q36

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q35 Q37
Latin English
Quaestio 36a UTRUM IN TERTIA FIGURA VALEAT MIXTIO DE INESSE ET DE NECESSARIO AD CONCLUSIONEM DE NECESSARIO
Tricesima sexta conclusio est utrum in tertia figura valeat mixtio de inesse et de necessario ad conclusionem de inesse.
1. Arguitur quod non: quia omnis deus est creans (ponamus its esse) et omnem deum necesse est esse primam causam, non sequitur 'ergo primam causam necesse est esse creantem', quia conclusio est falsa licet praemissae sint verae.
2. Similiter, in modo negativo, instaremus sic 'nullus deus est creans' (ponamus quod ita sit) 'et omnem deum necesse est esse primam causam', non sequitur 'ergo primam causam necesse est non creare'.
3. Similiter instaretur contra Disamis, ponendo quod luna modo non luceat, sed totaliter sit eclipsata; tamen, hoc non obstante, haec est vera 'quoddam lucens necesse est esse lunam', quod patet si propositio exponatur per disiunctionem huius verbi 'est' ad hoc verbum 'potest', sicut debet exponi. Verbi gratia, licet modo luna non luceat, tamen haec est vera 'quoddam quod est vel potest esse lucens de necessitate est luna'; tunc fiat sic syllogismus 'quoddam lucens necesse est esse lunam, et omne lucens est aliud a luna', per casum, et tamen non sequitur quod aliud a luna de necessitate sit luna. Ergo talis mixtio non valet in tertia figura.
Oppositum arguitur per Aristotelem, qui ponit in multis modis istam mixtionem valere in tertia figura.
Notandum est quod Aristoteles in ista quaestione videtur ponere conclusiones reducibiles ad quattuor. Prima est quod si utraque fuerit universalis affirmativa id est utraque praemissarum et una fuerit de necessario et alia de inesse, quaecumque illarum fuerit de necessario, conclusio erit de necessario. Secunda conclusio est quod si in hac mixtione et in hac figura utraque sit affirmativa, una universalis et alia particularis, universali exsistente de necessario, sive sit maior sive minor, sequitur conclusio de necessario. Tertia conclusio est quod in modis negativis non sequitur conclusio de necessario si negativa sit de necessario. Quarta conclusio est quod in modis particularibus, scilicet habentibus unam praemissam universalem et aliam particularem, non sequitur conclusio de necessario nisi universalis sit de necessario.
Et videtur mihi quod tertia conclusio et quarta sunt simpliciter concedendae; sed prima et secunda non sunt simpliciter concedendae, saltem quantum ad conclusionem directam. Et ut hoc videatur, pono aliquas conclusiones.
Prima est quod in hac mixtione et in hac figura, si maior sit universalis et de necessario, conclusio erit de necessario, scilicet in istis quattuor modis Darapti, Felapton, Datisi et Ferison. Et totum potest declarari per syllogismos expositorios. Quia in Darapti et in Datisi dicamus sic 'omne C de necessitate est A et omne' (uel 'quoddam') 'C est B; ergo B de necessitate est A': quoniam signetur illud C quod est B, constat quod illud C de necessitate est A, quia maior ponit quod omne C de necessitate est A'; ideo fiat syllogismus expositorius sic 'hoc C de necessitate est A et hoc idem C est B; ergo B de necessitate est A'. Et modo consimili probaretur in Felapton et Ferison: quoniam si omne C necesse est non esse A et omne' (uel 'quoddam') 'C est B', sequitur quod B necesse est non esse A.
Secunda conclusio est quod si maior sit de inesse et minor de necessario, numquam gratia formae sequitur conclusio de necessario, saltem affirmativa vel negativa directa. Quia contra modos affirmativos ego arguam sic 'omnis deus est creans' (ponamus ita esse) 'et omnis deus de necessitate est prima causa', non sequitur 'ergo prima causa de necessitate est creans', quia conclusio est falsa et praemissae sunt verae. Similiter, in eisdem terminis, instatur contra modos negativos; quia nullus deus est creans (ponamus quod ita sit), et omnis deus de necessitate est prima causa; non sequitur 'ergo prima causa de necessitate non est creans'.
Tertia conclusio est quod si maior sit particularis, quamvis sit de necessario non sequitur conclusio de necessario. Quod probatur primo instando contra Disamis, posito quod modo luna non luceat, procedendo sicut procedebatur quando arguebatur ad quaestionem in principio quaestionis. Potest etiam instari contra Bocardo, ponendo quod modo nihil luceat nisi corpora caelestia et cras fiet ignis qui etiam lucebit; et tunc isto casu posito, ista est vera 'quoddam lucens necesse est non esse corpus caeleste', quod patet manifeste si propositio bene exponatur: quia quoddam quod est vel potest esse lucens, scilicet ignem generandum cras, necesse est non esse corpus caeleste. Tunc ergo fiat syllogismus sic 'quoddam lucens necesse est non esse corpus caeleste, et omne lucens est corpus caeleste', per casum positum, non sequitur 'ergo corpus caeleste necesse est non esse corpus caeleste'. Vel si volumus accipere terminos diversos, supponamus quod nihil modo luceat nisi stellae, vocando solem et lunam 'stellas', et residuum ponatur in casu sicut prius; tunc ergo quoddam lucens necesse est non esse corpus caeleste et omne lucens est stella caelestis; non sequitur 'ergo stellam caelestem necesse est non esse corpus caeleste', quia conclusio est falsa secundum casum et praemissae sunt verae.
Ad rationes, respondendum est quod duas primae solutae sunt per duas primas conclusiones et tertia per tertiam. Et sic rationes uadunt viis suis.
Et sic terminetur quaestio.

Notes