Authors/Buridan/Quaestiones in analytica priora/Liber 1/Q38

From The Logic Museum
Jump to navigationJump to search
Q37 Q39
Latin English
Quaestio 38a UTRUM FIANT BONI SYLLOGISMI EX PROPOSITIONIBUS DE CONTINGENTI AD UTRUMLIBET
Tricesima octaua quaestio est utrum fiant boni syllogismi ex propositionibus de contingenti ad utrumlibet.
Arguitur primo quod non; quia de quibus non est scientia, de illis non fiunt boni syllogismi; sed de propositionibus de contingenti ad utrumlibet non est scientia, quoniam illae sunt propositiones per accidens, de quibus non habetur scientia, ut patet primo Posteriorum et sexto Metaphysicae; ergo de huius modi propositionibus non fiunt boni syllogismi.
Oppositum arguitur: quia ex illis propositionibus docet Aristoteles formare syllogismos.
In hac quaestione volo breviter me expedire de omnibus syllogismis ex propositionibus de contingenti, sive simplicibus sive mixtis, reducendo hanc determinationem ad determinationem priorem. Et non intendo loqui nisi de propositionibus de contingenti divisis, et non compositis. Et sicut fuit dictum de aliis modalibus istae sunt duplices: quaedam de modo affirmato, ut 'omne B contingit esse A', aliae de modo negato, ut 'nullum B contingit esse A' vel 'quoddam B non contingit esse A'.
Et primo dicam de illis quae sunt de modo affirmato. De quibus supponendum est quod ad omnem propositionem de contingenti ad utrumlibet, sive affirmativam sive negativam, sequitur tam affirmativa de possibili quam negativa. Verbi gratia, sequitur 'B contingit esse A; ergo B potest esse A' et etiam 'B potest non esse A'; et idem etiam sequitur ad istam negativam de contingenti 'B contingit non esse A'. Sed ad nullam categoricam de possibili sequitur aliqua de contingenti ad utrumlibet. Tamen verum est quod ad copulativam ex affirmativa et negativa de possibili sequitur illa de contingenti, et e converso; ideo illae aequivalent; sequitur enim 'omne B potest esse A et omne B potest non esse A; ergo omne B contingit esse A', et e converso 'omne B contingit esse A; ergo omne B potest esse A et omne B potest non esse A'.
Istis visis pono istam conclusionem, quod quaecumque conclusio sequitur ex aliqua praemissa de possibili, sive affirmativa sive negativa, eadem conclusio sequitur si loco illius de possibili capiatur una de contingenti ad utrumlibet, sive affirmativa sive negativa. Et causa huius est quia quidquid sequitur ad consequens sequitur ad antecedens; modo quaelibet de possibili est consequens ad quamlibet de contingenti saluatis eisdem terminis et eadem quantitate.
Et cum prius habueritis quales conclusiones, ut visum fuit, sequebantur ex illis de possibili et in quali dispositione praemissarum, ex his etiam vos potestis habere de illis de contingenti, quia, sicut dixi, ponatis loco unius de possibili unam de contingenti, sive affirmativam sive negativam, adhuc sequitur eadem conclusio quae prius. Et ideo ex hoc potestis inferre correlarie quod ex ambabus negativis de contingenti bene valet syllogismus in prima figura et in tertia: quoniam valet ex ambabus affirmativis de possibili, et loco cuiuslibet de possibili tu potes accipere unam de contingenti, sive affirmativam sive negativam, quia aequivalent.
Alia conclusio ponitur, quod ex ambabus praemissis categoricis numquam sequitur conclusio de contingenti nisi aliqua praemissarum sit de contingenti, et hoc per medium diversum ab extremitatibus. Et addo illam ultimam restrictionem, scilicet "per medium diversum", quia esset bona consequentia dicendo sic 'omne B potest esse A et omne B potest non esse A; ergo omne B contingit esse A'; sed tenet consequentia per aequipollentiam, non per formam syllogisticam, quia non est ibi medium diversum ab extremitatibus.
Tunc declaro conclusionem sic: quia si ambae praemissae fuerunt negativae, numquam aliqua conclusio sequeretur nisi aliqua illarum negativarum aequivaleret affirmativae; modo nulla negativa valet affirmativam nisi sit de contingenti ad utrumlibet; ideo si ambae praemissae fuerunt negativae et neutra de contingenti ad utrumlibet, non sequitur conclusio.
Deinde, numquam ex ambabus affirmativis sequitur gratia formae conclusio negativa, loquendo de terminis finitis, nisi aliqua illarum affirmativarum includat in se negativam sive aequipolleat negativae; modo nulla affirmativa aequipollet negativae nisi sit de contingenti ad utrumlibet; ergo numquam ex ambabus affirmativis sequitur conclusio negativa nisi una sit de contingenti ad utrumlibet; ideo non potest sequi conclusio negativa nisi una praemissarum sit de contingenti ad utrumlibet.
Deinde, numquam ex una affirmativa et alia negativa sequitur conclusio affirmativa nisi praemissa negativa aequipolleat affirmativae; modo nulla negativa aequipollet affirmativae nisi sit de contingenti ad utrumlibet; ideo non potest sequi conclusio de contingenti affirmativa nisi praemissa negativa sit de contingenti ad utrumlibet, quia omnis talis vel est affirmativa vel aequipollet uni affirmativae.
Tertia conclusio potest poni, quod numquam sequitur conclusio de contingenti ex ambabus praemissis categoricis nisi una sit de contingenti. Quia si loco eius sumatur affirmativa de possibili, sequitur conclusio affirmativa de possibili; et si loco eius sumatur negativa de possibili, sequitur etiam conclusio negativa de possibili. Verbi gratia, hic est bonus syllogismus 'omne B contingit esse A, omne C contingit' (uel 'potest') 'esse B; ergo omne C contingit esse A'; quia sumas maiorem affirmativam de possibili, et tunc sequitur conclusio affirmativa de possibili, ut 'omne B potest esse A, omne C potest esse B; ergo omne C potest esse A'. Et si sumas maiorem negativam de possibili sequitur conclusio negativa de possibili, ut 'omne B potest non esse A, omne C potest non esse B; ergo omne C potest non esse A'. Et causa huius est quia istae duae maiores de possibili copulatae aequipollent maiori de contingenti, et etiam illae duae conclusiones de possibili copulatae aequipollent conclusioni de contingenti. Et sic si habetis syllogismos de possibili, tam simplices quam mixtos, vos per hoc potestis examinare quales syllogismi ex propositionibus de contingenti sint boni.
Deinde, breviter dico de illis propositionibus de contingenti quae habent modum negatum. Et oportet supponere quod ad omnem propositionem de necessario de modo affirmato, sive affirmativa sive negativa, sequitur propositio de contingenti de modo negato. Verbi gratia, sequitur 'omne B necesse est esse A; ergo nullum B contingit esse A'; sequitur etiam 'omne B necesse est non esse A; ergo nullum B contingit esse A'.
Supponendum est etiam quod propositio de contingenti de modo negato aequivalet disiunctivae ex affirmativa et negativa de necessario de modo affirmato. Verbi gratia, ista propositio 'B non contingit esse A' aequivalet isti 'B necesse est esse A vel B necesse est non esse A'. Tamen in universalibus non sufficeret talis disiunctio, sed oporteret apponere in disiunctiva tertium membrum: quia ista est vera 'nullam stellam contingit ad utrumlibet esse planetam', et tamen ista disiunctiva est falsa, scilicet 'omnem stellam necesse est esse planetam vel omnem stellam necesse est non esse planetam', quoniam utraque pars disiunctivae est falsa. Et ideo oportet apponere in disiunctiva sic 'omnem stellam necesse est esse planetam vel omnem stellam necesse est non esse planetam vel omnem stellam quam non necesse est esse planetam necesse est non esse planetam'. Et forte videtur quod aequipollentia posset fieri breviori modo, quia ista tertia pars disiunctivae videtur aequipollere per se solam illi de contingenti de modo negato.
Ex istis potestis concludere quod nulla conclusio sequitur ex aliqua de contingenti de modo negato cum alia praemissa nisi eadem conclusio sequatur ex una de necessario, sive affirmativa sive negativa, posita loco illius de contingenti. Et causa huius est quia nihil sequitur ad consequens nisi sequatur ad antecedens; modo quaelibet de necessario antecedebat ad illam de contingenti. Et ideo per determinationem prius habitam de illis de necessario potestis examinare syllogismos qui fierent ex propositionibus de contingenti de modo negato.
1. Tunc respondendum est ad rationes. Ad primam quae dicebat quod ex illis propositionibus non fiunt boni syllogismi de quibus non est scientia, dico quod ista ratio, si valeret, consimiliter probaret quod non posset fieri bonus syllogismus ex falsis: quia falsa propositio non plus est scibilis quam contingens. Dico igitur quod quamvis propositio falsa vel contingens non sit scibilis per modum conclusionis demonstratae vel demonstrabilis, tamen illae propositiones bene sunt scibiles per illum modum per quem dicuntur sciri res significatae per terminos conclusionis demonstrabilis. Sic enim logicus considerat de condicionibus propositionum tam falsarum quam contingentium.
Et cum hoc ego dico quod non omnis propositio de contingenti est contingens, immo multae sunt necessariae. Haec enim est necessaria 'deum contingit creare', vel 'omnem hominem contingit vigilare'; et sic de multis aliis.
Et sic est finis quaestionis.

Notes