Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q37
From The Logic Museum
< Authors | Buridan | Quaestiones in analytica priora | Liber 1
Jump to navigationJump to searchLatin | English |
---|---|
Quaestio 37a UTRUM OMNIS PROPOSITIO DE CONTINGENTI CONVERTATUR IN OPPOSITAM QUALITATEM | |
Consequenter quaeritur, tricesimo septimo, utrum omnis propositio de contingenti convertatur in oppositam qualitatem. | |
1. Arguitur quod non: quia haec est vera 'contingens est ad utrumlibet omne ens esse deum', et tamen haec est falsa 'contingens est ad utrumlibet nullum ens esse deum'. Antecedens apparet: quia potest esse sicut ista significat 'omne ens est deus', immo ita erat antequam mundus fuit factus, et cum hoc potest non esse ita, quia nunc de facto non est ita; ideo patet quod ista est contingens ad utrumlibet. Et ita potest argui naturaliter: quia haec est contingens 'nullus homo est Socrates' (erit enim quandoque vera, scilicet quando Socrates non erit, et quandoque falsa, scilicet quando Socrates erit), et tamen non sequitur 'ergo contingens est omnem hominem esse Socratem', quoniam hoc non est naturaliter possibile. | |
2. Item haec est vera 'nullum hominem contingens est ad utrumlibet esse equum', et tamen non sequitur 'ergo omnem hominem contingens est ad utrumlibet esse equum'; ideo patet quod haec non est bona consequentia, scilicet conversio in oppositam qualitatem. | |
3. Item, secundo Peri Hermeneias dicitur quod istae aequivalent 'contingens est esse' et 'non necesse est non esse', et similiter istae duae 'contingens est non esse' et 'non necesse est esse'; sed ad istam 'non necesse est non esse' non sequitur ista 'non necesse est esse', ut notum est; ergo ad istam 'contingens est esse' non sequitur ista 'contingens est non esse'. | |
4. Item, nulla opposita stant simul; ergo oppositae qualitates non stant simul; ergo convertens et conversa non possunt esse oppositarum qualitatum. | |
Oppositum determinat Aristoteles. | |
Notandum est quod conversio in oppositam qualitatem est consequentia ab affirmativa ad negativam vel e converso ipsis formatis ex eisdem terminis, ut si dicamus 'B contingens est esse A; ergo B contingens est non esse A'. | |
Deinde notandum est quod 'contingens' accipitur dupliciter. Uno modo communiter, et sic significat idem quod 'possibile'; et quia necessarium est possibile, ideo etiam necessarium sic est contingens. Alio modo 'contingens' accipitur proprie, sive stricte, et tunc restringitur ad illud contingens quod est ad utrumlibet, scilicet quod potest esse et non esse, et de tali contingenti dicit Aristoteles quod contingens est quod nec est necessarium nec est impossibile. | |
Tunc pono primam conclusionem, quod propositiones de contingenti communiter dicto non bene convertuntur in oppositam qualitatem. Quia non sequitur 'deus potest esse iustus; ergo deus potest non esse iustus'; similiter non sequitur 'equus potest non esse homo; ergo equus potest esse homo'. | |
Postea, de 'contingenti' proprie dicto, scilicet ad utrumlibet, notandum est quod dupliciter potest esse propositio de contingenti ad utrumlibet, scilicet composita et divisa, sicut dicebatur de aliis modalibus. | |
Tunc pono secundam conclusionem, quod propositio de contingenti ad utrumlibet composita non bene convertitur in oppositam qualitatem. Quia, sicut arguebatur, quamvis haec sit contingens 'nullus homo est Socrates', ideo quia potest esse vera et potest esse falsa, tamen naturaliter non sequitur quod haec sit contingens 'omnis homo est Socrates', quia naturaliter ipsa non est possibilis. Et similiter, quamvis haec sit contingens 'quidam homo est Plato', tamen non sequitur quod haec sit contingens 'quidam homo non est Plato', immo, loquendo naturaliter, ipsa esset necessaria. | |
Postea notandum est quod propositio de contingenti ad utrumlibet potest dupliciter mutari secundum qualitatem: uno modo secundum qualitatem modi, ita quod negatio cadat super modum; alio modo secundum qualitatem dicti solum. | |
Et tunc ponenda est tertia conclusio, quod si negatio cadat super modum, non est bona conversio in oppositam qualitatem, hoc est dictum quod non est bona conversio mutando qualitatem modi. Verbi gratia, haec est vera 'nullum hominem contingit esse equum', et tamen haec non est vera 'omnem hominem contingit esse equum'; et similiter haec est vera 'omnem hominem contingit vigilare', et tamen haec est falsa 'nullum hominem contingit vigilare'; similiter haec est vera 'deum contingit creare', et tamen haec est falsa 'deum non contingit creare'; similiter haec est vera 'deum non contingit ad utrumlibet esse iustum', et tamen affirmativa esset falsa. | |
Ultima conclusio ponitur, quod omnis propositio de contingenti ad utrumlibet convertitur in oppositam qualitatem, scilicet mutando dictum affirmativum in dictum negativum, manente tamen semper modo affirmato, ita quod negatio non praecedat modum. Verbi gratia, sequitur 'omnem hominem contingit currere; ergo omnem hominem contingit non currere'; similiter etiam sequitur 'deum contingit non creare; ergo deum contingit creare'. Et causa huius est quia quod contingit esse non est necessarium nec impossibile; et quia non est necessarium, ideo contingit non esse, et ita potest negativa esse vera; et quia non est impossibile, ideo contingit esse, et sic affirmativa potest esse vera. Et ideo arguo quod si aliqua talis de contingenti est vera, oportet esse veram tam affirmativam quam negativam; ideo utraque sequitur ad reliquam. | |
1. Tunc ad rationes. Ad primam, dico quod illae duae primae instantiae arguebant de sensu composito. Sed de isto sensu composito restabat unum notandum, scilicet quod quamvis illa de contingenti composita non convertatur in oppositam qualitatem, manente eadem quantitate, sicut dicebatur tamen quantum ad dictum bene convertitur in oppositam qualitatem mutata quantitate, ita quod illae sint de dictis contradictoriis. Verbi gratia bene sequitur 'haec est contingens 'omne B est A'; ergo haec est contingens 'quoddam B non est A', quia semper duarum contradictoriarum si una est contingens ita quod non sit necessaria nec impossibilis, oportet alteram esse contingentem, eo quod contradictoriae nec possunt esse simul falsae nec verae; ideo si una potest esse vera vel falsa, sequitur quod reliqua potest esse vera vel falsa. | |
2. Alia ratio arguebat de mutatione qualitatis cadente super modum; ideo concedenda est. | |
3. Alia ratio, quae arguebat de aequipollentiis, est intelligenda de 'contingenti' communiter dicto, scilicet, pro 'possibili'. | |
4. Ad aliam, , dico quod non omnis negativa opponitur affirmativae in hoc quod non est possibile eas simul esse veras; sed istae dictiones 'affirmativum' et 'negativum' bene opponuntur quantum ad hoc quod non est possibile eandem propositionem esse simul affirmativam et negativam. Et sic Aristoteles loquebatur de opposita qualitate. | |
Et terminetur quaestio. |